LECTORI SALUTEM!
Quicunque secum reputaverit, omnia, quae in rerum natura gigiiuntur,
communi vinculo contineri atque ita copulari, ut velut ingentis alicujus
corporis membra atque articuli appareant, is in naturae vegetabilis inda-
gatione non sine voluptate aliqua ad ea quoque animum advertet, quae
ambitu minora sunt et ob hoc ipsum vulgo levioris momenti habentur.
Nam probe videt, haec ipsa specie minora rebus pondere aut magnitudine
eminentibus neque dignitate neque utilitate inferiora esse, utque ob ipsam
parvitatem et tenuitatem majoribus multo sunt cognitu difficiliora, ita non
raro ad totius naturae vires et veluti fabricam accuratius introspiciendam
multo plus conferre. Quin ab his ipsis rebus omnem naturae perscru-
tationem haud absurde ordiaris, quippe quod in iis velut prima forma-
rum elementa omnisque texturae stamina sola et disjuncta adhuc per-
spicias, quae deinceps mixta et complicata in majorem illam et artifi-
ciosius efformatam omnigenae naturae sobolem excrescunt. Itaque si
plantarum generationem et naturae earum primordia cognoscere velis,
vesiculas observes, in quas aqua, soli exposita et tranquilla, exuberat,
ubi mutuo solis et telluris instinctu interior generandi in omnipa-
rente elemento vis excitatur. Has autem primum vides in longitudinem