gongyla in columnula sessilia, quantum in nostris speciminibus observare licuit, nonnihil angulosa (forsan,
quia haud probe matura); facta sunt e cellulis irregulariter hexagonis, atque passim muniuntur nervis, quasi
cruribus cplumnulae deflexis atque cum pariete connatis. Nucula surcüligera duriuscula, nucleum spissum
solidum includit. Indusium sic dictum masculum pallide virens, ex membrana constat exteriorc cellularum
oblongo - quadratarum et ex interiore cellularum hexagonarum. Columnula ramosissima, ramulis ultimis
simpliciter annulatis in sporangii membranam transeuntihus r e cellulis hexagonis factam. Globuli intra hoc
sporangium laevigati, albido - flavescentes.
Crescit in aquis stagnantibus Umpidis prope urbem S. Maria de Belem, et ad To*
cantins Jluvium passim; Provinciae Paraensis. ©?
Tab. LX X VI. 1. Planta Integra, magn. naturali. 2. Fibrilla radicis, cum pilis, aucta. 3. Pili non-
nulli, magis aucti, alii apice subulato, alii in spongiolam intumidi. 4* Particula laminae, a latere visa, ut sin-
gularum papillarum superficiem superiorem occupantium nonnullae appareant. 5. Series nonnullae papillarum,
desuper visae. 6. Particula laminae, a latere inferiore, ut pili in cellularum quadratarum marginibus positi
conspiciantur. 7. Cellulae duae compositae e facie inferiore, cum pilis, mulia magis quam fig. 6. auctae. 8- Glomerulus
fructificationis. 9. Indusium s. d. foemineum junius, quasi duplex vel biceps. 10. Indusium s. d. foemineum
apertum, ut columnula, cum adhaerentibus' sporangiis, conspici possit. 11. Particula parietis interioris indusii,
contextum cellulosum exhibens, cum adnatis quasi cruribus periphericis columnulae. 12. Sporangia duo separata,
uti videtur, non omnino matura. x3. Alia tria sporangia in ramulo columnulae. 14. Sporangium apertum,
nuculam surculigeram in conspectum dans. 15. Cellulae nonnullae sporangii a facie interiore visae.
16. Nucula surculigera transversim dissecta. 17. Indusium s. d. masculum, ruptum, membrana exteriore ex.
parte distractä.
’ Tab. LX X V. II. 18. Sporangia s. d. duo in suis pediccllis. 19. Indusium, quod masculum dicuiit, reciso
vertice, a latere apertum atque columnulam cum inhaerentibus pluribus sporangiis exhibens. 26. Columnulae
ramus, cum sporangio, separatus. 21. Sporangium apertum, globulum monstrans. 22. Globulus separatus.
23. Membranae indusii s. d. masculi, a facie interiore adspectae. Cellulae quaedam quasi umbonatae uti videtur
pressione sporangiorum inclusorum. Cellulae elongatae, ad dextram adjectae pertinent dissepimento utram-
que membranam connectenti. 24« Particula membranae indusii, ex ejus basi resecta, cum pluribus pilis arti-
culatis.