42 J U V E M A L I S S A T U R A IV.
Obftitit intranti miratrix turba parumper.
Ut ceffit, facili patuerunt cardine valvae.
Exclufi expedant admiifa obfonia patres.
Itur ad Atridem: turn Picens, Accipe, dixit,
Privatis majora focis; genialis agatur
Ifte dies; propera ftomachum laxare faginis,
Et tua fervatum confume in faecula rhombum.
Ipfe capi voluit. Quid apertius? et tarnen illi
Surgebant criihe. Nihil eft, quod credere de fe
Non poffit, cum laudatur diis aequa poteftas.
Sed deerat pifci patinas menfura. Vocantur
Ergo in concilium proceres, quos oderat ille;
In quorum facie miferae, magnaeque fedebat
Pallor amicitias. Primus, clamante Liburno,
Currite, jam fedit, rapta properabat abolla
Pegafus, attonitae pofitus modo villicus urbi.
Anne aliud tunc praefedi? Qaorum optimus, atque
Interpres legum fandiffimus; omnia quanquam
Temporibus diris tradanda putabat inermi
Juftitia. Venit et Crifpi jucunda fenedus, .
Cujus erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria, ac terras, populofque regenti
Quis
J U V E MA L I S S A T U R A IV. 43
Quis comes utilior, fi clade et pefte fub ilia
Saevitiam damnare, ethoneftum afferre liceret
Conftlium ? fed quid violentius aure tyranni?
Cum quo de pluviis, aut aeftibus, aut nimbofo
Vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem. Nec civis erat, qui libera poffet
Verba animi proferre, et vitam impendere vero
Sic multas hyemes, atque odogefima vidit
Solftitia,. his armis, illa quoque tutus in aula.
Proximus ejufdem properabat Acilius aevi
Cum juvene indigno, quern mors tarn faeva maneret,
Et domini gladiis' tam feftinata: fed olim
Prodigio par eft in nobilitate fenedus.
Unde fit, ut malim fraterculus effe Oer iOg-antum.
Profuit ergo nihil mifero, quod cominus urfos
Figebat Numidas, Albana nudus arena
Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? Quis prifeum illud miretur acumen,
Brute tuum? Facile eft barbato imponere regi.
Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
Rubrius, offenfae veteris reus, atque tacendae ;
F 2 Et