Semper, et a magna non degenerare culina.
Mitem animnm, et mores modieis erroribus æqtios
Præcipit, atque animos fervorum, et corpora noftra
Materia conitare putat, paribufque elementis :
An fævire docet Rutilus,. qui gaudet acerbo
Plagarum ftrepitu, et nullam Sirena flagellis
Comparât, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus?
Turn, felix quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro.
Quid fuadet juveni lætus ftridore catenae,
Quem mire afficiant infcripta ergaftula, career
RufticuS? Exfpeilas ut non fit adultéra Largæ
Filia, quæ nunquam maternos dicere moechos
Tam cito, nec tanto potent contexere curfu,
Ut non ter decies refpiret? Confcia matri
Virgo fuit: eeras nunc hac di&ante pufillas
Implet, et ad moechum dat eifdem ferre cinoedis.
Sic natura jubet: veloeius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domeftica, magnis
Cum fubeunt animos auitoribus. Unus, et alter
Forfitan haec fpernant juvenes, quibus arte benigna,
Et meliore luto finxit præcordia Titan.
Sed
Sed reliquos fugienda patrum veftigia ducunt ;
Et monftrata diu veteris trahit orbita culpse.
Abftineas igitur damnandis ; hujus enim vel
Una potens ratio eft, ne crimina noftra fequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes fumus ; et Catilinam
Quocunque in pópulo videas, quocunque fub axe:
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus ufquam.
Nil diciu foedum, vifuque haec limina tangat,
Intra quse puer eft. Procul hinc, procul inde puellae
Lenonum, et cantus pernotìantis parafiti.
Maxima debetur puero reverenda. Si quid
Turpe paras, nec tu pueri contempferis annos:
Sed peccaturo obfiftat tibi filius infans.
Nam fi quid dignum cenforis fecerit ira,
Quandoquidem fimilem tibi fe non corpore tantum,
Nec vultu dederit, morum quoque filius, et cum
Omnia deterius tua per veftigia peccet,
Corripies nimirum, et caftigabis acerbo
Clamore, ac poft haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Cum facias pejora fenex, vacuumque cerebro
Jampridem