nem, veruni etiam & alios humores inficir, solet vim irritabilitatis, & nervorum
tonum labefactare, atque ad febres putridae, aut etiam peticularis indolis dispo-
nit. Praeter emetica, & tempestive exhibita purgantia medicamenta initio morbi
d a ta , ea requiruntur, quae effectibus hujusce bilis se se opponant j inter ea
vero praesidia, quae hanc utilitatem praebent non infimo lóco ponendum est
"infusum Absinthii cum succo limonum, aliisque acidis exhibitum. Hanc autem
efficacitatem iterata mihi experimenta confirmarunt. In chachexia, & hydrope
incipiente multum valet infusum Absinthii, cujus vis pro opportunitate etiam
intenditur illorum remediorum additione, quae possunt lotii secretionem promoveré
, quam utique nequit Absinthium c ie re . Patet ex dictis non esse in solo
Absinthii usu spem collòcandam, si viscerum obstructiones hydropis, & ca-
chexiae originem praebeant, neque sufficere, si laxitas fibrarum caussa morbi
extiterit, sed in eo casu praesertim juvare , cujus remota caussa quaerenda est
in imbecilla v i sthomachi, atque inde debilitata vi sanguinis. Vinum absynthites
in usu frequenti est ad appetitum dejectum erigendum , & sthomachi actionem
excitandam . Tincturae sthomaciae Absinthium solent recipere . Extractum Absinthii
datur a drachma semisse ad drachmàm unam. Conserva duplo, majori
dosi praescribitur. Sal essentiale similes cum extracto proprietates habet. Sal
fixum sive ex cineribus elicitum incidens, solvens, aperiensest, atque generatim
in iis morbis in quibus alkalini sales fixi adhibentur , praescribitur. Resinosis
extractis, ut ea magis solubilia reddantur, & minus intestinorum parietibus ad-
haereant, adjicitur . Eo succus limonum saturatus externporaneum , & usiiatum
remedium est ad vomitum sistendum , vere utile iis in casibus, praesertim in
quibus reliquiae vitiosae bilis sthomachum irritando ejusdem motum pervertunn
Idem succus aqua dilutus potionem facit opportunam in febribus biliosis: bilem
enim corrigit, atque ejusdem per al v urn evacuationem promo vet. Minime prae-
termittam salem Absinthii cum succo limonum datum ante accessionem quando-
que febres intermittèntes sustulisse. Haec vis febrífuga pendet ex virtute antiséptica
corrígeme bilem, priusquam ex primis viis ad sanguinem transeat paro-
xismum proxime latura, aut etiam per reliquias, quae in sanguine supersunt,
instar fermenti agens alias accessiones renovatura.
6 i i . ARTEMISIA arborescens.
Artemisia foliis compositts multifidis linearibus, floribus subglobosis, caule frutescente.
L inn . spec. p. U B S .
Abrotanum làtifólium arborescens. B auH. pin. 1 3 6.
Absinthium arborescens. L o b . ic. 753 .
Loc. Pedemontii indigena est testimonio Petri C o r n a l ia . F r u t e x .
K i r . In usum non venit, atque ex sapore, & odore A b s in th io multo imbecillir
videtur.
6 a . ARTEMISIA pontica.
I con. T a u r . V o l. X X V I I . tab. 74.
Artemisia foliis duplicato-pinnatis, pinnulis paralellis tomentosis. Ha LI* Gott. 37 a. hist.
i . n. 129.
Artemisia foliis multipartitis subius tomentosis , floribus subrotundis nutantibus, receptáculo
nudo. L inn. spec. p. 1 18 7 .
JaCQ. F l. Austr. tab. 99.
Artemisia fruticosa, foliis infra ciñereis duplicato-pinnatis acutis linearibus, corymbis
incanis subrotundis nutantibus. Gmel. Sib. tom. 2. p. 1 1 1 . n. 105.
Absinthium ponticum tenuifolium incanum. B auH. pin. 138.
Absinthium tenuifolium. D o d . pempt. 24.
O f f . Absinthium ponticum.
K e r n . Insens gentil.
Loc. Ex montibus di Sospello habui. Nascitur etiam supra Garrexium loco dicto il
Garbo della Luna. P erennts .
K ir . A r t e m i s ia Absinthii vires aemulatur, sed debiliores ; Minorem amaritiem
habet, sed aliquam majorem gratiam aromaticam . Sum autem qui Absinthii
vulgaris gravem amaritiem ferre nequeant, atque etiam ab odore laedantur, u*
pueri , foeminae, & homines delicatuli iis saepe opportunior est A r t em is ia
pontica.
61 j. ARTEMISIA caerulescens.
Artemisia fo liis caulinis lanceolatis integris, radicalibus multifidis, flosculis foemineis
ternis. LlNN. syst. 1 1 . p. 543.
Artemisia fo liis linguiformibus tomentosis, floribus longis spicatis cernuis. H a l l . Gott. 373.
Absinthium maritimum lavandulae fo lio . B au h . pin. 139.
Absinthium angustifoliunu D o d . pempt. 1 2 6.
B. Absinthium maritimum fo liis superioribus in aliquot lacinias divisis. B au h . pin. 139.
Assenqo marítimo , ovyerq Serifio. M aTTH.
Loc. Nicaeense litus inhabitat. P e r e n n i s .
K ir . Locis maritimis Absinthio vulgari substituitur, minorem autem efficaciam
habet.
614. ARTEMISIA vallesiaca N.
I c o n . T a u r . Kol. XII. tab. 1.
Artemisia fo liis tomentosis multifidis, floribus erectis lónge spicatis , pene sessilibus. H a l l .
hist. tom. 1. n. 128. Misc. T a u r . tom. 5. p. 68.
Absinthium seriphium montanum candidum. B au h . pin. 139. T o u r n . inst. p. 458.
Absinthium vallesianum tenuifolium candidum, sive herba alba. B au h . hist. III. p. 1 7 9 .
Loe. Abunde in valle AugustaerPraetoriae, praesertim inter Giambava, & Nuss.
P e r e n n i s .
K ir . In usum, quod sciam, non venit, sed gratus fortis odor aromarico-camphora-
tus Absinthii maritimi, sive Absinthii seriphii virtutes in excelso gradu pro-
mittit non quidem vi antiséptica, & stomachum corroborante, sed v i resolvente
Absinthium videtur superare.
615. ARTEMISIA rupestris.
Artemisia fó liis pinnatis, caulibus adscendentibus , floribus globosis cernuis, receptáculo
papposo. LlNN. syst. 12. p. 542.
Absinthium e x alis floridum, fo liis angustis sericeis pinnatis, pinnis trifidis , & quinque-
f id i s . H a l l . hist. tom. 1, n. 126.
Artemisia { Mutellina ) fo liis petiolatis multifidis ; floribus pedunculatis axillaribus, ter-
minalibusque, receptaculis hirsutis, calyce anguloso. VlLL . prosp. p. 3 1 . tab. 1 q.fig . 2.
Absinthium laxum. Lam. Fl. Franc, tom. 1 . p. 46.
Absinthium alpinum incanum. Bau h. prodr. p. 7 1 .
Assenqo alpino IK . P ona Baldo p. 21.
Loe. Abrupta summarum alpium in c o l i t , & frequens est in v a l le Kinadii, SiKalderii.
P e r e n n i s .
616. ARTEMISIA Boccone N. tab. 8. fig. 1.
I c o n . T a u r . Kol. X IK . tab. 35. f . 1.
Artemisia foliis sericeis, radicalibus petiolatis pinnatis incisis, caulinis semipinnatis.
H a ll. hist. tom. 1. n. 12 7.
Absinthium pumilum , palmeum minus argénteo, sericeoque fo lio . B o c c . mus. p. 81.
tab. 7 1. B a r r . 462.
Absinthium spicatum foliis petiolatis bis trifidis, caulinis pinnatis. S pec. P e d . tab. 1. f i .
Artemisia foliis pinnatis pilosis, ramis adscendentibus , floribus oblongis suberectis. G m e l .
Sib 1 . tab. 49.
Loc. Incolit praerupta loca editiorum, & frigidarum alpium. Supra Fenestrelles ,8c
supra Jaillon , & Cormajour copiose provenit. P e r e n n i s .
O b s . Earn descripsi in Specimine s t irp ium Pedemontii. Recte a rupestri separavit
Cl. H a l lE r u s .
617. ARTEMISIA glacialis . tab. 8. fig . 3. & tab. 9. f i 1.
Icon. T a u r . Kol. X L tab. 93. & Kol. X IK . tab. 35. f i 1.