30 LICHENES. XVJ.CLADONIA.
pecullaria in generis cliaracterem adhibenda. 3. Capitulum adultum cum podelli parte in medio ad perpend i-'
culum dissectum, ad lentem simplicem visum, ut demonstretur, apothecià (quorum plura connata capitulum
constituunt), interiori podetii scyphive paginae adnata, e binis partibus composita esse, quarum superior mem-
branacea, apothecium Parmeliae discoideum referens, iterum e duplici strata, composita (cfr. fig. sequentem) ;
inferior vero obconica, sursum expansé, structura substantiaque omnino distincts ,c subgelatinoso-carnosa, flaves-
cens, porosa s. quasi spongiosa, e trabeculis a podetii pariete interiore^gliscum versus flabellatim expansis bifide
ramosis anastomosantibus. Podetium (cujus specimen repraesentatum basi integrum et solidum nec fissum
erat) sursum fistulosum vides e triplici strato substantiave compositum, exteriore corticali inaequali lacunoso
dilute viridi nec ad superficiem hyalino incolore, altero medio coccineo, tertio interiore albo, quod subinde (ut
in sinistra figurae parte vides) iterum strato tenui coccineo vestitur. Hoc stratum album idem videtur, quod
ad loborum paginam inferiorem, praecipue in planta Juniore, ut pruina densa apparens colorem coccineum ob-
tegit. Superficies podetii lacunosa tub&culique pilis minimis (ad oculum nudum inconspicuis) rigidis subinde
fasciculatim aggregatis obsita,est. *) Locus, quo particula mox describenda resecta est. 4. Lamina verticalis
tenuissima capituli porüunculae ad apicem loco indicato resecta, ad lentem simplicem visa, qua in gonspectum
veniunt: a) stratum apothedi superius, dilute puniceum, vix semipellucidum (thecae nusquam in genere repe-
riuntur) e fibris,'ut solehf in disco esse, erectis parallelis gelatinosis ; b) hypothecium. superius tenue membrana-
ceum, tenuissime cellulosum, subpellucidum vix coloratura; c) hypothecium alterum (cujus pars suxnma tantum
conspicitur) spongioso-porosum, ab interiore podetii parte sursum expansum, e substantia peculiari sub-
gelatinosa subpellucida flavescente ceUulosa, cellidis majuscuUs plerumque raris sparsis difforinibus, discum versus
regularibus hexagonis, nec e thalli fibris connatis oriundis; d) substantia podetii versus apicem sensim atte-
nuata, ut ad latus hypothecii superioris omnino desit, nec, jitin Parmeliaccis, marginem efformet, e fibris tener-
rimis pellucidis varie intricatis, (quae cum hypothecio vel strato corticali nullum nexum habent, ut in Parme-
liis indicavimus, sed potius in utriusque substantia apicibus solutis Hberis varie intrantes facile distinguuntur),
sporis minimis cocdneis irispersis, stratum coccineum supra (3). descriptum sistentibus, strato albo ibidem de-
scripto in podetii apice, qui hic delineates est, déficiente, quod quidem in parte inferiore ex iisdem fibris,
sed sporis cocdneis nullis inspersis, coimpositem est. e) stratum corticale e Substantia yalde singular! gelati-
nosa, humectata tumescente, ad sectiohem satis tenuem omnino hyalina, ad crassiorem virescehte, brevi : Colle-1
matis substantiae simillimaj sed cellulosum, cellulis elongatis flexu'osis difficile conspicuis, nec “fibris ulhs. f)
et g)Piü supra (3) indicati non minus singulares, ad apothedi superficiem non innati, in strato vero corticali
profunde radicantes ibique flexuosi ramosi. 5. Lamina similis thalli versus lobi marginem resecta, qua conspi-
dtur (a) stratum corticale et (b) stratum medullare, ut mox descripta sunt, p'osterioie sporas copiosiores quam
hypothecium fovente, cujus ad paginam inferiorem ob aetatem stratum album deest.