gongylis efformandis destinatam contincre segregatam. Annuli cum cellulis lateralibus sporangii nexum figura
i 4* quoque demonstrat, particulam dorsalem sporangii rupti exhibens.
Quae nunc de sporangiorum historia enarrahda sunt, praesertim gongylorum evolutionem spectant* Omnc
scilicet cavum intra annulum et reliquos sporangii parietes, quod annuli ope quasi cristatum dicas, repletum
est vesiculis tcneris, dense conglobatis, globosis aut ovatis, per sporangii parietes latérales (vix per annulum)
translucentlbus, muco plastico refertis, primo tamen stadio omnino diaphanis. Quarum quidem vesicularum
naturam cl. Wablenbergius ignorasse videtur, quum plucium plantarum crÿptogamicarum, ideo ipsi Tetradidymarum
nomine insignitarum, semina e quatemaria coagmentatione oriri recte observasset (Nov. Act. Ups. VII. Flora lapp. p.
289.); optime vero omnem earum indolem et historiam enucleavit ociilatissimus amicus Hugo Mohl (in disser-
tatione de sporarum in généré ortu, Flora s. botan. Zëitung, Ratisb. i 833. 1. p. 38—42.), demonstrans, singulos
ntriculos quatuor continere cellulas minores subglobosas sibi arete applicatas et faciebus interioribus tfetraëdris sibi
contiguas: vesiculae matricales s. thecae, termino jam de Lichenibus recepto, appellantur. Compresso Dicksoniae
tenerae sporangio novello intèr duas laminas vitreas harum thecarum plurès e f upta membrana propullulant} pri-
mum materiam omnino similarem absque discretis cellulis oIFerunt, postea, dum sporangium paüilo plus adole-
verit, cellulas ipsis ihclusas exbibënt globosas, minutissimas, plerumque quatuor, raro plures autpauciores, dia-
phanas, a se invicem discretas atque versus perip'heriam thecae cbiltidatas ; aetate demum provectiore haê qua-
tuor cellulae augentur, integrum thecae cavum occupant atque plus minus inter se coalescunt, ita ut sporangium
tunc temporië inter laminas vitreas edmpressum cellulas effundat plus minus quadrilobas et hac figura
quaternariam compositionem prodentes. (Fig. iS-J Pelluciditatem haec propagula tunc non amplius servant, sed
spissiora evadunt, et niagis magisque virescunt (Fig. 16.) ; attamen vel hdc stadio singulae partes possunt a se
invicem separari, quale corpusculum simplex juxta figurant 15. depictum exhibetun Hae quatuor cujusvis thecae
particulae jam provectiore aetate solidius compinguntur, colore tinguntur obscuriore, fuscidulo aut rufo, et tandem
in corpuscula plus minus oblonga mutaritur, rhaphe soiummodo tricruri, tamquam primae coagmentationis
vestigio, superstite. (Fig. 17.) Theca ipSa a propaguiis resOrbetur vel intra sporangii cavitatem dissolvitur.
Cuivisautem gongylo d u p le x tunc competit membrana, exterior firmior (Fig. 18.^ ecellularumpentagonarum
aut hexagonarum rete confiata, passim in noddlôs protuberans, interior tenerior homogenea. Materies autem
his membranis contenta muco constat similar! opaco. Quum gongyli plane maturuerint eorum peripheria non-
nihil diminuitur, ideoque laxius per sporangium coacervati, hoc irregulariter rupto annuli hygros'copici ope, ex-
pelluntrr. Quorum igiturpropagulorumhistoria enarrata, quum pateat, quodvis o r ig in i t u s nonsolitariamunam
et simplicem esse cellulam muco refertam, sed quatuor dense coactas postea divellendas, non sporae (quippe
quae nobis in Florae brasiliensis Vol. I. p. 4. Algas pertractantibus „vegetabilis mucosa monas s. cellula simplex“
audit), sed gongyli (ex mente Gaertneri) terminurii pro designandis Filicum (pariterqueMuscorum, Hepa-
ticarum, Lycopodinearum, Marattiacearum et OphiogloSSearum) propaguiis usurpandum veiimus.
Dum vero haec omnia, quae descripsimüs, circa Dicksoniae tenerae sporangia iisque contenta propagula
accidunt, in adjacentibus partibus pauca soiummodo mutantur. Pili, in novellis pinnulis frequentes, magna ex
parte decidunt, sori receptaculum carnosius fit et elongatur, indusium, quod jam itide a prima origine cellularum
oblongarum compagine et spiraculorum defectu a reliqua fronde dififert, matutescentibus sporangiis, incres-
cit et cum lobulo pinnulae replicato in perisporangium subtubulosum, sursum apertum, neque labiis amplius
ut antea (fig. 1.) clausum coalescit. Indusii cellulae, primum lympha tebui turgidae et semidiaphanae nitent:
sensim vero arescunt, opacae finnt, virescunt atque reliquarum partiiim herbacearum naturam affectant. Nil
vero in indusii evolutione observavimus, quod suaderet, id organ! foecundantis partes agere, quam quidem sen-
tentiam b. Koelreuterus protulit (Entd. Geheimniss der Kryptogamie p. 80—90.), cl. L» Chr. Treviranus (Verm.
Schriften, IV. p. 69.) haud omnino respuit, Hedwigius autem (Theor. gener. edit« 2. p. 100.) reprobavit.
In omni autem evolutione sporangiorum Dicksoniae tenerae, aliarumque Filicum analog! organisatione
gaudentium, haec praecipua momenta statuenda videntur, quae tamquam summam nostrae observationis pau-
cis verbis proponimus:
1. Supra fasciculorum vasorum apicem davatum, in parenchÿmate e cellulistenulbus facto, oriuntur utri-
culi superficie primum similari, muco repleti ;
2. Superficies utriculorum cellulosam compagihem adipiscitor;
3. Basis utriculorum extenditur in stipitem e duabus cellularum seriebtts corlstanteni, et in periphèria si-
mul series cellularum majorum annulum efformat;
4. In centro sporangiorum cavo utriculi plastici (thecae) oriuntur, singuli quaternas cellulas continentes,
quae muco iis incluso condensato, in gongylos nunc congelascentes nunc a se iterum dissolvendos,
duplici membrana praeditos adolescunt.
Sporangia cum ovulis Phanerogamarum comparala. Si quis ea, quae heic tradidimus, attente considéra-
verit, atque sporangiorum historiam cum ovulorum in plantis phanerogamicis comparavetit, analogianl quan-
dam inveniet intercedere inter nucleum nudum talium ovulorüm atque utriculum ilium, qui primum sporangii
inltiuni sistit; perinde nempe ac in Phanerogamarum ovulis nucleus adest primum e cellularum congerie com-
pactus, postea secedens in embryonem et membranam periphericam, (quae Mirbelio tertia, Terrine, Nèesiô
Kernhaut, membrana nuclei, appellator), ita in Filicum sporangiis pnpillam habemus primo homogeneam, dein
abeuntem in membranam exteriorem et nucleum eâ contentum. Qui tamen nucleus nec simplex-est, nec in
unicum embryonem adolescit, sed in multa embryonià mettibra dilabitur.. Neque nos hune polyemlryortiàe cha-
racterem in Filicibus ita admittimus, ut iis sexum et ea omnia, quae ad veram foecundationem faciunt: pollen,
membranas ovuli, micropylen, chalazam, rhaphen, nucleum in embryonem abeuntem, adscribamus.
Ceterum neminem fugietj multd iii historia evolutibnis Karum partium analogiarh praeberë cum evolutione orga-
norum sexualium in plantis phanerogamicis: ita gongyli pariter ac granula pollinis gignuntur in cellulis cir-
cumcirca claüsis, et annuli per sporangia decursus in diversis Filicum familiis diversi, cum rhaphes et chala-
zae variis conditionibus comparari quoad formam possunt. In Polypodiaceis et Cyatheaceis apex annuli (quasi
rhaphes apex eëset, s. chalâza) puncto insertionis (qudd hilo compafrimùs) apprôximatur, in Hyhienophylleis et
Schizaeaceis ex adverso opponitur, in Osmundaceis ad latus; bene tamen vides, hae sporangiorum variae mor-
phoses, licet cum ovulis anatropis et orthotropis similitudinem quamdam prae se ferre videantur, ab ovulorum
natura tamen èo Sümmopere abhorretèj quod micropyles orgânica structura, in veris ovulis essentiali, careant.
Siquidem Filicum sporangia inveniremus certo loco aperta, jam ulterior cum seminibus.Phanerogamarum analogie
indigitaret, hoc ipso loco embryonum formationem incipere, et gongylos thecarum ibidem sitarum prius e
muco amorpho congelascere, attamen observatio haec omnia non confirmât, nam omnes p a r te s in spo rang
io c o n te n ta e uno eod emqu e tem p o r e maturescunt* Maximum igitur interest dlserxmen inter embryo-
nis Phanerogamarum et gongylorum Filicum efformationem. Ble nimirum e papilla s. nucleo solido evolvitur
solitaries , primum nudus, deih succréscentibüs membranis seminalibus tectus; contra gongyh Filicum jam eo
ipso tempore, quo membrana peripherica separator, e n u c leo d ila b ente o r iu n tu r , neque membranis suc-
crescentibus teguntur, sed in peripheria duabus membranulis se induuht, quas ipsi praepararunt. Ceterum non
in omnibus thecis hanc gongylorum formationem rite evènire, eo patet, quod gongylos saepe invenimiis dla-
phanos, quasi cavi essent atque muco plastico non referti, ideo inertes, quales .in Cyatheaceis praesertim fre-
quentissimi. Ita igitur natura Filicum propagationem moderavit, he effrehata licèntia totum orbem implerent.