tins diversae naturae distinguerc licet. Peripheriam obtinet stratum unam vel duas lineas crassum, fuscum,
maxima ex parte durissimura, quod cum cortice plantarum nobiliorum comparari potest.
Omne spatium, quod cortice continetur, parenchymate expletur, quöd in sicco caudice fusco est
colore, et medullae nomine significari potest.
Prope ad corticem orbis occurrit vasorum fasciculorum varie formatorum, flavescentium, qui cum
ceterarum plantarum ligno comparari possunt. -
§. io- Extremam partem (corticem) e duobus stratis compositum inveni, quorum alterum paulla-
tim in alterum transit et quae nudis oculis discern! non possunt, neque pro duabus formationibus admo-
dum dirersis habendae sunt, cum nonnisi cellularum, e quibus constant, forma inter se different, et in qui-
busdam speciebus unum modo e stratis illis existat.
Alterum, exterius scilicet, stratum e cellulis subrotundis magis aut minus fuscis, e crassis mem.
branis factis constat (Tab. XXXI. fig. 1. Alsophila nigra, fig. 4» o', b. Alsophila phalerata, Tab. X X XIV. fig.
4. 5* o. 'b. Alsophila vestita.)
Extrema harum cellularum series epidermidem format (Tab. X XXIV. fig . 3* Alsophila nigra) quae
in nulla carum, quas disquisivi, specie ^tomatiis instructa erat. ^ #
Cellulae cxterioris strati quo magis intus sunt sitae, eo magis prolongantur, sept orum earum di-
rectio horizontalis simul sensim in diagonalem mutatur, atque ita cellulae parenebymatosae exterioris strati
in cellulas prosenchymatosas interioris strati trenseunt, simul eae crassiores membranas accipiunt et ob id
ipsum praesertim in Alsophila nigra admodum indurescunt. (Tab. XXXI. fig . 1 ^ 4* a- b. c. Alsophila nigra
et phalerata, Tab. X XXIV. fig . 4- et 5• »'§• c. Alsophila vestita). In Chnoophora excelsa et Didymochlaena
sinuosa omnis cortex c parenchymatosis tantum cellusis constat. (Tab. X X $ 11. fig.. 1. et-2. a. b. Chnoophora
excelsa.)
Omnes cellulae et exteriorum et interiorum stratorum punctis obsitae sunt poris similibus. Cum
jam pluribus in locis (über die Poren desPflanzen-Zellgewebes» Tübing. 1828» et de structure palmarum in
libro a Martio edito : de generibus ac speciebus Palmarum inscripto) structuram et evolutionem horum
tenuiorum locorum membranarum cellularium, quae a prioribus Phytotomicis partim pro veris foraminibus,
paTtim pro amyli globulis habebantur, satis exposuerim, jani supersedere posse mihi videor latiore de-
scriplione , et id tantum adjicio, turn in em fs o strato parenchymatoso harum cellularum, (Tab. XXXIV.
fig. 6. bb. Alsophila vestita) turn in interior! strato prosenchymatoso (Tab. XXX V. fig.. 9. 12. Chnoophora
excelsa) cernr, haec puncta esse canales in cellularum membranis excavatos. — Phytotomorum maxime intcr-
esse oportet, prosenchymatosas interioris strati cellfelas subtilius examinare, quod ex iis multo magis, quam
ex omnibus ceteris cellulis mihi quidem notis, intelligi potest, qua ratione cellularum membranae crassiores
iiant. Aliis jam locis ostendi, cellularum membranas non tarn intus suscepta recente materia organica,
quam potius novis stratis supcrimposilis in crassitudinem extendi, et adjeci, haec diversa strata microscopio
valde augenle perspicue distingui posse. Quae strata in prosenchymatosis filicum arborearum cellulis multo
facilius distinguuntur, quam in ceteris exemplis hucusque ad probandum hoc increment! genus allatis (Tab.
X X X V. fig. 12. Chnoophora excelsa.) In filicum arborearum cellulis crassiores membranas habentikus haec
strata saepe ad duodecim augentur.
Saepissime quoque eo facilius haec strata" discernunttir , quod varia colorem varie fuscum habent.
Varia haec strata saepe non admodum arete cohaerent, ita quidem, ut interdum cultro baud satis acuto,
in transversum secata ita discedant, ut desecta singularum cellularum pars in plures annul os concentricos
dirimetur.
§• 11. Inter corticis cellulas, praesertim prosenchymatosi strati, massa quaedam homogenea cer-
nitur, cellularum instar fuscata, quae inter cellularum angulos majore copia collects (Tab. X X X V . fig. 12.
Chnoophora excelsa) est, et cellulis inter se jungendis inservire videtur. Cellulas materia quadam junctas
esse, non dubitandum est; hucusque vero nemini contigit, tit materiam hanc videret; in filicibus arboreis
contra baud sane difficile est, observare earn.iis, quas supra dixi, locis. Facilius etiam id contingit in non-
nullis fhicum herbacearum caudipibus et in petiolis Dgdymochlaenae, quod hie stratum illud saepe fusco
colore tinctum reperitur, cum ipsae cellularum membranae prorsus sint decolores. Quamyis haec substantia
semper sit homogenea, nec unquam fibrarum formam assumat, verosimile est, Moldenhawerum earn yidisse,
neque vero satis investigasse, et inde in falsam yenisse opinionem,, inter cellulas pecuiiare esse fibrarum
systema, cui nomen „Zellgewebe“ dedit.
, §. 12. In pulvini strato cortical!» quod caudicis cortici, si structuram spectes, prorsus respondet,
foveaeillae, quas supra (§.7.) memoravimus, pulyere ferrugineo repletae inveniuntur. Quibus subtilius explora-
tis , patet fovearum in locis corticem (Tab. X X X V . fig. 2. 4$. B. aar Alsophila vestita, fife. 3* aa‘ Xlso-
phila phalerata) penitus perforatum esse. Hoc foramen contextu celluloso regulari, paululum dilucidius
quam cortex, colorato, expletur (Tab. X X X V . fig . 2. 4 - B . fifafig. 3- fr) ea q“ dem ratione, ut contex-
tus hie cellulosus in interioris corticis^parte^otuberantiam efficiat paullo latiorem foramine ipso ejusque
margines tegentem (Tab. X X X V . fig. 2. d. fig . 3. d.). Haec cellularum massa multo arctius adhaeret cor-
tic!,'quam subjecto contextu,,celluloso, ita quidem,.ju1r, si cortex avellitur, simul cum eo a caudicis parencbymate
dissolvitur. (Tpb. xM X V . fig. 2. C(3j GpUulae protuberantiain illam efficientes constant membranis
crassis punctatisque (Tab. X X X V . fig . 5. Alsophila phalerata.) et firmiter inter se cohaerent. Versus
externam partem, in fovea corticis, ductus intercellulares, qui in interior! massa prorsus desunt, aut admodum
parvi sunt, magis magisque augescunt (Tab. XXXV^fig. 2. e. Alsophila vestita, fig. 3*.e. Alsophila
phalerata, fig. 10. e. Alsophila Schanschin, fig . 11. e. ChnbSphora expelsa), ita ut in exterioribus stratis
cellulae subinde minor! paVtc parietum lateralium cohaereant. Superficiem caudicis versus tandem ductus
intercellulares adeo aucti sunt, ut cellulae prorsus a sef sejunctae appareant, nec nisi processibus conicis
aut longioribus, aut brevioribus cohaereant, et formam praebeant ptflveris ferruginei (Tab. X X X V . fig . 2.
f-t fig ' 3. ƒ., fig . 6. 7. S')- Hae cellullae sub microscopio yei-rucis minimis obsitae apparent; multae earum
nucleum obscurun^bntinent, resinac globulum acquantem, qiifemadrnodum et in aliis harum plantarum cellulis
similes globuli occurrunt. — Has foveas modo descriptas doctissimus' deMartius masculum harum plantarum
organum esse quondam suspicalus est *), quam quidem opinionem nunc deseruit.
13. Tota caudicis pars, a cortice circumdata, contextu constat parenchymatoso , ..qui cyliijdro
lignoso in duas dividitur partes, quarum altera' perangusta inter corticem est et lignum, .altera vero per-
magna format medullam intra cylindrum lignosum positam.
Quod ad lignum harum plantarum attinet, dudum^constat, et figuris quoque filicum arborearum
hucusque editis, at minus accurate, _repraesentatur, lignum in transversal! caudicis sectione formam offerre
fasciculorum maximam partem dissimilium, semilunarium latere concayo extrorsujm converso (Tab. XXIX.
fig. 2. Chnoophora excelsa, fig. ^.Alsophila Schanschin; Tab.XXX.fig. 2. Alsophila phalerata, fig. 4. Alsophila
vestita, fig. 6. Alsophila nigra.) Hi fasciculi hucusque nullo ordine per caudicem passim dispersi esse
putabantur, idcoque filicum Arborearum caudicem cum Monocotyledonearum caudice c'onvenire inde collige-
bant. Cum vero obsCrvassem, bos fasciculos in omnium filicum caudicibus unum tantum orbem formare,
et formam eorum ih diversis sectionibus transversalibus brevibus intervallis in eodem caudice factis dif-
ferre et piendere a situ frondium cicatricum, cum fasciculi semper ita positi sint, ut bina cornua duorum
ejusmodi fasciculorum lignosorum semilunarium sibi adjaceiiiia frondium cicatricem versus spec tent, equi-
dem conjcci, lignum earum plantarum minime fasciculis constare sejunctis„^sed contra cylindrum efficere
integrum, et iis taittum locis, quae fr&ndium cicatricibus respondeant, rima perforatum. Quod ut accura-
tius cognoscerem, in pluribus speciebus, e. g. Alsophila phalerata, corticem et subjacentem contextum
cellulosum ad lignum, usque resecans inveni, rem vere ita se habere. Lignum nempe- cylindrum efficit
*) Denkschriften der königl. bayer. botanischen Gesellschaft in Regensburg. Tom. II. pag. 125.