gis triangulari - flabelliformibus, quam scaleno - oblongis, quales in A. rliizophoro observantur, porro Iobis in ex-
timo latere minus inter se distantibus cuneatis potius, quam quadratis, praesertim vero soris et lobulis sorife-
ris non orbicularibus sed lineari - oblongis. Praeterea A. rhizopliorum rigidius est, (rondes strictius erigit, et
apice aphyllo radicante instruitur tenuiore longiore. Paleae quoque quam in A. rhizophyto majores sunt illi,
densiores minusque crispulae, at in utraque specie facile deterguntur.
2. ADIANTUM TETRAGONUM. Tab. LXIII.
A caudice repente; fronde pedato- tripinnata, stipite tetragono leviter furfuraceo;.
rhachibus pubenti-palcatis, pinnulis tertiariis ex ovato longe acuminatis, basi supe-
riore rotundatis inferiore cuneati9, utroque margine subincisis, laciniis truncatis sori-
feris, acumine nudo serrato ; lobulis sorophoris linearibus.
Adiantum tetragonum , Schra d , in G ôtt, g e l. A n z. 1824* p» 872. N r. 8.
Caudex subhorizontaliter repens, terrae plus minus immersus, pauculas promens frondes sesqui - et bi-
pedales, erectas. Petiolus pedem altus, strictiusculus, basi crassitie calami scriptorii, acute tetragonus,
atro - violaceus vel atro-fuscus, furfuraceus flocculis tenuissimis (lavcsccntibus , qui sub microscopio com-
posito inspicienti pili radiati, radiis cylindricis oblusis simplicibus yel ramosis flexuosis, probantur. Lamina
pedato - tripinnata, pinnis scilicet tribus constans, quarum media, altior, in très, latérales in duas pinnulas
pinnatas diyiduntur. Pinnae erecto - patentes, spithamam, media saepe pedem alta. Rhachis universalis et
partiales triquetrae, pube tenuissimâ obsitae pariter ac ea, quae in petiolo est, formata. Pinnulae primariae
circumscriptione lanceolata aut oblongo - lanceolata, erecliusculae, numerant pinnulas secundarias utrinque
1 — g alternas, petiolis brevibus innatas, remotas, 2 — 3 ■ poil, longas , 6 — 9 Iatas » superne de-
crescentes, ex ovato - lanceolatae, in acumen longum serratum productae, basi inaequales, latere baseos scilicet
superiore rotundata, inferiore cuneata aut in pinnarum lateralium pinnulis infimis in triangulum acutum
excurrente, versus apicem serratae, reliqua parte utriusque marginis inaequaliter incisulae, laciniis truncatis
soros ferentibus. Substantia laminarum membranacea, glabra, nitida, saturate viridis. Venae quater di-
chotomae, radiatim excurrentes, cruribus versus ambitum longitudine decrescentibus. Nervus e petiolo
partial! continuus superne pubenti - hirtulus. Sori in parte postica pinnularum partialium longiores, nonnul-
las lineas aequantes, versus apicem ut plurimum multo breviores, non in facie inferiore frondis solum, sed
ob lobulos soriferos iterum reduplicatos in superiore quoque conspicui. Sporangia dense pulvinata, annulo
fere per totam superficiem decurrente. Gongyli desuper inspicienti leviter trilobi.
Grescit pulchra species in sylvis inter Almada et Ferradas, in Prov. Bahiensi. Primus
legit nobil. Princ. M a x im ilia n u s N e o v id e n s is . Januario fructificat. IJ.
Tab. LXIII. 1. Particula frondis desuper visa, ut decursus venarum et sororum pars conspiciatur. 2. See-
tio verticalis per sori partem, ut appareat, lobulum soriferum laminae replicatum iterum in pronam faciem re-
duplicari. 3. Sporangium a latere. 4. Sporangium a dorso. 5. 6. Gongyli.
3. ADIANTUM DELICATULUM. f Tab. LVI. Fig. If.
A. rhizomate brevissimo simplici; frondibus exilibus pinnatis: petiolo rhachique
liliformibus basi paleaceo - pilosis, pinnis remotiusculis obovato - rhombeis, deorsum