ADNOT. I. Alias tres species Cyatheae americanas heic paucis verbis commemorare baud abs re esse
videtur. Sunt:
4> Cia th ea diver gens. C. fronde bipinnata; stipite rhachibusque muricato - aculeolatis ; pinnulis pe-
tiolatis subcoriaceis profunde pinnatifidis, laciniis arcuato - lanceolatis obtusiusculis serrulatis, extimis in
cuspidem serratam confluentibus, soris per totas lacinias contiguis.
Cyathea diver gens, Kunze. In Peruvia: P o p p i g .
Affinis C. arboreae , a qua pinnulis petiolatis, receptaculo globoso, nec elongato bivalvi, differt, alia ut
taceam; affinis porro C. aculeatae, quae diversa est laminae tenerioris laciniis basi angustioriBus, venis minus
conspicuis, soris versus anticam partem parcioribus aut nullis.
5« Cvatiiea cuspidata. C. fronde bipinnata, inermi; rhacbibus nervisque supra strigillosis, subtus
albido- furfuraceis; pinnulis linearibus subtus parce pubentibus sessilibus profunde pinnatifidis, laciniis sub-
falcato - lanceolatis acutiusculis leviter denticulatis, extimis in cuspidem longam serratam confluentibus, soris
in inferiore parte laciniarum g — 12.
Cyathea cuspidata, Kunze. In Peruvia legit cl. P o p p i g .
Affinis prae aliis C. excelsae, quae differt: rhachi communi aculeolata, pinnulis minus cuspidatis profundius
pinnatifidis et fere pinnatis, laciniis praesertim posticis discretis et rhachi communi magis approximatis distin-
ctis ope sinuum acutorum perangustorum, potius linearibus quam lanceolatis, minus curvatis, antice acute serrulatis
nec denticulatis.
6. Ova the a grevilleana. i C. fronde bipinnata; rhachibus nervisque supra strigillosis subtus nervis
nervulisque paleolatis et hirtulis; pinnulis lineari- lanceolatis acuminatis sessilibus profunde pinnatifidis, laciniis
linearibus vel sublanceolatis rectiusculis acutis crenulatis, soris in inferiore parte laciniarum ioi
In Jamaica. Communicavit cl. am. G r e v i l l e .
Affinis C. canaliculatae, quae differt pinnis (majoribus) longius acuminatis, laciniis inferne integerrimis,
soris per totas lacinias digestis, rel. C. Schanschin differt: stipite rhachibus laminisque subtus pilis veris pubentibus
, laciniis magis curvatis obtusioribus, vel imis cujusvis pinnulae cohaerentibus, quum in C. Grevitieana
sint omnino distinctae.
ADNOT. II. Cyatheacearum genera in Brasilia hucusque recognita sunt nulla praeter Alsophilam, Cya-
theam et Hemiteliam, cujus duas species habeo, H. speciosam, in Prov. Paraënsi et H. capensem, prope Villa
Rica lectam. Praeterea Cyatheacearum femilia complecti videtur Matoniam R. Br., ob sporangia sessilia, annulo
lato donata, pro cujus synonymo forsan habenda Pyrrhosia Mirh. (Hist, natur. des Veget. Tom. V. Par. 1803.
p. 91.), quam cl. Blume (Flora Jav. Fil. p. 49.) Niphobolis accensendam judicat, habitu sane favente, contradi-
cente tamen d . Mirbelii observation, qui sporangia esse sessilia addit. Judicent autoptae.) Cibotium Kaulf.,
Sphaeropteris Wall. (Peranema Don., Podeilema R. Br. quondam) et Woodsia R. B r ., a b. Sprengelio (Sy-
stema Veg. IV. p. 7.) juxta Cyatheaceas digesta, structura sporangiorum longius pedicellatorum et angustius
annulatorum atque gongylis subglobosis a Cyatheaceis abhorrent, atque Polypodiaceis sunt adscribenda.
ADNOT. III. Quum filicum arborescentium major pars Cyatheaceis sit accensenda, jam hujus loci erit
nonnulla addere de
FILICUM ARBOREARUM BRASILIENSIUM PHYSIOGNOMIA ET GEOGRAPHIA.
Quarum filicum ipsi novimus species 22, 19 e Cyatheacearum tribu, scilicet: Alsophilas 14, Cyatlieas 3 a
nobis (pag. 63— 76.) descrip tas et Hemiteliam speciosam et capensem 5 atque 3 e Polypodiacearum : Didymochlae-
nam sinuosam et Polypodia connexum et subincisum. His praeterea accedunt Alsophila setosa Kaulf. , pro
cujus synonymo forsan Polypodium axillare Raddii habendum esse, b. Kaulfuss ipse litteris me monuit, et A.
radens ejusdem auctoris, porro Cyatheae Delgadii et Sterhbergii Fold. Hunc numerum ulterioribus peregrina-
tionibus et indigenarum Botanicorum studiis in duplum facile augeri posse, neutiquam dubitamus, ita ut inde
patebit, Brasiliam, tanta diversissimorum vegetabilium copia tantoque florum splendore conspicuam, vel quod
ad has ignobiliores formas attinet, pluribus aliis terris tropicis antecellere. Aliae species, ut Dicksonia tenera,
Saccoloma elegans, ob caudices licet ligno vero instructos attamen vix super terram elevates rectius filicibus
herbaceis adscribimus.
Ita autem hae filicum gentes arboreae et caudicîs proceritate et frondium mirifica amplitudine atque divis
io n eminent, ut saepissime cum Palmis comparari soleant; neque ego quidem scio, utrum genus mihi, dum
primus adspexerim, majori fuerit admirationi: Palmane, quae trunci ingentem columnam centum et quod ex-
cedit pedum altitudine in limpidam auram erigit, eque frondium spectabili coma in efformandos spadices ruit,
ceu ramos foliorum in flores transformatorum regulari aggregatione coronates, an filix arborea, quippe cujus
frondes et forma et magnitudine ignobiliores, amoeno metamorphoseos lusu colorumque varietate carentes, m
evolvendis soris , sporangiis et gongylis innumerabilem, immo infinitam quasi materiae organicae divisionem
exhibent. Animus enim naturae indagationi deditus, non solum magnitudinem et formarum elegantiam admi-
ratur, sed oculos in minima eaque maxime recondita acuens, eodem sacro horrore perstringitur, quo perculsus
a viae lacteae immensitate astrorumque incomprehensibili lapsu vultum in terrestria minusque dissita deflectit.*)
Omnium maxime spectabilis caudiceque elato insignis nobis visa est Hemitelia speciosa, quam in tabula
itinerarium nostrum concomitante, quae inscribitur: „Ausgrabung der Schildkroteneier“ , intuentis ad sinistram
inter arbores sylvestres depictam exhibuimus; aliam speciem pariter conspicuam, Alsophilam paleolatam in iti-
nerarii tabula priore, cui titulus „Pflanzenformen des tropischen America“ figura IX. sistit ; Alsophilam excelsam
Tab. nostra XXVII. in valle montis S e r r a de S. G e r a ld o dicti, partem tractus montium, Provincias Seba-
stianopolitanam et Minarum dirimentium, quern barbarae gentes Puris atque Coroados pervagantur, depinximus •
Alsophilam armatam et Didymochlaenam sinuosam denique in sylva primigenia , quae densa cahgine super
rupes montis S e r r a de E s t r e l l a inhorrescit.
Quod vero horum vegetabilium PHYSIOGNOMIAM attinet, figurae differentia variique morphoseos gradus
praesertim in caudice inque frondium magnitudine et divisione sunt expressi. Inter nostras Alsophila excasa
et Didymochlaena sinuosa caudicis magnitudine excellunt, quem exacte cylindricum, 6 ad 8 poll, diametro
aequantem, in 25 ped. altitudinem emicantem, phyllulis rhombeis tessellatum atque, praesertim in junioribus
partibus, denso palearum nitidarum fuscarum indumento tamquam vellere obductum observavi, egregium decus
sylvarum aboriginum, quae perpetuo rore madentes obumbrant montes S e r r a do M a r dictes, per Sebastiano-
politanam provinciam decurrentes. Stirpes sane mirandi adspectus, cujuscunque peregrinatoris animum insolita
specie in stuporem conjiciunt. Quae illis minores sunt: Alsophila paleolata et hirta, Cyathea Schanschin et
*) Numeravi in caudice quodam Cyatheae vettitae 15 frondes, in fronde 22 pinnas complété sorophoras, in quavis
pinna 44 pinnulas complété soris onustas, in quavis pinnula 28 lacinias instructas soris 8, in quovis soro
50 circiter sporangia, in quovis sporangio 60 gongylos. Producit igitur talis caudcx (omissis in calculo
reliquis soris per summitates sparsis) 5.854,464,000 gongylos ! Qui si oranes novam prolem propagarent, inde
sylva immensa surgeretj at natura non creandis sed crcatis novcrca.