m FILICES.
integrum, in quo iis in locis, quae superiori pulvini et inferiori frondium cicatricis parti respondent,
rimae inveniuntur angustae, per quas medulla cum contextu celluloso sub cértice sito jungitur. Mar-
gines harum rimarum extrorsum Jiectuntur mullosque vasorum fasciculos emittunt petiolos ingreaientes.
Cam ob approximation frondium situm (confer Tab. X X IX . et XXX.) quaevis sectio transversalis per
caudicem facta qnasdam ex his rimis persecet, lignum, si nonnisi sectionem transversalem inspicimus, in
fasciculos disjunction esse videtur. Hae sectiones cylindri lignci idcirco figurant semilunarem habcnt, quod
rimarum margines extrorsum convertuntur.
§. i 4. Phytotomi hos vasorum fasciculos describentes figura esse eos irregular! dixerunt, et sane
ncquaquam negari potest, primum consideranti sectionem horizontaiem talis caudicis (Tab. X X X . Jig. 2. A l4
sophila phalerata et Jig. 6* Alsophila nigra) rem ita se habere videri, cum aliae divisiones cylindri lignosi
rimis, de quibus jam diximus, effectae, angustae sint et simplicem modo curvaturam exhibeant, cujus con-
cavitas extrorsum spectat, aliae duplo aut triplo latiores sint, et duplex in iis cernatur curvatura, ita ut
concavitas duorum lateralium anfractuum extrorsum spectet, media parte ex adversum vergente.
He subtilius investigata haec forma, quae valde irregularis esse videtur, plane regularis apparebit.
Semper etenim repcritur, divisiones cylindri lignosi angustas simplici curvatura instructas inter duas frondium
cicatrices aut inter frondis cicatricem et pulvinum sitas esse. Latiores contra divisiones duplici curvatura
instructae aut supra aut infra talem fissurant positae sunt. Quia autem in his locis spalium inter
frondes latum e s t , sectio huic loco respondens cylindri lignosi et ipsa lata est, Cum vero supra fissurant
naturalis curvatura cylindri lignei et infra cam inferior pulvini pars extrorsum curvata appareat, media
respondent is ligni divisionis pars in priori locçif leviorem tantum , in secundo loco-majorem ostendit curvaturam
extrorsus versam.
Corpus lignosum harum plantarum igitur cylindrum ejficit longe integribrem, quam lignum
arborum dicotyledonearum, cum scilicet in his tota ligni massa innumeris in locis radiis medullaribus
intersecta s it , ideoque in sectione longitudinali, coriici parallela, speciem reticularèm offerat; Jilices
arboreae contra radiis medullaribus prorsus carent, et rimae lignum secantes cum iis tantum Dicotyledonearum
radiis medullaribus comparari possunt, qui in basi cujusvis Jolii cernuntur, et per quos
medulla rami in axilla Jolii evoluti cum caulis medulla jungitur.
§. 15. Forma multo regularior in divisionibus corporis lignosi earum filicum animadvertitur, quae
verticHlatas habent frondes. Qui caudices si per transversum secantur, pone singulas frondium cicatrices
duae corporis lignosi divisiones reperiuntur (Tab. X X IX . Jig. 2. Chnoophora excelsa, Tab. X X X . Jig. 4-
Alsophila vestita).*) Hae a corporis lignosi Cyathearum, quas supra descripsi, divisionibus eo différant,
quod singülae adeo introrsum flcctuntur ut in sectione transversali hauu semilunarem sed magis pyramida-
lem formam ostendant. Cum, quod supra dixi, et quod ex adumbratione etiam Chnoophorae excelsae (Tab.
XXIX. Jig. 1.) patet, frondium verticilli quam maxime approximati sint, fissurae frondium, quarum alia
alii superposità est, fere penitus confluunt. Namque etiam in his caudicibus quaèvis fissura inferiori frondium
cicatricis parti et superiori parti pulvini ad frondem pertinenlis respondet. Cum igitur, quod jam
diximus, singularium frondium pulvinus sub superiori ^cicatricis parte frondis inferius sitae recondita jaceat,
fissura hujus pulvini in iaferiorem frondis cicatricem alte pénétrât, et.angusta tantum fascia substantiae lig-
nosae restât, fissuras frondium invicem sibi impositarum secernens. — Ob exiguam latitudinem harum fas-
ciarum ligni fasciculos jungentium , si leviter tantum rem inquires', utique censere possis, lignum in A lsophila
Schanschin ex octo, in Didymochlaena et Chnoophora ex.ysedecim fasciculis disjunctis aequaliter
*) In tertia figura tabulae XXIX., quae sectionem transversalem Chnoophorae excelsa* exhibet, octo tantum pro
sedecim inveniuntur separati ligni fasciculi, quod sectio transversalis in ejusmodi loco facta est, in quo bini
fasciculi sunt connati.
que a se distantibus constare ; at turn ex eo, quod conjunctiones illae, quarum mentionem fecimus, semper
occurrunt, turn ex analogia cum Cyatheis recte conjicias, hie quoque lignum formare cylindrum.
Yasorum fasciculi in frondes ingredientes, qui a marginibus extrorsum flexis corporis lignosi ori-
ginem ducunt, in contextu celluloso inter lignum et corticem sito, oblique sursum et .extrorsum porri-
guntur, antequam in ipsa frondium cicatrice apparent, quare in transversali sectione caudicis major aut
minor vasorum ejusmodi fasciculorum irregulariter inter corticem et cylindrum ligneum sparsorum numéros
cernitur. Copiosi admodum ii inveniuntur in Didymochlaena et Chnoophora (Tab. XXIX. Jig. 2.) ob
majorent frondium cicatricum mutuam appropinquationem.
§. 16. Corpus lignosum ipsum, in transversali caudicis sectione, e multis stratis regulariter com-
positum esse videtur, cum singulae ejus divisiones strato fusco unam fere lineam crasso et plerumque du-
rissimo cingantur. (Tab. XIXX. et XXX.). Intra hoc stratum linea conspicitur angustissima, fuscescens,
quae, quod ad colorem et structuram attinet, medullae prorsus congruit. Centrum denique^) plures lineas
crassum, molle est et flavum.
Primo adspectu verisimile videtur , omnia haec strata simul pro ligno esse habend^, praesertim
cum fuscum illud stratum- solidissimam filicum caudicis partem efficiat, et solidiori caulis parti ligni nomen
dari soleat.
Inde quoque factum esse videtur, ut (excepto Linkio) omnes phytotomi fusca strata lignnm esse
judicarent. .
Linhius contra, mollius tantum stratum flayum lignum esse harum plantarum censet, quam senten-
tiam solam veram essëtvex filicum arborearum structura cum’ filicibus herbaceis comparatione infra patebit.
§. 17. Haud minus memorabilis, quam externa forma est, interna iquoque corporis lignosi structura.
E sectione transversali cognoscitur, lignum esse homogeneum, nec stratorum annuorum vestigia in
eo deprehendi, idemque maximam partem magnis vasis (quorum plurima diametrum Jineae habent) con-
stare, quae ob figüram suam regularem, 5 — 6- angulareni, transversali sectioni medulllë ex magnis cellu-
lis compositae simillima sunt. (Tab. XX X I. Jig. 2. 4- m. Alsophila nigra et phalerata., Tab. XXXII. Jig. 3. m. Chnoophora excelsa., Tab. X X XIII. Jig. 3. m. Alsophila Schanschin.) Inter haec vasa passim
cellularum minorum acérvi siti sunt, quae cellulae praesertim versus exteriorem et interiorem corporis lignosi
partem lineas faciunt sinuosas (Tab. XX X I. fig. 2. 4» Tab. XXXII. Jig. 3. 1. 1., Tab. XXXIII.
Jig- 3» l ) » et cum cellularum quodam strato totum corpus lignosum amplectente (Tab. XXXI. ‘Jig. 2. 4
n f i . , Tab. XXXII. Jig. 3- n. ! . , ta b . XXXI. fig. 3- n. 1.) cohaerént.
Descriptae hae partes circumdantur strato minorum cellularum (fig.cit. o. g.), quae a strato cellularum
modo designate (n. i.) non distincte sunt separatae et quae partira massa rubro-fusca et resinosa
repletae sunt.
E sectione longitudinali intelligitur, omnia ilia vasa ampliora aut scalariformia (Tab. XXXI. Jig.
l. 3. m. m., Tab. XXXIII. Jig. 2- 4- m. m.) aut vasa porosa (Tab. XX X I. Jig. t. 3. 7c. A., Tab.XXXIII.
fig. 2. 4. A. ft.; esse. Semper vasa aliis proxime adjacentia sunt scalariformia, ea centra, quae cellulas at-
tingunt vasorum porosorum formam habent. Pariter ea vasa, quorum alia latera vasis, alia cellulis adjacent,
in diversis parietibus lateralibus eandem organisationis diversitatem offerunt, (Tab. X X X V . Jig. i .
Chnoophora excelsa), aut etiam in eodem latere utramque hanc formam ostendunt, si ejusdem lateris
altera pars cellulis, altera vasis adjacet.
Vasorum scalariformium rimae nunquam plane ad angulos tfsque vasis latérales protenduntur, sed
semper quadam ab iis distantia (Tab. X X X V . Jig. 1.) finiuntur. Pariter quoque vasorum porosorum puncta
nunquam eum locum plane assequuntur, ubi cellularum adjacentium septa vas attingunt, sed in eo tantum
spatio inveniuntur, quod membrana lateralis cellulae adjacentis obtinet, eorumque magnitudo igitur a lati-
tudine cellulae adjacentis pendet. (Tab. X X X I . Jig. 1. 3. ft. k.)
i 3