H Y M E N O P H Y L L E A E . XI. H YM E N O P H Y L L U M . 103
bilobos, antice subsimplices, lineares, obtusos aut frequenter emarginatos, apice vero pariter ac rhachis
communis in caudiçulam porrectae linearem obtusiusculam emarginatam aut leviter acütatam. Sori in apice
loborum pinnularumve solitarii, subglobosi, fere \ lin. alti, supra apicem venae nonnihil dilatatae inrecep-
taculo breviter stipitato clavaeformi - cylindrico sessiles, obvoluti labiis lobuli terminalis orbicularibus sub-
aequalibus integerrimis aut antice nonnihil emarginatis, parum concavis, ima basi paullo connatis atque non
raro in cupulae morem explanatis. Compago omnis parenchymatis tam frondis quam perisporangii e cellu-
lis constat subaequalibus hexagonis, centro semidiaphanis, parietibus crassis obscurioribus confluentibus.
Nervi, venae et venulae e cellulis linearibus angustis conflati. Sorus 30 et quod excedit constat sporangiis
fuscidulis, lenticulari• globosis, annnlo donatis subcompleto 20 — 25 radiorum, aureo-fulvo. Latera annulo
separata inaequalia, minus pro insertione umbonatum. Gongyli hinc convexi, inde breviter tetraëdro - pyramidales,
superficie pallida, levissime rugulosa.
Crescit super arbores semiputridas prope Uarivaü et Manacurü pagos Indorunt e tribu
Juri secundum Jktoium Japurd sitos. Januario fructificans lectum. 0|.
LX VII. 1. Lobus terminalis frondis, cujus alter lobulus sterilis est, alter fertilis soro terminatur pen-
sporangio bilabiato obvoluto. m. a. 2. Apex venae sorophorae, rèplicato super eum labio perisporangii supe-
riore, paullo magis auctus. 3. Sporangia tria, quae natura £ — £ lin. par. diametro metiuntnr. 4. 5- Gongyli.
6. Particula frondis, parenchymatis aeque ac venarum compagem monstrans.
ADNOT. I. Affinis haec nostra species est prae aliis H. badio et H. crispato Hook, et Grev. (Icon. fil.
t. 76. 77.), quae facile distinguuntur defectu laciniarum in caudiculas elongatarum. H. Plumieri eorumdem au-
ctorum (ibidem t. 123.) pilis ferrugineis' Stellatis, laciniis non caudiculatis differt. H. dilatatum, Sw. lacinias
habet alamque angustiores, hanc deorsum in marginem tenuem excurrentem.
ADNOT. II. Perisporangium generis Hymenophylli nil esse nisi lobulum terminaient nimio ma6sae pa-
renchymatosae augmente ortum, peltatum atque in cupulae formam bullatum praesertim in Trichomane membra-
naceo L . cernitur, cujus margo plurimas squamulas peltatas offert structurâ cum limbo libero perisporangii cya-
thiformis convenientes et pro perisporangiis vacuis declarandas. In Trichomanis sectione, quam Desvauxius
Didymoglossi nomine proposuit (Annal. Soc. Lin. Paris. 1827. t. 7. f. 3.), idem limbus .m duas auriculas pro-
ductus apparet, quibus basi coalescentibus pariter Hymenophylli perisporangium haberes.
ADNOT. III. Hymenophylleas tanquam distinctum ordinem Cnemipteridum nomine exhibuit d . Wall-
roth. (Flora cryptog. i 83i. p. 28.), perisporangia appellans sporangia) Hymenophyllearum nomine proposuit clar.
r.i'nlt (Handb. III. et Hort. berol. i 833. p. 36 et 3.), qui perisporangia pyxides et sporocarpia salutavit.
ADNOT. IV. Vematio Hymenophylleis omnino circinata est, pace cl. amici Link, qui (Hort. r. berol.
ed. 2. II. p. 3.) perhibuit, frondes e nodo in apice stipitis'aut rhacheos, uti in Museis, explicari. Attamen
nos in H. caudiculato aliisque observavimus, novellas frondes, denso palearum agmine tectas, eodem modo ac
reliquarum Filicum, in spiram esse coactas, altero latere paullo magis oblique contorto, ita ut membrana frondis,
tunc temporis angustissima, hinc magis promineat. Ita vel in speciebus rigidissimis e. g. Trichomane pm-
nato, Hedw. (jloribundo, Humb.) novellas frondes involutas invenimus. — Siccatae Hymenophylleae saepe re-
trorsum crispantur. — Saepe in ^rboribus et Dendropteribus végétant.
27