CYATHEACEAE. I. ALSOPHILA. 6 9
6. Gongyli centies et quod excedit aucti. 7. Paleola è neïvulo faciei inferioris derasa. 8. Pili indusii. 9. Pill
e facie rhacheos superiore. Omnia aucta.
8 . A L S O P H I L A (DlCRANOPHLEBIA) HIRTA. Tab. XLIV.
A. fronde tripinnatifido - partita, utrinc/ue praesertim subtus hirtula, subtus parce
paleolata; stipite rhachique subtns aouleato rhachibusque partialibus h irlo -a sp e ris;
pinnis linear!-oblongis breviter acuminatis profunde pinnatifidis, la cin iis Into - lancco-
la tis in ciso-sem ipin n atifid is, lacinulis oblique ovatis antice acute serrulatis, so rts in
quavis lacinia 8 — 16.
A lsoph ila h ir ta , K oailf. Enum. ß l. p . 249- ip olla ta pinnula specim inis o rig i-
n a lis.) C ya th ea h irsu ta , P r e sl. D é lie . p rä g . I. p . 190.
Stipes et rhachis primaria muniuntur aculeis rectis acutis. Rhaches praesertim partiales pilis sunt ob»
scssae simplicibus septatis, e basi callosa elevata ortis, indeque aspero - hirtae ; in junioribus haec pubes
frequentior est et mollior. Pinnae inferiores sesquipedales et longiores, pinnulis jugorum 25 30* Rbacbis
pinnae inferne parce nodulosa vel aculeolata et aspero - hirsuta, superne in facie plana hirsutior. Pin-
nullae imae circiter bipollicares, superiores très ad quatuor pollices metiuntur, unde ambitus pinnae lineari-
oblongus ; ultimae pinnulae circumscriptione triangular! decrescunt. Sunt ceterum pinnulae lineares, longe
acuminatae, sessiles, profunde pinnatifidae, laciniis in quovis latere 24 — 30, omnibus ima basi secundum
nervum cris tula lineari conjunctis, ultimis basi latius in acumen angusto - trianguläre confluentibus ; iniimi
in quavis pinnula paris lacinia inferior rhachi magis approximate atque nonnihil brevior superiori. Forma
laciniarum lato - lanceolâta, rectae sunt autpaullo incurvae, acutiusculae, usque ad medium vel ultra inciso-
pinnatifidae. Lacinulae oblique ovatae aut oblongo - ovatae, acutae, antice serratuns binis ternisve acutis m-
cisulae ; cujusvis laciniae basilares reliquis sunt nonnihil latiores atque quasi in quadratum conspirantes cum
rhachi confluunt. Pili in superiors faciei parenchymate parci, in nervo frequentiores, subtus tarn in nerv
o , quam in nervulis venisque crebri, patuli. Paleolae in venis et nervulis lato -ovatae , $ — lmeae
longae, valde concavae, albae, e cellulis angustis fere linearibus conflatae, earumque apicibus passim pro-
missis dentatae, fugaces, aut infra pilos delitescentes. Sori in lacinularum medio, venae bifurcationi in-
sidentes, receptaculo parvo hemisphaerico, indusii pilis acuminatis septatis haud ita longis. Gongyli in hac
specie quam in illarum ulla, quas examinavi, evidentius trilobi, vertice loborum sulco notato. Pili mdusu
sunt i | longitudine sporangiorum, et 5 — 6 constant articulis; contra rhacheos et nervorum 4 — 5ies lon-
giores sunt.
OBSERV. Stirps junior moUitie frondium, pinnis, pinnulis laciniisque minoribus atque pilis rhacheos fre-
qnentioribus est insignia. Pro tali forma habeo Cyatheam hirsutam Presl., a cl. Pohl lectam, in cujus pinnula
ab'amico auctore communicata, nec indusium completum Cyatheae, nec ejus residua inveni, sed pilorum
annulum receptaculum cingentem, qualis Alsophilae competit.
Crescit in sylvis aboriginibus Provinciae Sebastianopolitanae, locis calidis.
Tab. X L IV . 1. Lacinia grandefacta, ab utroque latere. 2. Sorus, derasis nonnullis e receptaculo sporan-
giis. 3. Sporangium. 4. Gongylus. 5. Paleola, quae lineae $ metitur. 6. Palea, quae lineam fere metitur.
7. Pilus rhacheos. -