Tir hirtulae, subtus planae et dense obsessae seriebus 2 sporangiorum, quae inter plurimi pili fasciati oriun-
tur, margine attenuato membranaceo vix prominente. Primum replicatae sibique sunt dorso applicitae, dente
sorophoro tunc saepe in superius latus frondis recurvato (Tab. LV. Fig. l\.)i dein patentes, arcuatae, et
sursum revolutae (Tab. LV . Fig. §.). Sporangia elliptica, annulo | totius aliitudinis aequante, e cellulis
pachypleuris composito, umbone verticali angusto ex una paucisve cellulis facto. Gongyli primum quater-
natim cohaerentes, faciebus commissuralibus binis in acutum angulum cocuntibus, centro foveola exsculptis,
non omnes magnitudine aequales, superficie laevigati, adulli oblongi vcl subreniformes, hinc cicatricula
elongata notati, superficie tuberculosa, testaceo - fusca. — A flans huic nostrae Sch. elegans, Sw., quae
tamquam Sch. Flabellum dichotomo - iissa considerari potest.
Crescit in udis sylvis, dens a umbra super ßuoium Japurà imminent ibus, ad pagos
Indorum anthropophagorum e tribu Miranharum, Prov. Rio Negro. Januario fructificat. If.
Tab. LV . i. Lacinia sorophora. 2. Sporangium a latere. 3. Sporangium desuper visum. Omnia varia
magnitudine aucta. 4. Particula marginis frondis, a facie inferiore, cum dentibus pecten sorophorum feren-
tibus adhuctum clausum et super frondem replicatum, m. n. 5. Margo frondis cum dente pinnulam soropho-
ram explica tain ferente, a facie inferiore, m. n. 6. Particula membranae e latere sporangii. 7. Gongylus. —
Tab. LV I . Fig. III. 1. Pecten sorophorum expansum, a facie inferiore visum, auctum. 2. Pecten sorophorum
junius, nondum expansum | a latere. 3. Gongyli semimaturi cohaerentes. 4* 5. 6. Idem separati. 0 . m. a.
2. SCHIZAEA PACIFICANS. t Tab. LVI.
Sch. fronde simplici flabelliformi semiorbiculari, basi lato - cordata, bipartita,
lobis bifidis; laciniis sorophoris parium 4 — 5 .
Rhizomä non vidi. Stipes pedem et quod excedit longus, diametro vix lin. aequans, semiteres, an-
tice piano - concavus et angulis acutis, pilis fuscidulis tandem evanidis parce obsessus, apice, ubi in laminant
transit, nonnibil latior et marginatus. Lamina 7 poll* lata, 4 alta, circumscriptione semiorbiculari-
flabelliformi, aut, ob baseos sinus utrinque intrantes, semilunari, medio ad basin usque bipartita, lobis iterum
bifidis in lobulos inaequales, interiore scilicet angustiore, sibi plus minus imbricatos. Nervi pariter ac in
praecedente specie in utroque latere prominent, pilisque nonnullis deciduis sunt scabriusculi; multiplicato-
dichotomi decurrunt per frondem, et in dentes triangulares producuntur breviores, quam in specie praecedente,
attamen longius subulatos. Frondis color pulchre viridis, nitor holosericeus eximius. Laciniae soro-
phorae minores, quam in Sch. Flabello, circiter lineam longae, facie antica piano - convexiuscula glabrae,
postica valde hirsutae pilis ferrugineis. Sporangia quam in Sch. Flabello minores. Gongyli oblongi, hinc
planiusculi et linea insculpti, membrana exteriore celluloso - reticulata.
Crescit in sylvis aeternis secundum ßuoium Pureos, gui in Japurà incidit. Unicum,
quod habeo, specimen Princeps Indorum Miranharum, quum e regione occident ali captos
inimicos domum duceret apportaoit, mihique tamquam amicitiae signum dono dedit, Januario.
1J, Conf. Itinerar. Vol. III. p. 1264.
Tab. LVI. Fig. I. Planta integra magn. natur. — 1. Apex laciniae sorophorae. 2. Pecten sorophorum
integrum semiexplicatum. 3* Sporangium separatum, cum pilis fasciaeformibus. 4* Gongylus, e sporangio
nondum maturo. 6. 7. 8. Gongyli très maturi. 5. Gongylus magis auctus, ut rima commissuralis apparent.