prosenchymatosas hasce cellules respondere clurae prosenchymatosae parli vasorum fasciculorum Monocoty-
ledonearum a. g. palm.rum, his tamen argumentis nitentes contrariam sententiam veram statuimus!
1) Quoa cellulae prosenchymatosae yaginam formant yasorum fasciculnm cingentem, talis eompara-
tio rei non convenit.
2) Angustum inter vasorum stratum stratumque prosenchymatosum positum parenchymatosarum cel-
lularum stratum ostendit, duas hasce partes non ad unum idemque organum pertinere.
3) Yasculosum stratum filicum arborearum simillimum est yasorum fasciculis hevbacearum filicum;
prosenchymatosi autem strati apud has nullum est vestigium.
4) Herbaceae contra Alices et ipsae prosenchymatosa exhibent strata, quae autem in diversissimis
locis et plerumque in us jacent, ubi in arboreis filicibus nullae cellulae prosenchymatosae reperiuntur. Hoc
dilucide demonstrat, prosenchymatosarum cellularum formation,em ad yasorum fasciculos non immediate pertinere.
5) Fasciculi in arborearum filicum medulla dispersi et ipsi strato prosenchymatoso cincti sunt; fasciculi
autem prosenchymatosi, ex quibus haec vagina composita est, in locis oriuntur plane alus, quam ipsi
yasorum fasciculi, bisque demum ulterius decurrentibus propinquant.
Quocirca vasorum cylinder solus et sine vagina prosenchymatosa p&o ligno arborearum f ili cum,
ipsaque vagina pro contextus cellulosi caudicis parte est habenda.
§• 32* Quemadmodum igitur in ligni formatione et in libri absentia certam anatomicam filicum arborearum
a superiorum ordinum plantis differentiam, et earundem cum filicibus herbaceis, Lycopodineis et
Marsileaceis affinitatem reperimus; sic accuratins earum yegetationis contemplatio insuper aliam quandam
cerlissimam cum his posterioribus familiis affinitatem magnamque a Phanerogamis differentiam ostendet.
Jam supra demonstratum est, in arboreis filicibus singulos modo ramos vasculares ex cylindro lig-
noso in petiolos emitti, cylindrum autem ipsum continuo ulterius caudicem percurrere, eoque senteptiam. a
pluribus Phytotomis prolatam, filicum caudicem petiolorum congeriem esse, a yeritate plane abhorrere.
Simillimam structuram reperimus etiam in herbaceis filicibus, quamquam in his yasorum fasciculi
nullum tam perfecte clausum cylindrum forment, reperimus tamen in rete yasorum fasciculorum supra de-
scripto initia talis cylindri. Hujus enim retis yasorum fasciculi singulos tantum ramulos in frondes emittunt,
decursum autem continuo in superiores caudicis partes pei’sequuntur.
Tota filicum organisatio demonstrat, incrementum caudicis tantummodo in apicis prolongatione con-
stare et yasorum fasciculos, quorum ope superiores frondes vasis instruuntur, continuationem tantum eorum
esse, qui inferiores frondes instruxerunt. Non ut in Monocotyledoneis recentiores frondes a propriorum
yasorum fasciculis, qui via a veterioribus vasorum fasciculis separata decurrunt, vasis instruuntur, nec magis
in veteriorum yasorum fasciculorum latere exteriore stratum reperitur lignosum recens ortum, quod Dico-
tyledoneis peculiare est. Patet igitur, vegetationem plantarum vascularium non , ut editis D e s fo n -
t a n i i scriptis pro certo habebatur, duplicem esse (vegetationem scilicet Monocotyledonearum et D i-
cotyledonearum), sed tertiam insuper, Acotyledonearum scilicet, exstare vegetationem, quam nomine ve-
g e t a t i o n i s t e rm in a li s significo, quippe quae eo a ceteris distinguitur, quod apex tantum caudicis
succrescit, quum tota ejus inferior pars in eodem evolutionis gradu perseverans adducendis tantum
succis inserviat.
§. 33. Haec autem yegetatio terminalis non tantum in filicibus occurrit, sed etiam in Lycopodineis,
Marsileaceis, Equisetaceis et Muscis, omnino in omnibus Cryptogamis, in quibus caulis reperitur a folio
sejunctus.
Ex hac incrementi ratione facile intelligitur illud in his plantis frequentissimum, quod eae species,
quae caulem repentem habent (e. g. multae herbaceae Alices, Lycopodia etc.), aut etiam eae, quae; acerva-
tim crescunt, e. g. musci pulvinati, saepe a basi sursum paullatim emoriantur, dum caudicis apex semper
succrescat, et radicibus nutriatur, quae locis superioribus recentes ex caudice erumpunt.
Très igitur plantarum omnium classes primariae, Acotyledoneae, Monocotyledoneae et Dico-
tyledoneae caudicis structura et peculiari vegetationis ratione inter se non minus discernuntur, quam
fru c tificatio nis organisatione.
ISota. Quemadmodum autem discrimen organisationis caudicis Dicotyledonearum et Monocotyledonearum
non semper accurate expressum reperimus, cum multae amphibolicae formae, e. g. Piper ,
transitum faciant, sic etiam Phanerogamas invenimus, yegetationis Acotyledonearum participes, plantas scilicet
familiae Cycadearum. Cum jam supra monuerim, has plantas structura substantiae lignosae similli-
mas esse filicibus arboreis, adjicio, caudicem harum plantarum etiam quoad vegetationem cum arboreis filicibus
admodum consentire. — Accuratior cetcrum hujus rei exposilio ex commentatione mea de Cycadearum
caudicis structura cognosci potest. e)
Hand alienum videtur, post hanc structurae filicum caudicum expositionem, paucis summam disqui-
sitionis proponere.
Filicum arborearum caudex non, ut antebac putabatur, structuram Monocotyledonearum offert, sed
lignum ejus clausum format cylindrum, qui in locis frondium cicatricibus respondentibus angustas rimas hab
e t, ideoque in scctione transversale ex singulis fasciculis constare videtur (§. 13.) Forma harum in sec-
tione transversa eonspicuarum partium corporis lignosi pendet ex frondium situ neque, qualis primo adspectu
videtur, irregularis est. (§. l 4»)*
Lignum filicum arborearum solum fere ex magnis vasis constat, quae vasorum scalariformium seu
porosorum tubulorum formam habent, pro conterminarum partium natura (§. 17.) Paucissimae tantum reperiuntur
cellulae parenchymatosae, inter haec vasa in eorumque circuitu irregulariter distributae, prosenchymatosae
contra cellulae plane desunt (§. 18). Ex rimarum margine parvi yasorum fasciculi excurrunt,.in petiolos
intrantes, etiam ex caudicis medulla per hasce rimas parvi vasorum fasciculi in petiolos ingrediuntur (§.21.)
Cylindrum lignosum crassa cingit duraque vagina prosenchymatosarum, crassas membranas haben-
tium cellularum (§. i 4.), quae vero non ligni pars, sed contextui caudicis celluloso adnumeranda est (§.3 0 *
Liber nullus omnino in arboreis filicibus invenitur.
Cortex ex cellulis, quae valde crassis membranis instructs sunt, constans magnae est firmitatis et
a subjacente contextu celluloso distincte separata (§. 10).
Caudicis contextus cellulosus ex magnis regularibusque parenchymatosis cellulis constans, multas
continet cryptas rubra materia repletas (§. 20).
Arborearum filicum structura a Dicotyledonearum structura eo differt, quod Alices arboreae neque
librum, neque radios medulläres, neque recentium lignosorum stratorum formationem in externo corporis
lignosi latere exhibent. (§. 23O
A Monocotyledoneis eo discernuntur, quod cylindrum lignosum habent clausum, et quod liber iis
deest. (§. 24*) . . . • « .
In Crescendi ratione denique arboreae Alices et a Monocotyledoneis et a Dicotyledoneis eo diffe-
runt, quod lignosum earum corpus in apice tantum succrescit, quum vetustior pars ejus adducendis tantum
succis inservit, nec ullam amplius mutationem subit. ( V e g e t a t io t e rm in a li s ) .
In hac Crescendi ratione cum filicibus arboreis ceterae caule instructae Acotyledoneae conveniunt,
herbaceae scilicet filices, Lycopodineae, Marsileaceae, Equisetaceae et Musci (§. 32. 33.).
Pariter vasorum fasciculi herbacearum filicum, Lycopodinearum, Marsileacearum secundum simillimum
typum, ut vasorum fasciculi filicum arborearum structi sunt, quum et ipsi tantummodo ex vasis sca-
lariformibus cellulisque parenchymatosis e tenuibus membranis formatis constent, nullo libri vestigio nullis-
que recentium partium stratis conspectis (§. 26.)
Ex hucusque expositis apparet igitur, Acotyledoneas a Phanerogamis non minus caulis structura et
yegetatione, quam fructificationis partium organisatione différé.
•) Ueber den Bau des Cycadeen. Stammes und sein Verhältniss zu dem Stamme der Coniferen und Baumfarn, in: Ab-
handl. der math. phys. Classe d. k. bayr. Akademie I . 1832. pag. 399 — 442.