70 C Y A T H E A C E A E . K A L S O P H I L A .
o . ALSOPHILA ( D iCRANOPHLEBIA) MEXICANA. f Tab. X LV.
A. fronde tripinnatifido - partita utrinque parce hirsutula, in stipite rhachibusque
hirsuto-asperis paleis magnis paleolisque fugacibus ; pinnis lineari - oblongis acutis;
pinnulis linearibus acuminatis profunde pinnatifidis, laciniis linearibus obtusis inciso-
semipinnatifidis, lacinuUs oblique lato-ovatis integerrimis out emarginato -biden-
tatis, soris in quavis lacinia secundum rhachin 2 — 8.
Hanc, licet Brasiliae non indigenam, introduximus eo consilio, ut notas, quibus ab A. hirta distinguen-
da esset, diligentius dilucidarentur. Ufraque quoad frondium formam valde conveniunt; A. mexicana autem
his receditnotis: fronde molliore, tenuiore, stipite rhachibusque tam communi quam partialibus crebrius
hirsutis, atque ob pilorum basin glanduloso - incrassatam asperioribus, in nervis et nervulis contra minus hir-
sutis, pinnarum circumscriptione ob pinnulas imas breviores magis ad oblongam vergente, acumine pinna-
rum pinnularumque breviore, lacinulis rarius emarginatis vel serrulatis, sororum numero parciore atque
dispositione secundum nervum pinnulae, tandem palearum atque paleolarum frequenlia et structura. Paleae
in rhachi primaria et secundariis maximae lato-ovatae tres ad quatuor lineas longae, aliaein rhachibus partialibus
sesquilineares vel bilineares oblongo - lanceolatae ; paleolae ad nervös pinnularum in utroque latere
paginae inferioris ovatae vel ovato - lanceolatae, sursum minores, a duarum linearum longitudine in lineae
quadrantem decrescentes. Omnes constant strato simplici cellularum, quae in cenlro parietibus aureo-
fuscis instructae atque hexagonac, versus peripheriam longiores in linearem formam extenduntur, atque versus
paleae apicem a se invicem solutae marginem fimbriato - incisum sistunt.
Crescit in crepidinibus sylvarum ad S. Pablo de Teoxomulco in reipublicae mexicanae
provincia oaxacensi, solitaria, in quindecim et quod excedit pedum altitudinem emicans, ibidem
detecta a cl. amico L. B. de Karwinski. Lecta cum fructibus mense Septembri.
10. ALSOPHILA (D iCR A N O PH LE B IA ) LEUCOLEPIS. f Tab. XLVI.
A. fronde bipinnato-partita, in nervis et nervulis supra striguloso- hirtula,
subtus paleis paleolisque magnis albis ; stipite aculeato, rhachibus partialibus iner-
mibus; pinnis lineari - oblongis acuminatis; pinnulis linearibus acuminatis pinnatifidis,
laciniis inter sinus rotundatos lineari - lanceolatis subfalcatis sinuato - dentatis, soris
per totas lacinias 10 — 12.
Stirps 12 pedes alta. Caudex £ pedis crassus. Frons 6pedalis. Rhachis basi aculeata, uti partiales
colore fusco-purpurascente, in facie superiore planiuscula pilis septatis fuscis subulatis strigulosa. Rhachis
partialis passim nodulis, vix aculeis nolata. Pinnae inferiores ultra pedem longae. Pinnulae 25 ®t plures, imae
quadripollicares et longiores, sursum longitudine paullatim decrescentes, lineares, altenuatae in acumen
lineare crenato- dentatum, profunde pinnatifidae, supra in nervo nervulisqùe striguloso-hirtulae, ceterum
parce hirtulae, obscure virides; in utraque facie glandulis resinosis flavis frequentius adspersae. Laciniae
ad summum dimidium pollicem longae, jugi cujusvis inferior superiore brevior, omnes acutae, parumper
falcatae, sinuato ■ .dentatae v. dentatae. Pinnulae versus apicem frondis sensim sensimque decrescentes, abe-
unt in formas simpliciores lineari - lanceolatas semipinnatifidas, extimas crenatas. Paleae albae, basi saepe
stramineo - fuscae, tenuiter membranaceae, in rhachi communi et partialibus saepe nonnullas lineas longae.
Paleolae in nervis et nervulis pinnularum £— £ lin. longae, lato-ovatae acuminatae, saepe biseriatae minus-
que fugaces, quam plurimarum specierum. Sori non ita magni, per omnein laciniarum, immo acuminis