5 0 FILICES.
ciculi plane coalescunt et circa vasorum fasciculum vaginam formant cellularumemedullarium strato ab co
separatam, ita ut quisque vasorum fasciculus, ex medulla in frondis petiolum excedens, vagina cinctus s.it
prosenchymatosa. In frondis peliolo hi vasorum fasciculi cum iis, qui ex cylindro lignoso orti sunt, post
brerem decursura coalescentes laminam lignosam semilunarem formant. Etiam in frondis peliolo systemata,
ex quibus vasorum fasciculus composilus est, eundcm ordinem servant, qui in cau(pcc est. In medio scilicet
vasa jacent (Tab. X X X I I . fig. 1. m.), et ab utroque latere, a vasis strato parenchymatoso (d. g.) separata
, duo strata cellularum prosenchymatosarum e crassis membranis formatarum posita sunt.
§. <23. Radices aërae, quae ex adultis caudicibus erumpunt, et ut supra notavimus', saepe inferio-
rem caudicis partem tanquam crasso integumento vestiunt, ex cylindro lignoso oriunt^r, fasciculo scilicet
vasorum scalariformium, qui ex ipso cylindro lignoso originem trahit, et proscnchymalosâ cylindri lignosi
vagina obtegitur (fab. X X X IV . fig. 4- 2. Alsophila vestita), corticem perrumpente. Hae radices in omnibus
caudicis locis, ex j^ulvinis^ ex frondium cicat-ricibus, frequentissime autem ex ipsa caudicis superficie
prorumpunt. Sternbergiif) sententia, eas ulteriori vasorum fasciculorum, in frondis cicatrice conspicuorum
incremento nasci, cum naturae rèpugnet, plane est respuenda.
^<23. Organisatione filicum arborearum ita exposità nobis quaestionem, quibus plantis quoad struc-
turam affinés suit, solvere conantibus, multae difficultates occurrunt ob miram earum a vulgari typo ad-
modum abhorrentem organisationcm.
Primo adspectu nobis forte in mentem venire possit structuram earum cum Dicotyledoneis com-
parare, quia- lignum earum clausi cylindri formam habet. Earn autem harum plantarum comparationem
quamvis a pluribus phylotomis institutam, natura minime convenire, ex hisce apparet : Dicotyledonearum
cylinder lignosus semper constat ex lignosôrum fasciculorum reticulariter anostomosantium juncture, cylinder
filicum arborearum autem plaine est conclusus. Liceret quidem rimas cyliÇidri lignosi filicum arborearum
supra descriptas cum radiis medullaribus conferre, quae autem^ebmparatio mihi non apta videtur, quoniam
hae rimae immediato nexu ad frondes pertinent, in Dicotyledoneis contra plerique radii medullares in iis
corporis lignosi locis jacent, quibus nulla folia insident. Inde apparet, cylindrum lignosum filicum arborearum
ifculto magis clausum esse, quam cylindrum arborum Dicotyledonearum.
-Minime justam autem hanc comparationem reperimus, si ligni structuram accuratius contemplamur.
In Dicotyledoneis scilicet quisque fasciculus lignosus ex vasorum spiralium, scalariformium et porosor^m
congerie constat, in cellularum elongatarum contextual demissorum. Hae cellulae in intima tantum fasciculi
lignosi parte, quae corona dicitur, cellularum parenchymatosarum, in tota reliqua parte autem prosenchymatosarum
e crassis membranis factarum formam habent. In eo denique, quod cortici obversum A t , unius-
cujusque fasciculi latere fasciculus libri jacet.
Cum fasciculis igitur plantarum Dicotyledonearum lignum filicum arborearum comparantes mera
discrimina nec ullam similitudinem reperimus. -Filicum enim vasa omnia pertinent ad classem scalariformium
porosorumque et sola totum fere ligni materiam forment’ ; paucaeque inter ea jacentes cellulae, e tenuibus
formantur membranis et breves sunt, dodecaëdricae, parenchymatosae, herbaceaeque mollitudinis. Libri
nullum vestigium reperitur, et, quod maximum fere discrimen dixerim, ligno filicum arborearum facultas
deest, in parte exteriori nova strata gignendi, in crassumque crescendi. Cortex quoque filicum arborearum
ratione structus est a Dicotyledoneis plane diversâ.
Si autem has plantas, ex more scriptorum Monocotyledoneis comparamus, utique negari non potest,
externum illarum habitum his non absimilem esse , sed hoc tota fere affînitas continetur. .Jam illud
quod lignum non ex sparsis fasciculis constat, organisationis diversitatem satis demonstrat. Clarius autem
haec diversitas cernitur, si structuram vasorum fasciculorum Monocotyledonearum respicimus. Quisque
•) L. c. Cah. IV. p. 51-
enim horum fasciculorum constat, 1) ex corpore lignoso, cujus structura arborum coronae simillima est,
2) ex fasciculo propriorum vasorum 3) ex libri fasciculo. Cum autem duo posteriora elementa in filicibus
plane desint * ), cum deinde lignum earum formam cylindri habeat, perspicuum e st, inter eas et Monoco-
tyledoneas affinitjtem intercedere valde remotam.
5. 25. Itaque structura arborearum filicum formatio esset a ceteris plantis prorsus separata, et ' ab
aliarum familiarum organisatione prorsus aliéna, nisi partim disquisitio herbacearum filicum transitum mon-
strasset, hunc organisationis gradum cum inferioribus plantarum vascularium ordinibus conjungentem, partim
anatomia caudicis Cycadearum transitum ad plantas phanerogamas ostendisset.
Primum posteriorum rationem contemplemur. **) Cycadearum caudex non solum externo habitu cum
filicum arborearum caudice convenit, sed interior illius organisatio huic eo quoque similis- est, quod lignum
et ipsum formam cylindri habet, qui amplam nmylum contincntcm mcdullam includit, et a strato cellularum
parenchymatosarum cinctus e st, cum medullae structura conveniente. Magis insuper utriusque caudicis si-
mililudo eo deraonstratur, fquod lignum Cycadearum solurft ex vasis nullis cellulisvintermixtis formatum est.
Quamqugm hae similitudines eximiae sunt, tamen non minus insignes differentiae ' ^eperiuntur, cum scilicet
lignosi cylindri Cycadearum' caudicis externum latus crasso libri strato obtectum et permultis radiis medullaribus
insilis impletum sit.
Similitudinem duarum harum formationum porro demonstrant parvi vasorum fasciculi' in medulla
Zanifae integrifoliae pariter atque in filicibus arboreis sparsi. IIos autem parvos vasorum fasciculos ad
vitae oeconomiam harum plantarum non admodum magni momenti esse, inde elucere videtur, quod in caudice
Cycadis revolutae plane desunt.
Cum Cycadearum structura Coniferis simillima sit, Cycadearum caudex formatio est a filicibus arboreis
transitum faciens ad ’Dicotyledoneas.
§. 26. Formationes filicibus arboreis affines si quaerimus, quae eas cum inferioribus plantarum fa-
miliis conjungant, eas potissimum in herbaceis filicibus inveniemus.
Discrimina in externo habitu arborearum et herbacearum filicum caudicum conspicua non magni
sunt momenti, facile enim transitus ab erecto arboreoque Cyathearum caudice per TSephrodio filicis maris
caudicem, quern b. Kaulfussius rosaceum appellant, ad repentem multorum Polypodiorum caudicein ostendi
potest. Structuram herbacei filicum caudicis cum caudice filicum arborearum comparantibus, primo adspectu
mirum videtur, perexiguam esse vasorum fasciculorum massam cum contextu celluloso comparatam e. g.
in Polypodio aurco, Nephrodio filice mare, Struthiopteride germanica.
Jam nudis oculis cognosci potest, vasorum fasciculos herbacearum filicum (exceptis iis, quarum
vasa in unum centraient fasciculum collecta sunt, de quibus postea dicemus) in uno, apud diversas species
modo centre, modo peripheriae caudicis propibri, orbe qispositos esse. Jam si, e. g. in Polypodiis aureoet
latipede, contextus cellulosus in externa parte usque ad hos fasciculos abscinditur, reperitur, eos non ut in
Monocotyledoneis parallels directione caudiccm percurrere, sed in ramos divisos multiplici directione inter
se connexos esse et rete cfficere interiorem caudicis partem includCns.
*) Schultzius quidem (Flora 1828. Tom. 1. p. 154.) commemorat, filicibus propria vasa inesse, ccterum accura-
tiori eorum descriptione omissa; cquidem vero in nulla earum formationem inveni, propriis vasis ad-
numcrandam.
**) Lectorcm moneo, n e , ut sequentia intelligat, ea, quae Adolphus Brongniart de Cycadearum caudicis structure
scripsit, cum meis sententiis confundat. Inveni enim, harum plantarum structuram longe aliam esse, quam
Brogniart cam a se repertam esse dicit, quod quidem alio loco fusius exposui. Gonf. Abhandl. der hönigl.
bayer. A had. d. Wiss. 1832. Vol. L p. 397.
l4