LICHENES. XIII. PARMELIA. 25
superioris (a) et medullaris (b), structura ut supra (2. c. d) relatum est; dein (c) stratum ad paginam inferiorem
ejusdem cum superiore corticali structurae, sed incolor, hinc cum illo in marginis apotheciorum superficie (2. e)
omnino identicum, ex quo lanugo thalli inferior oritur, ita ut lanuginis fibras esse cellularum parietes pro-
ductos s. fibras strati medullaris post conjunctionem in strato citato ■ iterum solutas, casque deorsum apicibus
radicantibus connexis iterumque contextis novas efformare cellulas quadratas manifeste conspiciatur. 5. Alia par-
ticula thalli paginae inferioris cum cyphella quadam ad perpendiculum resecta, ad lentem compositam , qua
strati inferioris et tomenti structura relata iterum indicatur simulque demonstratur, cyphellas sic dictas nil esse
nisi substantiae medullaris per stratum pseudo - corticale eruptionem, soredia hinc esse simplicia, quae in pagina
inferiore ob hujus statum minus solidum proveniant, similiterque ut alia soredia revera promineant nec nisi
ob lanuginis defectum concava appareant (unde nomen), quae igitur in characterem genericum minime adhiberi
possint.
4 . PARMELIA CRENULATA. Tab. XIV. F ig . 2.
P. thallo membranaceo lobato laciniato scrobiculato glauco, inferne nigro - fus-
cescenti - lanuginoso alboque maculato, laciniis sinuato-Iobatis crenulatisque, apotheciis
marginalibus, disco piano rufo ^ excipulo elevato margineque dupliciter crenulato
obliquis.
Crescit in Serro Frio, Provinciae Minarum.
Tab. X IV . Fig. II. Planta magnitudine naturali, apotlieciis variae aetatis onusta, cujus ad partem dex-
tram et inferiorem binae laciniae reflexae paginam nionstrant inferiorem alba- maculatam. i/ Apothecium adul-
tum discoideum cum excipulo in medio ad perpendiculum dissectum , ad lentem simplicem delineatum , quo
indicantur excipuli m.arginisque forma obliqua, stratum^-cerlicale ut in praecedente specie minime deficiens, stria
viridi interiore distinctum, pagina inferior lanuginosa, maculis albis exceptis, substantia medullaris alba ad
marginis crenulati superficiem denudata. .*) Locus qua^particula mox describenda resecta est. 2. Lamina verti-
calis tenuissima apothecii discoidei, excipuli marginisque thallodis, loco indicato resecta, ad lentem compositam
visa, qua in conspectum veniunt: a) stratum apothecii superius pellucidum nec nisi ad superficiem coloratum,
uti videtur, ascos tenues subclavatos (thecae sporaeve inclusae non conspiciebantur) fovens; b) hypothecium sub-
pellucidum rufo-fuscum subquadrate-cellulosurn, cujus ortum e thalli fibris non aeque clare ac in specie praecedente
co,nspicere licuit; c) stratum medullare e fibris pellucidis contextis sporis minimis aeque hyalinis nec
albis inspersis, quarum priores non, ut in specie praecedente, fere verticales, sed potius horizontales, hypothecii
basin, ut conjici potest, a centro margin cm versus ambientes,* hunc ad marginem sursnm flectuntur ibique
versus superficiem (e), ut in specie praecedente, contextu regular! confluentes cellulas nonnuUas -quadratas, strato
.corticali simillimas, efficiunt, transitu mutuo valde conspicuo; d) stratum corticale thalli superius s . ,excipuli
dorsale, subquadrate-cellulosum, medio hyalinum, introrsum, (minus versus superficiem) viresceris, cujus ortus
e fibris strati medullaris minus dare conspicitur. (cfrspeciem praecedentem 2. c). 3. Lamina similis similiterque
visa particulae thalli, qua confirmatur structura mox descripta strati corticalis superioris (a) et. medullaris (b);
c) stratum pseudo-corticale inferius incolor, aeque ac superius cellulosum, introrsum cum fibris substantiae
medullaris intime nexum, extrorsum in lanuginem abiens, cujus partem vides planam submembranaceam hya-
linam, conspicue e pluribus fibris confluentibus varie cellulosam (cfr. spec, praec. 4. 5.) 4. Lamina horizon-
talis tenuissima ad thalli superficiem suboblique resecta (nimirum cultri ade a sinistra dextram versus parum
deorsum versa) qua, ob partem sinistram tenuissimam hyalinam, dextram vero crassiorem , cellulis exceptis
viridem (a), iterum demonstratur, colorem viridem non strati peculiaris granulis sed parti strati corticalis in-
teriori inhacrere.
7