1085. FUMARIA officinalis.
I con. T a u r . Vol. V . tab. h i . '
Fumaria pericarpiis monospermis foliorum lobis subrotundis. H a l l . Helv. 605.
Fumaria pericarpiis monospermis , racemosis, caule dijfuso. LlNN. spec. d. 9 84,
Fumaria foliis multijidis, lobis subrotunde lanceolatis, fructibus monospermis. HaLl, hist
tom. 1. n. 346.
Fumaria ojflcinarum , & Dioscoridis. B auH. pin. 143.
Fumaria. M a t TH.
V er n . Fumaria.
Loc. Ad muros secus arva locis praecipue siccis: ubique primo vere vulgatissima
A n n u a .
V ir . F ix o , & valde amaro principio redundat F um a r ia , quod repetendum esse
videtur ex sale quodam amaro ad nitrum accedente, gummoso-oleosis particulis
conjuncto, quod constituit vires egregias abstergentes amaras, non calefacientes
obstructa reserantes, & speciatim bilis vitium emendantes. Particulae nimirum
activam substantiam constituentes ejus naturae, sunt, nt substantiae illi salino-
oleosae, quae a sanguine ad bilis generationem separatur, facilius adhaereat
atque cum ea coalescat. Quoniam autem ejus indolis sunt, qua possunt corru-
ptivae naturae bilem plus, minusve emendare, viscidamque resolvere, mirum non
erit earn tantis laudibus celebrari ab omni tempore ad febres intermittentes tol-
lendas, in ic te ro , hepatis obstructione, aliisque morbis ex bilis vitio genitis,
in quibus memoratae occurrunt indicationes. Porro etiaiii non minorem efficaciam
habet in herpete, impetigine, recurrenti Erysipelare, aliisque cutis foeditatibus
quorum causa saepe requirenda est ex bili vitiosa resorpta: .lepram etiam ipsam
curare dicitur. Optimum autem est in obstructionibus Taraxaci cum Fumaria
connubium, & hunc ad usum opportune definiendum ea expendantur, quae dicta
sunt de Taraxaco. F um a r ia dosi manipuli unius, aut alterius leviter ex aqua,
aut jusculo decoquitur. Recens utique praestantior e s t , sed & siccata utiliter
adhibetur. Succus expressus datur ab unciis duabus ad tres: extractum a drachma
semisse ad drachmam unam, & semissem.
1086. FUMARIA spicata.
I con. T a u r . Vol. V. tab. 1 17 .
Fumaria pericarpiis monospermis, foliorum lobis capillaribus. H a l l . Gott. 302.
Fumaria pericarpiis monospermis spicatis, caule erecto , foliolis jiliformibus. LlNN. spec.
¿7.985.;
Fumaria minor tenuifolia. BauH. pin. 143.
Loc. Secus arva Nicaeensia. A n n u a .
V ir . Superioris vires habet.
B. O C T A N T H E R i
PO L YG A L A . Linn. gen. n. 761. syst. n. 851. T o u rn . tab. 79.
C a ly x triphyllus $ Corolla pentapetala: stamina octo in vaginam connata.
Capsula bilocularis, bivalvis.
1087 P O L Y G A L A amara.
Po ly gala floribus cristatis racemosis, caulibus erectiusculis, foliis radicalibus obovaiis
majoribus. LlNN. spec. p. 987.
Jacq. Fl, Austr. tab. 412.
P o ly gala procumbens fo liis imis subrotundis : supremis linearibus. H a l l . hist. tom. t.
p. 148. n. 343.
P o ly gala amarella foliis circa radicem spar sis obovatis magnis. CraNTZ. fasc. 5. A. l
m 4 * 8m' . . . . . P o ly gala vulgaris, foliis circa radicem rotundioribus, fo r e caeruleo , sapor e admodutn
amaro, BauH. pin. p. 2 1 5.
poly gala Bu x i minoris folio. V a il l . Paris. 161. tab. 32. f . 2.
Loc. Bartholomaeus C a c c i a in valle Ulciensi. Felix V a l l e in alpibus di ■ Fenestrelles,
& Exilles. In sterilibus alpiura Cotiarum, non tamen summarum, non infrequens
est. B ien n is .
V ir . Tota pianta insignem habet amaritiem, possidetque principia incidentia,
abstergentia, & extimulantia, alvum aliquantum movet, sed praesertim per uri-
nas pellit concreti, resolutique seri particulas. Haec autem principia actuosiora
sunt in radice, quae dicitur insuper habere etiam substantiam aliquam resinoso-
balsamicamj eaque est, quae potissimum usum in medicum eligitur. Datur
in pulverem redacta dosi drachmae unius. Unciae unius pondere in aquae
libra una, & semisse decoquitur ad tertiae partis consumptionem. Adhibetur
utiliter in pulmonum morbis ex sero concreto, viscidoque, nec non ad urinas
pellendas. Celebris P o ly g a l .® radix facta est ad phtysim pulmonalem supe-
randam, certisque observationibus constat eamdem supra omnem expecta-
tionem profuisse iis etiam phtysicis, qui purulenta sputa reddebant, atque
jam in maciem deducebantur. Solet vero decoctioni quoque lac adjungi , postea
quam jam expeditior factus est humorum per pulmones circuitus, & expectoratio
facilior secuta est. Pro varia aegrorum tolerantia, morbique circumstantiis dosis
deco.ctionis adaugetur, vel radicis ipsius in substantia adhibitione convalidatur .
Planum porro est hujusmodi remedium magna constantia esse protrahendum,
ejusdemque usum praesertim definiri a praesentia piruitae viscidae resolvendae,
ita ut in i i s , quibus sanguinis massa jam resoluta corrtabescit, vel morbus ex
humorum acrium irritatione proficiscitur, non modo inutile, verum etiam perni-
ciosum medicamentum sit. Radicis Senneka succedaneum designatur: verum Stimulantia
principia, & resolventia validiora sunt in radice Senneka, resinoso-balsa-
micis autem particulis praestantior videtur P o l y g a l a amara.
088. POLYGALA vulgaris.
Icon. T a u r . Vol. V. tab. 119. 120. 121. 122.
Poly gala floribus cristatis racemosis, caitlibus herbaceis simplic ¿bus procumbentibus, foliis
lineari-lanceolatis. LlNN. spec. p. 9 86.
JaCQ. Fl. Austr. tab. 4 13 .
Poly gala caule erecto, foliis linearibus acutis. H a l l . hist. tom. 1. n. 344.
Poly gala floribus racemosis, caulibus herbaceis simplicibus procumbentibus erectis, foliis
lanceolatis. C r a NTZ .fa se . 5. ed. z. p. 437.
Poly gala foliis cristatis racemosis, caulibus herbaceis simplicibus. G er . p. 281. n. \.
Poly gala caulibus frutescentibus declinatis , floribus racemosis cristatis subsecundis :
capsulis obcordatis. N e k e r . tom. z. p. 300.
Poly gala vulgaris major. C lu s. hist. p. 3 3,4.
Poly gala vulgaris. B auh . pin. 215.
O ff . Polygala vulgaris.
Loc. Abunde in pratis non pinguibus , & montanis siccis. P e r e n n is .
V ir . Proprietates hujusce P o l ig a l^ ; cum P o l i g a l a amara conveniunt, sed infir-
miores sunt, minoremque videtur habere balsamici principii quantitatem . Tam-
quam succedaneum radicis Senneka adhibitae sunt radices in Pleuritide, & Peripneumonia,
experimentum primum faciente Cl. D u am e l : licet radici Senneka
aequiparari non possit, non spernenda tamen est. Expectorationem promo-
v e t, serum viscidum, coactumque resolvit, ac per renales tubulos urget.
Sicut dictum est de P o l i g a l a amara, ejusdem radices ex aqua similiter deco-
quuntur.
089. POLYGALA monspeliaca.
Poly gala floribus cristatis racemosis, caule erecto, foliis lanceolato-linearibus acutis.
L in n . spec. p. 98 7.
Poly gala annua erecta angustifolia , floribus colons obsoleti car nets, lineis virgads.
M a g n o l. bot. monsp. p. 2,08.
Loc. Haec reperitur in pascuis siccis Nicaeensibus, nec nisi varietatem praecedentis
existimo. A n n u a .