autem granulorum compago eyidentior fit, dum nonmrila e sporangio depromta inter duas laminas vitreas
leviter preinasj ipsa enim e globulis minoribus aliis viridibus, aliis fiavis, quasi oleo essent referti, contpc-
sita exhibentur. Granula juniora semipellucida et viridula minora, alia globosa, alia oblonga velovata, cel-
lularum contextum evidcntius exhibent, praesertim in peripheriä, et pedicellis breyioribus immo brevissimis
sunt suffulta. — Haec de morphosi Azollae microphyttae obseryata liabemus.
Crescit per magnam plagam Brasiliae praesertim intratropicae, in aquis limpidis, obser-
vata prope SebastianopoUn, in fluvio Itahype prope Portum Insulanorum, in interioribus Pro-
vinciarum bahiensis et maragnanensis, nec non prope Para. CI. P o e p p ig prope Las Piedras
insulae Cuba et alibi in aquis Camporum (Saoanas) australiorum inventa/n misit, a
cl. d e C h am isso in California lectam communicavit L . B . d e R öm er.
Tal. LX X 1V. i. Caespes Azollae microphyttae magn. natural!. 2. Idem auctus. 3. Alius caespituli
pars, 'aucta. 4. Apex ramuli dense foliosi, magis auctus, a facie superiore. 5. Alter ramulus, a facie inferiore.
6. Folium superioris et inferioris seriei summe .auctum. 7. Organa propagatoria, aliud indusiatum, aliud ca-
lyptratum, eodem pedunculo adnata. 8- Organum indusiatum bene maturum, a latere.. 9. Indusium verticaliler
apertum, in cujus basi conspiciuntur sporangia plura longius et brevius pedicellata, adulta cellularum margina-
lium tunc crassiorum fabrica notata, novella superficiem exhibentia dense reticulatam. In adultioribus gongyli
contenti translucent. 10. Vertex sporangii ab interiore facie visus. Sporangium fere maturum, in pedicello
integro, valde auctum. 12. Membrana sporangii rupti, unicum gongylum continens. Omnia varia magnitudine
aucta.
Tab. LX X V . 1. 13. Sporangium maturum, absque pedicello, leviter depressum, monstrans gongylos
contentos e cellulis globosis constare, aliis viridibus, aliislutescentibus. 14. Gongylus inter laminas vitreas com-
pressus, exhibens pilos glochidiatos et cellulas semidiaphanas lutescentes, quibus continentur globuli quaternatim
coagmentati. — i 5. Organum calyptratum junius. 16. Aliud paullo adultius. 17. Eorumdem par. 18. 19» Organa
calyptrata duo, quorum vesiculae basilari globulus, quem gongylum diximus, (an casu?) adhaeret. 20. Organum
calyptratum, sectione verticali apertum, ut axis et vesicula basilaris appareat. Monendum est, mihi aliquant
dubitationem moveri de structure calyptrae, qualem heic exhibuimus. Pictorem audivimus serio asseve-
rantem, se calyptram, qualem depinxit, semper vidisse super omnem vesiculae basilaris ambitum expansam eique
adnatam; nobis in pauculis ita visum est, in pluribus vesicula omnino nuda. 21. Calyptra seorsum. 22.23* Axis,
in'vesicula basilari, cum duobus cruribus. 24. Axis, cui crus altius immissum, apicem vix explicavit. 23.Membrana
tenuissima, quam de vesicula basilari detrahere valui. 26. Hujus membranae particula, summe.aucta,
demonstrans, earn e compagine factam esse cellularum minimarum, passim glomerulo aliarum cellularum auctarum,
introrsum autem in flocculos subtilissimos desinere. 27. Basis axeos, cum adhaerente vesicula, in fovcolas ex-
sculpta pro cruribus, quorum unum vides transversim dissectum. 28. Crus seorsim, a parte centrali axeos
disjunctum, demonstrans compaginem axeos esse flocculosam. 29. Particula exlobulo crus axeos terminante recisa
e mero parenchymate spisso cellularum minimarum composite.
ADNOT. Azollae genus multis premitur dubiis, tarn ipsam morphosin spectes quam partium virtutes j
atque lubenter confiteor, ea quoque, quae ipse tarn descriptione, quam iconibus protuli, haud ita mihi videri
comparata, ut in iis possimus adquiescere. Attamen botanicorum indulgentiam haud frustra implorabo in re tarn
ardua, ob eximiam partium minuliem atque fructuum bene maturorum defectum. Licet vero in hac re omnia
fere dubia, ea prae ceterisaccuratiore examine indigere videntur, quae ad organa sic dicta mascula attinent,
nec mirum, quum totum organum calyptratum, cujus dissecandi mihi data fuit occasio, lineae parisiensis vix
quartam partem longitudine aequaret.
Azollae microphyttae et pinnatae discrimen. — Azotta pinnata ab ill. R. Brownio (Appendix to Flinders
Voy. II. p. 79.) eximio, quo solet, studio descripta atque Ferdin. Bauen icone illustrata (ibid. t. 10.) pro
unico generis typo hucusque est habita, cujus organa propagatoria innotuerint, neque de generica Azottarum ame-
ricanarum identitate disputatum, dum recentissimo' tempore cl. Meyen (Reise um die Erde I. p. 377.) enun-
ciaverit, americanas, quibus Azollae nomen- a b. Lamarckio primum sit impertitum, ab australibus generice
diiferre, ideoque has posteriores novo Rhizospermarum nomine esse salutandas. Oculatissimus ille phytotomus,
amico, quo in me fertur animo, commotus, icones Azollae magettanicae in ipso itinere confectas humanissime
mihi communicavit, quam ob rem grätias ei habeo sincerrimas. Ceterum ego quidem in Azollae microphyttae
organis propagationi inservientibus nullam inveni essentialem notam a morphosi Azollae pinnatae ita abhorren-
tem, ut in diversa genera ideo disjungenda mihi viderentur. Differentiae autem mihi obviae hae sunt: 1. Organum
calyptratum plerumque solitarium, neque gemina aggregata, invenitur, ut plurimum ita positum, ut or-
gano indusiato sit contiguum, ejusque levi concavitati laterali quasi immersum. 2. Spathellam sive saccum
communem, duo organa calyptrata includentem, non inveni. Ceterum notandum est, fieri posse, ut hoc invo-
lucrum exterius antea dilaceretur vel putrefactione evanesceret, licet vix verosimile, quum nullum ejus vestigium
reperiatur. Organum sic dictum masculum interdum foemineo esse appositum, optimus R. Brown ipse
auctor est. 3. Organo indusiato idem summus botanicus involucrum duplex adscribit, exterius (cujus iconem
non addidit) et interius sporangia pedicellata immediate includens. Nos quidem exterius pariter non observavi-
mus. 4* Corpusculum intra calyptram organi, quod masculum dicunt, contentum, a me axeos nomine descrip-
tum, medio esse cavum in meis speciminibus (uti jam monui, haud probe maturis) observare nonpotui, neque
hie axis duos crurum verticillos emittit, sed unicumquodvis autem crus non tribus terminatur segmentis circuit
sed unico corpusculo ovato. (111. R. Brown alteri, quam non depinxit, speciei sex solummodo „corpus«
cula angularia“ competere, ipse monet.) 5. Ea denique differentia, quae prae reliquis tantae dignitatis videtur,
ut differentia generica inde possit derivari, in partium, quas gongylos nominavi, morphosi posita est. In Azotta
nimirum nostra microphytta hae particulae multis obsessae apparent pilis articulatis, in pi/uiaia illustrissimi R.
Brown et Ferd. Bauer prominentias nonnullas tamquam radiculas describunt.
De partium Azollae significatione denique hie loci paucula solum faciam verba. Veram sexus differentiam Salvi-
niaceis competere, summopere dubium, neque iis possum assentire, qui organum calyptratum pro masculo, lobu-
los ibidem in axi appensos pro antheris, contra organi indusiati globulos pro seminibus habent. Lobuli axeos
solidi, e minutissimarum cellularum parenchymate conflati, nil habent, quod ad antherarum structurant accede-
ret. Contra potius in eam cedere velim sententiam: organum calyptratum totius plantulae novellae rudt-
mentum continere. Nil enim absoni statuisse is mihi videretur, qui vesiculam illius organibasilarem, refer tarn
globulis forsan Iatici innatantibus, cum nucula Chararum et Marsileacearum compararet, cujus membranam internant
parietes arcte vestientem in novam prolem tandem extenuari pompertum habemus. Quae quidem virtus, si
vesiculae basilari organi calyptrati competeret, pro sporangio monogongylo s. quasi viviparo hoc haberi posset.
Lobulos vero illos solidos, e denso parenchymate compactos, qui axi adnascuntur, cum lobulis celluloso - foliaceis
in Salviniae germinatione ipsius novae plantulae formationem praecedentibus eamque excludentibus, forsan haud
ita male comparaveris, quam ob causam eos (cum sigito dubitationis tarnen) protophylla nominavimus. Historia
evolutionis, tandem aliquando in ipsa patria observata, haec explicabit. Globuli piliferi, auctoribus semina, nobis
-— ne nomine careant — gongyli dicti, summam sane cum pollinis structura monstrant analogiam, eorum-
que nonnullos vidi vesiculae organi calyptrati arcte adhaerentes; nil tarnen certi de eorum significatione proferre
audeo, ratus, dimorphismum in his plantis obvium verum sexum, nec probare, nec dissuadere.