58 F I L I C E S .
A p p e n d i x .
Quatuor jam anrii et quod excedit elapsi sunt, ex quo disquisitiones supra descripjgs de structura
ct vegelatione filicum arborearum institui; durante hoc temporis spatio a cl. Adolpho Brongniart (in:
Histoire des Yegct. fossiles, fasc. 3.) observationes quaedam ad eandem materiam spectantes in lucem sunt
editae, quae autem'cum non congruant cum descriptione mea de creseendi ratione filicum arborearum ab
re non fore existimavi verba nonnulla de sehtentia hujus autoris hac de re divulgata adjicere.
Cautlex filicum arborearum compositus est secundum Brongniarti descriptionem (1. c. pag. 154.)
ex tela cellulosa amyli globulis farcta, in quam fasciculi vasorum sunt immersi, qui cum petiolorum fasci-
ciculis vasorum quoad structuram conveniunt, at sunt majores et quorum quisque compositus est ex variis
fasciculis et fibris plures petiolos adeuntibus. Hi vasorum fasciculi in filicum arborearum caudice in circu-
lum sunt dispositi.
Quod attinet ad creseendi rationem caudicis filicum arborearum, plane ilium conyenire contendit
Brongniart cum caudice plantarum monocotyledonearum, quum non majorem adipiscatur diametrum et per
totam°longitudinem eandem conserve! formam. Proprietatem autem his plantis hancce inesse ait: caudicem
eodem modo , quo evolutione gemmae ierminalis sursum crescat, eliam elongatione partium jam dudum
formatarum augeri, quod ex frondium cicatricum in longiorem formam distractione, praecipue autem ex
majore illarum distantia in inferioribus caudicis partibus eluceat, quum in ceteris plantis arboreis caulis
nullum augmentum longitudinale capiat, ex quo partes plane sint evolutae.
Patet itaque, cl. Adolphum Brongniart ex observationibus suis contraria omnino argumenta dedu-
cere, quam quae ex disquisitionibus supra descriptis conclusi, quum dixissem, Alices arboreas cum Monocotyle-
donibus creseendi ratione minime convenire, et a plantis phanerogamicis praecipue hac ratione differre, quod
earum caudex sola apicis evolutione augmentum capiat. Quod attinet ad caudicis ejusque singularum partium
structuram et ab ilia pendentem novarum partium evolutionem , supra jam satis demonstrasse credo,
filices arboreas toto coelo a plantis monocotyledoneis differe, ulteriorem itaque hujus rei explanationem
supravacaneam existimo. Quod autem ulteriorem partium jam evolutarum elongationem spectat, hac de re
certiora affere nequeo, quum mihi nonnisi breves caudicum partes abscissas videndi occasio oblata fuerit;
altamen moiieo, hanc elongationem evolutarum caudicis partium (etiamsi omnium filicum arborearum, nec
nisi quarundam specierum caudicibus propria sit) minime pro diagnostic character vegetationis harum
plantarum li’abendam esse.
Observamus enim etiam quarundam aliarum, creseendi ratione omnino cum Dicotyledoneis con-
venientium, plantarum ramos primo anno non totam longitudinem nancisci, sed per plures annos non solum
<remmae terminalis evolutione, sed etiam internodiorum prioribus annis evolutorum elongatione majores
evadere, ex gr. in Thuya, lunipero. Hoc itaque per majus temporis spatium durans incrementum neque
filicibus' arboreis est peculiare, neque quae supra de vegelatione terminali dixi refutantur, quum haec elon-
gatio solum ab ulteriore formatarum jam partium evolutione pendeat, nec autem cum novarum partium for-
matione in inferioribus caudicis partibus conjuncta sit.
Ut moneamus necesse est, nonnullas species, quarum caudices amico nostro aestumatissimo, ut eos
anatomice exploret, Alsophilarum nomine tradidimus, rectius nunc pro Cyatheis haberi, igitur in paginis
antecedentibus pro Alsophila Schdnschif, et A. vestita legendum est: Cyathea^.alque Chnöophoram tam-
quam subgenus Alsophilae introducemus. M a r t iu s .