
cunt : altera semper occupata est in sepOrando, et in
formarum diversitatibus demonstrandis, altera vero in
naturae catena nectenda et in uniuscujusque formae
transitionibus in alteram ortumque ejus exaltera docen-
dis. Genius tarn diversus duarum partium ejusdem
scientiae effecit, ut summi Botanici systematici sese
semper malos physiologos exhibuerint. Equidem ut
nunc magis quam antea disjungantur etase invicemre-
moveantur, baud conferee volui; itaque meas de plantis
annotationes, quantumfieri potuit, habitualesfacileque
perspiciendas exhibere studui, ut nexus quidam cum
physiologica et technica plantarum cognitione exisle-t,
ret. Nec in dijferentiis plantarum componendis au-
reum ilium canonem oblivisci potui : pulchritudo scientiae
brevitatem exposed !
Plantae novae, quas in Lapponia detexi, undecim
annis a primo meo itinere lapponicopraeterlapsis, quod
ad jnajorem partem, novae esse desierunt. Exemplaria
earum varia, me inscio et invito, e Svecia emigrqrunt et
ideo in variis operibus descripta et delineala^ reperiun-
tur, it a tarnen, ut non omnis huio libro detracta sit
utilitas, Botanicorurn çupiditas insdtiabilis augendi
cataloguai plantarum eflïcit, ut publici juris faciant
auae vel imperfecte nos cunt, quasi nomina nuda et
incerta scopo scientiae salisfaciant ; simul aident
loca habitationis tnirum inmodumpermutant. Ita plu-
res mearum plantarum in Lapponia natas esse volue-
runf, quae ibi nunquam repertae sunt; alias in
Sveçia collocarunt, quae r ever a in Norvegia cre-
scunt, et. s. p. Nisi omvem geographicam cognitionem
plantarum perire volumus, pernecessarium. est ut
talia errata corrigamus, quae resfinem primarium opens
rtiei construit.
In edenda hac flora consilium aliud mihi fu it im-
pediendi, quin nomina Linneana, ut fieri solet, immuta-
rentur. Plures eo usque originales Linnei plantas
quaesiverunt, ut a vero et certo eo longius aberravertnt.
Plantas quidem in Flora Lapponica, utpote Linnei primo
op ere, descriptas, maxime originales agnose uh t}
sed quaenam plantae in Lapponia crescant non semper
sciunt, verum huic plantas valde aliénas assignant.
Necesse tarnen est, Linnéiplantas crescere, ubi eas se
legisse dich; et nulli dubitamus, quin locus habitatio-
nis certissimam nobis praebeat ans am recuperandi ejus
plantas originales, eamque multo certiorem quam specimina
incerta herbarii Linneani, Post itinera plura
et longiora, quam qui$ alius in hac terra instituit, ea-
que ad loça habitationis plantarum respecta geogra-
phico indaganda praecipue fa c ta , certi aliquid me
ajferre posse confldo. Ad nomina certa et loca certa
indaganda eo magis excitatus sum, cum Synonyma
male inlellecta, specimina falsa e. s. p, ef'ecerint, ut
plantae variae nunc tanquam lapponiçae exhibeantur,
quae in Lapponia nunquam lectae sunt ex. gr. P e d i -
c u l a r i ß s y l y a t i c a *)3 5 p a r g a n i u n ;
e r e c t um, M a t r i c a r i a Chamo mi l l a,
C a r e x s y lv a t i c a H u d s . et P s y l l q -
* ) Quae aeque perperam pro spontanea ad Upsaliam,
exhibita est. Confer Ehr h. Beitr. 5. p. 21.