667. A CH IL LE A nobilis.
Achillea foliis tomentosis duplicato-pinnatis, pinnis remotis, pinnulis semipinnatis. Hall
hist. tom. 1. n. 109.
Millefolium nobile. T r a g . hist. 4 76.
O ff . Millefolium nobile.
Loc. In montibus soli máxime meridiano expositis nascitur. In vaile Fenestrellarum
& circa Segusium frequentissima: P e r e n n i s . ’
V j r . Millefolii principia habet, sed odoratior est, principio etiam aromático Millefolium
superat.
668. A CH IL LE A magna, tab. 53. fig . 1.
I c o n . T a u r . Vol. X IV . tab. 83.
Achillea foliis bipinnatis subpilosis, laciniis linearibus dentatis, auriculis decussatis. L inn
spec. p. 116 7.
Millefolium maximum umbella alba. Bauh. pin. 140. prodr. 7 1.
Loc. In montibus supra Giaveno, & Tenda copiose-nascitur. P e r e n n i s .
D e s c r . Tota planta hirsuta. Semiflosculi quinqué, sed ampliores. .Flosculorura al-
borum numerus circiter idem. Folia cum ñervo folioso confluentia plana, duobns
pinnularum paribus caulem amplexantia. Pinnae iterum profundae, pinnatifidae-
pinnulae autem acute dentatae, ita tamen, ut dentes exterius saepius geminad
sint ; omnes pinnae, & pinnulae planae sunt, & cum ñervo folioso conflunnt-
parvae pinnulae majoribus interpositae sunt; primae pinnae remotae, ñeque
interpositas pínnulas habent, deinde magis approximatae cum ñervo folioso
confluunt.
V ír . Sudcosior, & etiam paullo odoratior e s t , quam A c h i l l e a Millefolium, atque
id circo videtur majores vires spondere. . . .
CHAMjEMELUM. T o ü rn . inst. 494. tab. 281. ANTHEMIS Linn. gen. n. 870. syst. n. 97o.
C a ly x hemisphaericus imbricatus. Flores disci hermaphroditi quinquefidi.
Flores radii lingulati foeminei longe elliptici subtridentati,
plures quam decem. Semina nuda.
669. H AMALMELUM Cota.
Anthemis florum paleis rigidis pungentibus. LlNN. spec. p. 1259.
Anthemis itálica arvensis annua major vulgatissima, flore máximo , disco pungente,
Mich. gen. 3 2.
Chamaemelum -í annuum ramosum, cotulae foetidae floribus amplioribus , capitulis spinosis.
M o r . hist. 3. p. 36. sect. 6. tab. 8. f . 1 1. pro. 12. TlLL. pis. 38. tab. 21. f 1,
Loc. In collibus Astensibus, & Montisferrati. A n n u u m .
6 7 0. CHAMAEMELUM maritimum.
I c o n . T a u r . Vol. X I . tab. 50.
Anthemis foliis pinnatis dentatis carnosis nudis punctatis, caule prostrato, calycibus
subtomentosis. LlNN. spec. p. 1259.
Chamaemelum foliis plañís pulposis pinnatis, pinnis dentatis. H a l l . Gott. 391. E nuM.
Nic. p. 96.
Anthemis marítima annua odor ata praecox, flore albo, caule purpurascente. MlCH. gen.
33. T i l l . pis. tab. 19. f . 3.
Matricaria marítima. Bauh. pin. 134.
Chamaemelum maritimum. Bauh. hist. 111. p. 122.
Loc. In agro Nicaeensi. A n n u u m .
6 7 1. CHAMaEMELUM tomentosum.
I c o n . T a u r . Vol. X X V I . tab. 55.
Anthemis foliis pinnatifidis obtusis planis, pedunculis hirsutis foliosis, calycibus tomen*
tosis. Linn. spec. p. 1260.
Anthemis foliis bipinnatis, foliolis trifidis, corollulis biaristatis. Gov, illustr. p. 70.
Chamaemelum coronopifolio tomentosum. V a i l l . act. 17 2 0 .p . 4 12 .
Chamaemelum maritimum incanum fo lio Absinthii crasso. B o h e r ; Lugdb. 1. p. 1 10 .
Loc. In arenosis maritimis agri Nicaeensis. A n n u u m .
CHAMAì MELUM mixtum.
Anthemis fo liis simplicibus dentato-laciniatis. LlNN. spec. p. 12 60.
Chamaemelum annuum ramosum coronopifolio, flore mixto. M o r i s , hist. 3. p. 3 6. sect.
6. t. 18. f i 15.
Loc. In collibus Nicaeensibus mari proximis. A n n u u m .
. CHAMiEMELUM nobile.
Chamaemelum fo liis lanuginosis pinnatis, pinnis capillariter multifidis brevióribus. H a l l .
Helv. 7 1 7 .
Anthemis fo liis pinnato-compositis linearibus acutis subvillosis. LlNN. spec. p. 1260.
Chamaemelum foliis subhirsutis, nervo duro, pinnis pinnatis, pinnulis lanceolatis incisis.
H a l l . hist. tom. 1. n. 102.
Anthemis odorata. Lam. FI. Franc, tom. 3. p. 163.
Chamaemelum nobile, s. Leuchanthemum odoratius. BaUH. pin. 135.
O f f . Chamaemelum nobile, sive romanum.
Loc. In Comitatu Nicaeensi. P e r e n n e .
V ir . Haec est prestantissima, & reliquis omnibus anteponenda Cham/ emeu species,
quae, data'quoque opera, interdum in hortis colitur. Solent autem nostrates offici-
nae adhibere illam Chajvlzemeli speciem, quae sub nomine Matricariae camomiU
lae recensebitur. Tota planta peculiarem odorem subaromaticum spirat, sapo-
risque amari e s t. Flores autem prae foliis efficaciores sunt, atque hi praesertim
continent oleum essentiale. Aqua quidem extrahit principia activa hujusce plantae,
sed plenius, & efficacius menstruum vinosum. Licet folia sua virtute resolvente
antispasmodica praedita s in t, solent tamen in usum eligi flores. Chamaemelum
extrinsecus adhibitum, sive in sacculis, sive in fotu, sive in emplastro, proprie-
tates habet discutientes, resolventes, doloresque lenientes. In usum frequentem
venit ad dolentes tumores discutiendos, resolvendas contusiones, doloresque
membrorum ex contracturis genitos leniendos. In doloribus imi ventris juvat, &
fotu abdomen fovere, et clysteres, qui Chamaemelum recipiant, injicere j
cataplasma etiam ex C h ám am e lo , & Linaria utile est ad haemorroides dolentes.
Intus datum Chamaemelum vires exerit egregias antispasmodicas, particulis, quibus
donatur, tenuibus aromaticis, & oleosis. Praeterea antisepticum est. Vires etiam habet
penetrantes, blande resolventes, & perspirationem promoventes.Quod autem ad uterum
pert.inet, non modo sopit nervorum motus convulsivos, verum i?tiam vasa uteri
aperit. Quamvis generatim in colica opportunum sit Cham^melUm , speciatim
convenit in colica flatulenta, et histérica peculiari v i , quam diximus habere,
nervorum spasmos sopiendi} prodest etiam in colica rheumatica, et arthritica,
& podagrica, si praesertim alia adjungantur auxilia, quae memorati morbi expostu-
lant. At si colica ex vitiosa collecta materie, aut ex bile a c r i, aut cum in-
flammatione morbus s it, non modo poterit non prodesse, verum & etiam nocere.
In morbis spasmodicis, qui per consensum nervorum fiunt, & speciatim paro-
xismum histericum comitantur, aut sequuntur, efficax medicina in C h ám am e lo
posita est j Suflìtus imo ipse sublevat histéricas : jure etiam omni laudatum est
in colica nephritica, atque illa, quae citra renum inflammationem sit. Antiséptica
qualitate prodest in febribus lymphaticis aliquid maligni habentibus, atque ma-
gnis laudibus elatum est ad febres intermittentes tollendas j imo affirmatum est,
plus etiam quam corticem peruvianum , v a le r e . Horum quidem sententiam am-
plecti non possumus, neque putamus tanti v a le re , ut cottici peruviano possit
aequiparari ; prudens Medicus certe non fidet curationem paulo vehementioris
febris intermittentis soli C h ám am e lo j sunt tamen febres ex genere intermitten-
tium , in quibus nocere quidem poterit cortex peruvianus, juvabit autem C h a -
m^melum. Hujusmodi sunt febres intermittentes ad quotidianae naturam accedentes
, quae urinas minus coloratas habent, & clanculum subrepentes minores ac-
A a a