
H H
4 0
FILICES, L.
Priusquam nos accingimus, primarias Filicüm, quae in Brasilia exuberant,
formas iconibus illustrare, ratum videtur ea audire, quae amicissimus Hugo Mohl
M. D. de Filicum, praesertim caudescentium, anatomia disserere atque tabulis phy-
totomicis explicare in se suscepit.
STRUCTURA CAUDICIS
FILICUM ARB ORE ARUM
SCRIPSIT
H U G O M O H L , M. D. Prof. A cad. Bern.
§• l* Ex quo cl. Desfontaines rem, quae tanti momenti est ad plantarum physiologiam, primus
cognovit, caulcm scilicet plantarum non ad eundem typum esse constructum, cum rcperisset, pro diversa
embryonis structura pariter et structuram vegetationemque turn Monocotyledonum turn Dicotyledonum baud
parum diflerre, in quaestionem ultro ventum est, utrum etiam caulis teniae classis, Acotyledonum scilicet,
vegetationis legem a ceteris classibus discrepantem sequatur, an plantae illae , si' caulis Organisationen!
spectes, ad Monocolyledones proxime accedant.
In qua quaestione explicanda baud dubie permagni interest, ut caudex filicum arborearum accurate
investigetur, cum ex omnibus Acotyledoneis harum plantarum pars vegetativa summam evolutionem assequa-
tur, eandemque ob causam structurae indoles plantarum embryone carentium in illis clarissime expressa sit."
Quantum intersit, caudicis hujus naturam investigari, dudum Phytotomi intellexerunt, et turn Desfontaines
ipse, tum plures posteriores eum diligentius investigandum sumserunt. Quaecunque vero de ea
re observata et in vulgus edita sunt, non^ea subtilitate mihi pertractata esse videntur, qua opus e st, ut res
in liquidum adducatur, et quae ex observationibus illis comperta et allata scimus, magis dubitationem movent
, an observationes recte institutae sint, quam ea de re edocemur. Itaque operi, rem denüo inqui-
rendi, non supersederi posse videtur et forsitaiijnihi contigit, ut iis , quas exponam, observationibus cerium
quoddam fundamentum jaciam., cui structurae, quae plantarum cryptogamicarum cauli propria est, ex-
plicatio accuratior superstrui possit.
§ • 2* Priusquam vero ad descriptionem structurae illarum plantarum transeam, non alienum ab re
mihi esse videtur, quantum, qui prius rem inquisiverunt, profecerint, brevibus proponere.
Primam descriptionem anatomicam filicis arboreae caudicis diligentius, expositam, Desfontaineo de-
bemus, quippe qui in notissima ilia dissertatione de Monocotyledonum et Dicotyledonum structura *) filicum
quoque arborearum mentionem facit.
Descriptio ejus haec est; caudex earum fibris ligneis constat et laminis varie contortis, quae versus
ambitum caulis latiores sunt et propius ad se invicem accedunt, quam mediam versus partem. Intervalla
*) Mém. de l’Institut. Tom. I. pag. 478.
F ILICES. 4 1
inter fibras posita, medulla sunt repleta. Etiamsi structura filicum arborearum et Monocotyledonum ali-
quantum differt, in utraque tamen eadera fibrarum dispositio eademquc crescendi ratio cernitur.
Ex Brisseau Mirbelii *) sententia qrganisatio harum plantarum medium tenet inter Monocotyledonum
et plantarum inferiorum ordinum structuram. Caudicem earum nonnisi fasciculum esse petiolorum
dicit , fibras enim ejus a basi frondes versus divergere in easque excurrere, saepissime a fibris illis figuras
effingi syrametricas, sique posteriori incremento confluant, la&inas eas eflicere irregulariter tortas. In caule
centralem tantum occurrere vegetationem.
Item Linldus**), cui subtiliorem structurae ^filicum arborearum disquisitionem debemus, ccnset, caudicem
earum fasciculum esse mere petiolorum. Eodem auctore in sectione caudicis transvcrsali strata
irregulariter dissita cernuntur fusca et alba; dicit, microscopii opg*facile intclligi, lignum ex albis< tantum
stratis, quamvis ea molliora sint, formatum, et fere totum.e majoribus vasis spiralibus compositum esse-
fusca vero strata, quamvis duriora, e cellulis prosenchymatosis constare. Ductus intercellulares permag-
nos apparere, iisque canales effici, quales et in squamis filicum, et in imfscis conspiciantur. Alba lignl
strata annulos exhibere neque tamen prorsus clausos, quorum concava pars • in quovis petiolo extrorsum spec-
,tet. Petioli seu orbis hujus centrum non esse aequabile, sed laminis lignosis repletum esse.. Haec li«-ni
strata partim parallela esse cum exteriore orbe partim ea longe minora, et speciem offere fibrarum irregulariter
sparsarum. Intervalla stratorum turn fuscorum turn alborum contextu celluloso esse repleta.
Decandollius ***) quoque filicibus arboreis Monocotyledonearum tribuit structuram, asserens, in
sectione transversali maculas fuscas cernif subrotundas et varie formatas, quae fasciculis efficiantur fibrarum
contextu cellulo separatis. Caudicis peripheriam e contextu celluloso formari, qui corticis locum
expleat, neque eum conjunctum esse cum ligno, quod intra cylindruin centralem fibrosumque evolvaturj
cylindrum hunc multa continere vasa scalariformia. Ramificationem caudicis inde ab hoc cylindro oriri, et
nonnisi fibris discedentibps nasci.
Hae igitur omnes sententiae in eo consentiunt, filicum arbo^eariyn lignum e fibrarum fasciculis
constare, irregulariter et varie tortis et a se invicem separatis, filicesque turn ligni structura, turn vegetationis
indole eum Monocotyledbneis congruere.
§ .3 . Enumeratis superiorum sententiis, venio nunc ad proprias investigaliones, quas institui hr cau-
dicibus decern specierum filicum arborearum nempe: Alsophilarum nigrae Mart., phalerataeMart.,Schan-
schin Mart., vestitae Mart., Cyatheae Sternbe£gii P o h l., Delgadii PohlA) Didymochlaenae sinuosae
Desv., Chnoophorae excelsae Mart., (Polypodii corcovademis Rad.),,alius speciei, quam nomine Polypodii
armati e horto R. berolinensi acccpit editor, et in caudice speciei non definitae.
. §. ,4. Caudex filicum ,Arborearum (Tab. X X V I I . et X X V I I I .) strictus est, ad apicem versus paulo
attenuatus, simplex, apice frondibus vestitus, teres, sed ob. irondium cicatriefes et pul vinos prominentes cy-
lindri formam non plane referens. ~
Cum Palmarum caudice comparari solet, quae comparatio turn tantum apta est, cum habitum ejus,
formam gracilem, et termmalem frondium situm respicimus; cum vero frondiumi insertionem respicimus
quae nunquam amplexicaules sunt, ut in Palmis, ad caudicem potius CycadearumTccedit, a quibus ceterum
*) Elemens de Botanique T. I. pag. 122.
**) Linnaea 1826- pag. 414 — 417.
***) Organograpbie végét. T. I. p. 232.
t) Cyathearum Delgadii et C. Stemiergii, specierum a cl. PoU:inSterubergii flora ori>l. primigeuii Je.criptarum
atque tabulis B. & illuitratarum, caudices, ab ins],to illo' Brasilias peregrinatori nobis eouununicatos beic
commcmoramus, ceterum specierum ipsarum (quae nostra sententia Alsophilac generi adscribendae) naturam
atque cum nostris affinitatem ignorantes.