
Secundum exemplar E . Hedwigii a. b. m,
Mohr missum idem est ac nostrum E. hepaticum.
; ut etiam ß. cum exemplare E . lachnei a
Cel. Achario dato convenit. Itaque de synony-
mis nullum mihi dubium. Color prope centrum
foliolijlurido-olivaceus, sed marginis magis virens;
in sicco autem hepaticus plus minusve dicitur.
ß. subter margines quoque pallens e s t, sed
ubi lapidi incumbit nigrescit, quae nigredo in «.
haud patet ob terram adnatam. Itaque essentia,
liter non differt. Color in sicco magis lividus in
humido viridior quam in <*. Nec rnirurn est quod
foliola in riinis rupium aggregantur, quae in terra
dispersing nascuntur.
g g i. ENDOCARPON miniatum: x subumbilicatum
complijatum rigidum cinerascens subtus laeve
rugulosum fulvescens.
E. miniatum Achar. meth. p. 1*7. lieh. univ.
p. 30a.
Lichen miniatus Linn . spec, plant, p. 1617.
E n g l. bot. 9. t. 593. opt. Light/, scot.
p. 857*
Endocarpon complicatum Achar. meth. p. «aß.
Lichenoides coriac. — subtus fulvum. D illen.
p. 223, t. 30. f. 137.
fi. pusillum: E. euplocum Achar. meth. 'p. 137.
t. 5. f. 4* liehen, univ. p. 301.
L. leptophyllus Eng l. bot. 2.Q. t. aoi®. F. 1.
Hab. in nudis rupibus apricis rarius irrigatis Finmarkiae
et Nordlandiae inferalpinae passim.
Humidum prope margines vix virescit, et discus
Folii semper cinerascens permanet. Lobi oc-
cultati folioruxn utrinque fulvescunt; sed ubi latus
inferius coelo obvertitur color ejus fulvescens in
fuscescentem abit e t 's ic me judice E. complicatum
nascitur, quod varietatem hujus esse credide-
rim. Nec E. euplocum nisi minuta hujusr foliola
e s t, qualia etiäm Finmarkiae legi.
882. ENDOCARPON flu v ia tile : subumbilicatum
complicatum corrugatumque laevigatum, lo-
bis imbricatis concavis oiivaceis subtus sub-
cervinis.
E. Weberi Achar. meth. p.. 128. lichen, univ.
p. 304-
Lichen fluviatilis W eb .sp id l. p. 265. t. 4. Ehrh.
dec. 4. n. 39.
L. aquaticus Engl. bot. 9. t. 594. opt.
L. miniatus /3. complicates Light/, scot. p. 858-
Platisma aquaticum HoJffm. pi. lichen. 2. p. 64.
t. 45. f. 1. — 5- ,
Lichenoides imbr. luridum. D u len . p. 224.
t. 30. f. 128.
Hab. sub aqua rivulorum et fluminum minorum la-
pidibus dermdatis adhaerens Lapponiae sylvaticae
infimae rarius.
Multo tenuius est quam praecedens, sed ex-
siccatum fragilissimum supra margaritacei colons.
In humido verum pulchre viridi - olivaceum ma-
I gis flexile quam. praecedens. Utrinque semper lae-
| vigatum est. His notis utique distingui potest. Lobi
ejus dupplo triplove minores quam folia praece-
dentis.
ggj. ENDOCARPON! phylliscum: subgelatinosum
peltatum inciso-lobulatein fusco-atrum, mar-
ginibus verrucisque tumidis.
E. phylliscum Wahlenb. in Achar. meth. Suppl.
p. 25. Achar. lich. univ. p. 300.
Icon tab. nostr. XXIX. fig. 2.
I Hab. in parietibus rupium aqua nivali madefactis ~~
Finmarkiae inferalpinae passim frequenter; de-
mum etiam. Elfdaliee in Vermlandia quoque
leptum.
Distinctissima et optima hujus generis species.:
I Foliolum siccuni adeo tenue et aterrimum ut Gyro-
j mii cujusdam foliolum refert, sed in aqua eximie
[ tumet et fuscescit (neutiquam vero virescit ut gela-
I tinosi Lichenes plerique) et simul pelluciditatem
I quandam prodit. Rosulas linea bis terve latiores
I constituit, lobulis suis undulatis interdum subim-
! bricatis fere subglobosis insignes. Verrucae* quoque
hemisphaeri instar protuberant, ostiolo semper per-
tusse; de caetero ejusdem subgelotinosas vel gelati-
I noso- coriaceae substantiae ac foliolum.
E xp lica tio iconis: a. frons tota peltata magn.
I nat. — b. eadem magn. 8: es auct. — c. ejusdem
[ sectio perpendicularis cum aectis duobus receptacvl-
I lis magn. 2o:es auct.