rursus forma gracili et eo, quod inferior petiolorum decidentium pars non sub squamarum forma in loco
insertionis haeret, bene distinguitur.
Caudex epidermide obducitur laeyi ac nitida (Tab.- X X X IV . fig. 3* Alsophila nigra), quae saepe
non sub oculos cadit, ob squamarum multitudinem tenerarum et erectarum, quibus tota caudicis superficies,
exceptis frondium cicatricibus, prorsus obtegitur. Hae squamae (Tab. XXX. fig. l . Alsophila phalerata, a.
b. c. IV. i. 2. Alsophila nigra) formam refefunt ita variantem, ut mox linearis mox ovalis appareat.
Si frondium dispositionem respicimus, caudices a me investigates in duas sectiones distribuera
licet ; in altera frondium cicatrices in lineas spirales sunt dispositae , in altera frondes sunt verticillatae.
Caudices, quorum frondes in lineas spirales digestae sunt, eo inter se différant, quod in diverses
speciebus, tumlinearam spiralium parallelarum, turn frondium, quae quovis linearum illarum gyro conti-
nentur , numerus differt.
Sic in Alsophila phalerata et nigra (Tah. X X X . fig. 1. et 5.) très lineae spirales et in quovis
earum linearum gyro septem frondium cicatrices cernuntur. In Polfifodio, quod nomine introdnsimus or-
mati, contra quinque lineas spirales, numeravi.
In. altera scctione, quae frondes habet vertidllàtas, diversae specief majojj adt minori frondium
numéro, in eodem rerticillo occurentium, different; g. is AtsèpMa vestita qnatnor frondes (Tab.
X X X . fig. 3.), in Chnoophora excelsa (Tab. X X IX . Pig. l.) et DiiymoclOatna sinuosa octo frondes
vérticillum efficiunt.
Cum aiversoram verticillorum frondes non alia super aliam, sed alternatim collocatae sint, bae
frondes etiam ad lineae spiralis formamJispositae haberi possunt, atque ita in Alsophila vestita quatuor
lineae spirales, ex quibus singulae in^qubiig\yro oçto habent frondes, in duabus ceteris vero octo cernuntur
lineae spirales, quarum quaeque sedecim frondes continet*
§. 5. Frondium cicatrices formant référant sregularem, magis aut minus elliplicam, in Alsophila
Schanschin pyramidalem. In Didymochlaena et Chnoophora (Tab. X X IX . fig .i.) eae xta approximatae
sunt, ut*totam caudicis superficiem obtegant, et in quincunce positae rhomboidalem formam induunt.
É& Frondium cicatrices modo super caudicis superficiem prominent, ut in Alsophila phalerata, (Tab.
x x x t fig. i j nigra (Tab. X X X . fig. 5.), Cyathea Delgadii, modo vix paululum super ea exstant, ut
in Alsophila Schanschin, vestita (Tab. X X X . fig. 3.) modo depressiones efficiunt infundibuliformes, ut
in Didymochlaena, et praesertim in Chnoophora excelsa. (Tab. X X IX fig • 1-)
In omnibus filicibus arboreis, a me invesfrgatis, inprimis autem in Alsophila phalerata, in medio
inférions frondium cicatricum partis sulcus longitucnnalis conspiciebatur. (Tab. X X X . fig. 1 )
Fasciculi vasôrâm petiolum intrantium, qui in frondium cicatrice parvaruin verrucarum formam
offerant, in omnibus speciebus eadem régula distributi sunt; in frondium cicatrice scihcet duos arcus semi-
1 un ares efficiunt, quorum alter cum superiore, alter cum inferiore frondium cicatncis margine est parallel
s . Apices horum semicirculorum ita ad se accedunt, ut aliquot lineis distent., nec vero immediate jun-
guntur, sed per duas rectal series lignosorum fasciculorum, quae introrsum et deorsum versus frondium
cicatricis lineam medianam dccurrunt et ibi sub angulo acuto junguntur.
In spatio, quod duabus lineis rectis sunerioribus et superiori semilunari arcu marginal! continetur,
pauci vasorum fasciculi cernuntur, in parvum acervum congest! et a ceteris sejuncti. (Tdb. X X IX . et X X X .)
Haec fasciculorum dispositio in'omnibus, quas investigavi, speciebus reperitur, et ex parte quoque Stern-
bergii *) et Decandollii **) figuris exprimitur, quare minime cum Sternbergio consentire possum, qui cen-
*) Essai d’un Exposé géogn. bot. dé la Flore du monde primitif. Tab. E.
**) Organographie. Tab. 23.
set * ) , in filicibus arboreis vasorum fasciculos nullo ordine per totam frondis cicatricem dispersos esse,
et filices arboreas nunc vivas a» filicibus orbis primitiv!, nomine Lepidodendri notis, differre hoc vasorum
fasciculorum situ. Quod equidem non ita se habere eo certius asserere possum, cum filicum arborearum
exemplaria ab illustri Comite de Sternberg depicta ipse disquisiverim.
§. 6. Ab inferior! frondium cicatricis margine pulvinus magis aut. minus prominens decurrit; ex
iis, quas inspexi, speciebus in Polypodio armato, Alsophila nigra (Tab. X X X . fig. 5), A. phalerata. (Tab.
X X X . fig . 1.) illc maxime evolutus erat, et hie quoque, de quo supra dixi, sulcus ab inferiori frondium
cicatricis parte ad superiorem pulvini partem continuatus erat. Pulvinus quo longius decurrit; eo magis
applanatur, et tandem in axilla cujusdam frondis inferioris prorsus evanescit. — In Alsophilis Sthanschin,
vestita, et Cyathea Sternbergii pulvini paululum modo caudicis superficiem emergunt, quare caudex, si per
transversum secatur, formam habet rotundiorem (Tab. X X X . fig. X-) quam caudicis Alsophilae nigrae et
phaleratae (Tab. X X X . fig. 2 et 6).
In Didymochlaena et CWtoophöra pulvini quidem existunt, quod ex disquisitionibus anatomicis
cognoscitur, nec vero, cum frondium cicatrices totam caudicis superficiem obtegant, extrinsecus apparent,
sed sub superiore cfratricum parte latent frondium,proximo infra positarum. Inde forma infundibuliformis
insolit ®cicatricum intelligitur; inferior scilicet .^harum cicatricum pars (ut in ceteris generibus tota frondis
cicatrix) sursum et introrsum spectat; superior contra frondium cicatricis pars, pulvino duarum frondium
superiorum superimposita, hujus uirectionem sequitur, ideoque sursum et extrorsum vergit.
Hac ratione formam hanc, quae abnormis esse videtur, si accuratius rem inspicimus, normae prorsus
respondentem videmus.
§. 7. In pulvinis organum maxime memorabile singul'ans prorsus structurae cernitur, cui in uni-
verso plantarum regno nihil simile esse videtur; foveae nimirum ellipticae, aut etiam subrotundae, duas
vel quatuor-lineas longae et pulvere ferrugineo repletae. •— Inv recentibus caudicis partibus hae foveae
squamis caudicis densius obteguntur, et quantum in Alsophila nigra observare mihi licebat, non apertae
sunt, sed membrana tenui teguntur, quae irregulariter rumpitur, et quae cum caudicis epidermide immediate
connectitur. In Chnoophora excelsa et Didymochlaena sinuosa hae foveae angustae sunt ac lphgae et
vix sub oculos cadunt, quod, frondium cicatricibus valde apnrpximatis, pars pulvini cicatricibus non ob-
tecta lineam efficit perangustam
§. 8* Inferior caudicis pars specierum nonnullarum, c. g. Alsophilae Schanschin (Tab. XXIX. fig.
3« et C. Sternbergii, Polypodii armati**) et specie! cujusdam Decandollio***) depictae, aetate provectiori
integumento denso ultra pollicem crasso radicum aerearum vestitur. Singulae quoque radices in Alsophila
phalerata, A. nigra, Cyathea Delgadii passim e caudice prodcunt.
In quarundam etiam specierum e. g. Cyatheae Delgadii caudice aculei cernuntur singuli, irregula-
n te r sparsi, acuti et nigri, qui contextu celluloso constant e crassis membranis formato. (Tab. XXXIV.
figur. 10.).
$. 9. Quemadmodum inter habitum et formam externam filicum arborearum similitudo magna
intercedit, ita etiam disquisitio anatomica demonstrat, structuram earum internam ad eundem plane typum
esse formatam.
In sectione transversal! talis caudicis (Tab. XX IX . fig . 2. Chnoophora excelsa, fig. 4. Alsophila Schon-
schin; Tab. X X X , fig. 2. Alsophila phalerata, fig. 4. Alsophila vestita, fig . Alsophila nigra) trespraecipuesubstan-
•) 1. c. cahier IV. p. 53.
**) Sternberg 1. e. Tab. E.
***) Organographie. Tab. 24.