
prias; ita ut experimentis de varia progressione plan-
tarunï in variis terris facilius ad subdlissimas modifica-
tiones climatum cognoscendas ducamur, quam ulla
alia methodo;
Illild vero ubique obtinere videtur, herbas prove-
nire in temperie æstivali minori quam arbores, et defectum
calojis sufficientis æstivalis solain esse causam,
cur arbores haud æque adscendant in alpibus, idque
sine respectu ventorum vehementiorum, frigoris hye-
malis etc. Hujus rei indicium præbere videtur Betula,
cum in radicibus alpium veg.etare desinit. Incolæ ipsi
regionis inferalpinæ observant, earn æstatem esse bo-
n am , cuin Betularum gemmæ folia quinque protru-
dunt; frigida enhn æstate tria tantum folia edunt. Ad
alpium autem latera, ubi crescere desinit, nunquam
plura quam tria folia producere potest, unde ramuji
ejus valde nodosi; altius vero ne untim quidem edere
potest ideoque nec ulterius progredi; hoc autem fieri
ob defectum caloris sufficientis et neutiquam propter
frigus quoddam destruens hyemale, haud dubium
mihi esse videtur. B etu la nana tantum tria folia e
singula gemma plerumque edit, et hæc folia, utpote
parva, spatio trium vel quatuor hebdomadum perfici-
u n tu r , modo temperatura satis calida sit, ideoque in
nostris alpibus altius adscendere potest quam ullus
alius fruticulus ; sed in Helvetia ne alpes quidem salu-
tat, quia ealor æstatis non sufficit.
Tali ratione optime ëxplicari crediinus vegetatio-
nis progres8US versus alpes. Quod autem aliæ plantæ
indiversis terris alios terminas, observant, et quod ordi-
nem inter se diversum servant ex. gr. in alpibus lappo-
nicis ac in helveticis e. s. p. id effici videmus varia tem-
periei æstivalis modificatione. Eo u tiliu s 'e r itv a r ià -
rum plantarunt terminos'observare, utpote non tam
vanæ curiositatis nutriinentum, quam principium ad
climata varia optime-cognoscenda, ad usum generis
hürnani. Vegetationis limites varii nusquaurin Lap-
ponia certius observantur, quam in latere svecico et quidem
præcipue in ea regione, ubi terra lentius elevatur
versus alpes, uti in Lapponia tornensi præcipue in pa-
roecia Enontekis. Credat forsan aliquis, varias plan-
tarum progressiones melius observari in latere norve-
gico alpium, ubi latera præruptiora, et ubi uno die
loca calidiora cum frigidissiinis comparari possunt.
Terminus inferior plantarum.
i—
I
Dryas octopetala.
Silene acaulis.
Gerastium alpinum.
Andromeda tetragona.
Saxifraga oppo.sitifolia.
Veronica alpina.
Carèx lagopina.
Saxifraga aizoideS.
Gentiana nivalis.
Draba muricella.
Salix myrsinites.
Andromeda hypnoides.
Juncus arcuatus.
-
Carex microglochin.
Pteris crispa.
I Salix herhacea.
I Rhodiola ]J.osea.
Diapensia lapponica.