si excipias nervum medium, cui, uti rhachibus et petiolis, pubes tenuis fusca adhacret, tandem evanescens.
Paniculae sorophorae angustae, tenues, i — 2 — 3 poll, longae, ptnnam sterilem superantes. Bhachis plana,
margino passim in pilos articulatos promissa. Petioli sterilescentes cirri sub specie contorquentur. Sporangia
alternatim biscrialia, annulo vertical! aureo majusculo decorata, in cuius centro cellulae nonnullae
irreguläres, a compage membranae infcrioris non diversae. Gongyli olivaceo - virides, subtrigono - conici,
cristis elevatis percursi, in quibus echinuli subulati eriguntur.
Tab. L V 11I. I. Forma minor Aneimiae SchraJerianae, quae A. Vespestilio, Schrad. II. Forma major,
quae A. diversifolia, Schrad. — 1. Rhacheos particnla, cum insidentibus sporangiis. ,2. Sporangium segrega-
tum. 3. Apex sporangii. 4- Gongylus, cujus basis (s. superficies ab initio libera aut exterior) ratione partis
pyramidalis (s. interioris aut commissuralis, quâ scilicet vicinos tres gongylos tetigit) permagna apparet, atque
cristulas offert ecbinulatas marginibus baseos parallelas. 5. Gongylus ita adspectus, ut facies commissuralis inter
duos margines ecbinatos vix appareat. 5. Gongylus, in ipsa facie commissurali valde applanata positus, verti-
cem faciei exterioris monstrans. 7. Radicis apex cum radiculis. 8. Epidermidis particula, e facie inferiore de-
tracta B cum stomatiis. Omnia varia magnitudine aucta.
Crescit in sylvis super montes S e r ra do Mar diet os, in Provincia Bahiensi, e. g.
ad viam Felisbertiam, ubi Ser. Princ. M a x im ilia n u s FFidensis legit, et prope Almeida,
ubi ipsi observavimus. Mense Januario fructifient. if.
ADNOT. I. Synonymia Aneimiarum in Brasilia observatarum valde confusa, quam ut illustremus, se-
quentia inservient. 1. A. Phyllitidis, Sw. W. (Plum. t. 156.) pinnulis oblongo - lanceolatis acuminatis breviter
petiolatis, stipite rhachibusque s c a b r i s insignis, nostra quidem sententia, complectitur: A. longifoliam, Raddi.
(Fil. bras. t. 8.), A. Haenkei, Prcsl., A. cordifoliam, Presl. (Reliq. Haenk. t. n . f . 3.), A. densam, Link., et A.
laciniatam, Kaulf. — 2. A .hir ta , Sw. collatis speciminibus originalibus in herb. Schreberiano et Langsdorf-
fiano convenit cum: A. Phyllitidis, Langsd. Fisch. (Ic. Fil. t. 28.), obliqua, Schrad. et Kunze (Linnaea i 834-),
Phyllitide, Link. Valde variât quoad indumentum stipitum, ita ut velPlumieri tab. 157., tamquam ad formam
hirtiorem hue trahi possit, attamen scabritiei defectu, pinnulis lanceolatis aut lanceolate - acuminatis,. b a s i rot,undata
aut breviter cuneata s u b s e s s i lib u s ab A. Phyllitidis facilis distincte. — 3. A. fraxinifolia, Raddi (1. c. t. 8. bis)
= A. sorbifoliae, Schrad. (I. c. p. 864. nr. 1.) pinnulis e lato - orato - acuminatis basi inaequali cuneatis subsessilibus
glaberrimis distinguitur, neque cum A. Phyllitidis, duce Sprengelio (Syst. Veg. IV. p. 3i. nr. 6.) conjun-
genda videtur. — 4* d . incisa, Schrad. (1. c. p. 865. nr. 5.) praesertim A. hirtae affinis, diversa tarnen videtur
pinnulis longius acuminatis, longius petiolatis, basi cuneata atque saepe inciso - duplicate - serratis. — 5. A. radkans,
Raddi (1. c. 1. 10.) absque dubio eadem ac A. caudata, Kaulf., hoc ipso nos in litteris monente. — 6. A.
rotundifolia, Schrad., (1. c.nr.8.), species distincta, eadem estacRaddii A. radkans ß. (1. c.t. n.depicta.) — 7. A.
mandioccana, Raddi (1. c. t. 9. f. 1.) species distincta, quae perperam a Sprengelio ad A. caudatam ducitur,
synonymo augeatur A. abscissae, Schrad. (I. c. nr. 3.) —> 8- A. gracilis, Schrad. (1. c. nr. 6.) ab A. humili, Sw.
differt pinnulis longioribus, oblongis hec obovatis ; ab A. hirsuta quoque laciniis pinnularum minus profundis,
neque cuneatis, discedit. Hue A. repens var. minor, Raddi. (I. c. t. 9. f. 2. a.). — 9. A. hirsuta, Sw. = A.
ciliatae, Presl. (Del. Prag. I. p. 158.) et A . repenti, Raddi. (t. 9. f. 2. b.), quae perperam ad A. humilem a
Sprengelio citatur; est species distinctissima. — 10. A. oblongifolia, Sw. in Brasilia passim obvia, cum icone
Cavanillesii optime convenit — 11. A. collina, Raddi. (I. c. t. 12.) est A. vellea, Schrad. (1. c. nr. 7.) Hujus
varietatem habémus: pinnulis, praesertim in margine antico, inciso - duplicate - dentatis. — 12. A. flexuosa, Sw.
species sesqui- et bipedalis, praesertim rhachi dilata ta insignis, valde variât: laciniis pinnularum majoribus et
minoribus, oblongis et lanceolatis, integerrimis et serratis, cujus forma angustior, magisque ad A. rutaefoliam
nostram accedens, est A. anthrisoifolia, Schrad. (1. c. nr. 10.)
ADNOT. II. Pinnae stériles Aneimiarum quo magis divisae, eo minus a'fertilibus differunt, ut inde
pateat, omne discrimen in eo positum esse, quod stériles parenchyma foliorum explicent, fertiles in rhaches con-
traliant. Quae quidem contractio solemniter ita accidit, ut pinna frondis media seu terminalis foliaceam naturam
servet, latérales contra, fructificationis apparatu affectae, in rhaches abeant. Attamen vel de hac lege naturam
deflectere, docet specimen A. gracilis, Schrad., cui pinnae latérales in foliaceam indolem explicatae sunt, altera
magis altera minus evoluta, apex autem stipitis ultra producitur in petiolum apice paniculam valde composi-
tam ferentem eque medio, (typum rhachium geminatarum lateralium quasi repetendo), ramum pariter paniculi*
ligerum emittentem.
ADNOT. III. Gongyli hujus generis peculiar! structura cristarum, secundum marginem baseos valde con-
vexae aut conicae parallelo - decurrentium, ab affinium recedunt. In flexuosa, Sw. tales cristulae plurimae ad-
sunt, ita ut fabrica gongylorum cum iis Parkeriae omnino conveniat!
XV. SCHIZAEA, Sm., Sw., R. Br.
Ripidium B ern h . (Sch. digitata, Actinostachys W a l l ich ! M s s .)
Lophidium R ich.
S o ri (dorsales) bi- quadriseriati. S po r a n g ia basi insidentia laciniis linearibus,
membranaceo-marginatis, in apice s. dente frondis pectinatim oppositis aut raro di-
gitatis, primum dorso per paria sibi applicitis, pilis complanatis stipata, plerumque
extus dehiscentia. Indusium nullum.
Rhizomata setosa aut villosa. Frondes simplices stipitiformes, aut dichotomo-
partitae aut flabelliformes.
1. SCHIZAEA FLABELLUM. f Tab. LV. Fig II.
Sch. fronde simplici obdeltoideo-flabelliformi, bipartita aut duplicato-bipartita;
laciniis sorophoris parium sub 12.
Rhizoma parvum, pilis fuscis nitidulis dense setulosum, radices promens filiformes, subsimplices,
nigricantes. Frons simplex’, 1— i | ped. Stipes basi crassitie pennae corvinae, antice canaliculatus, angu-
lis acutis, postice. convexus, versus apicem, ubi in laminam frondis transit, ala tenui ad angulos anticos de-
currente nonnihil dilatatus, pilis fuscis articulatis, praecipue in parte inferiore hirtulus. Lamina frondis 4 —
5 poll, alta, 3' — 4 lata, flabelliformis, marginibus inferioribus rectilineis cuneata, superiore leviter con-
vexo, nunc simpliciter fere ad basin usque partita nunc duplicato-partita, lobis aut aequalibus , aut altero
minorc, partitionibus secundariis minus profundis; laete viridis, nitida, glabriuscula. Nervi etnervuli repe-
tito- (4 — 6 — 7ies) dichotomi, radiatim patentes, utraque in facie convex!, excurrunt in dentes triangulares
acuminatos,' 1 — 3 lin. altos, indeque ulterius product: rhaches eflformant pinnularum soropharum 3 —
4 lin. longarum, lineares, dorso medio canaliculatas parce hirtulas, subtus planiusculas atque pilis fasciaefor-
mibus dense ferrugineo- villosas. Laciniae sorophorae parium 11 — 12, 2 lin. longae, supra convexiusculae
3o