Cum postremum editionis meae Hippocratis volumen iamiam proditurum erat, instituí
epimetro nonnulla de nova Reinholdi textus recensione in medium proferre. Quam quidem
adnotationem singulis, quos vir eruditissimus tractavit, libris deinceps prodeuntibus continuavi
et nunc typis'descrip tarn tibi obfero. Eiusmodi quid vel omnino non fecissem, vel alio fecis-
sum modo, ubi ageretur de auctore, qui multorum eruditorum versaretur manibus. Verum
disceptatio de veterum medicorum Graecorum textu adeo est rara per temporum cursum, ut
quod quis de ea habeat, sive ad confirmanda, sive ad emendanda aliorum iuventa referatur,
sive aliquid sit, quod ipse repererit, saltern non reticendum, sed cum aliis communicandum
videatur. Itaque libere, ut soleo, quod sentirem dixi. Parvae quidem molis est editio Rein-
holdi, sed non parvi ponderis illi, qui ea uti sciat. Non paucos locos rectius quam olim factum
est intellexit. et descripsit; quod ubi contigit, aperte significavi, quia né vel solus assensus
quidem in tali re piane inutilis videbatur Hippocratis studiosis. Ubi contra dissentiendum
fuit,. non minus libere alius me esse opininionis sum professus; nec tarnen alio feci animo
quam ut cum Reinholdo quasi <TU[i0t\okoiy S v , una cum eo quae vera sint quaererem.
His praemonitis statim rem ipsam adgredior.