Si circumdudo captivorum agmine, et omni
Bellorum pompa, animam exhalaffet opimam,
Cum de Teutonico vellet defcendere curru?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas: fed multae urbes, et publica vota
Vicerunt. Igitur fortuna ipiius, eturbis
Servatum vido caput abftulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit, ceciditque Cethegus
Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.
Formam optat modico pueris, majore puellis
Murmure, cum Veneris fanumvidet anxia mater
Ufque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,
Corripias? Pulcra gaudet Latona Diana.
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipfa habuit. Cuperet Rutiiae Virginia gibbum
Accipere, atque fuam Rutilae dare. Filius autem
Corporis egregii miferos trepidofque parentes
Semper habet. Rara eft adeo concordia formae
Atque pudicitiae. Sandos licet horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas:
Praeterea caftum ingenium, vultumque modeftum
Sanguine ferventem tribuat natura benigna
Larga
Larga manu: (quid enim puero conferre poteft plus
Cuftode, et cura natura potentior omni?)
Non licet effe viros: nam prodiga corruptoris
Improbitas ipfos audet tentare parentes.
Tanta in muneribus fiducia. Nullus ephebum
Deformem faeva caftravit in arce tyrannus :
Nec praetextatum rapuit Nero loripedem, vel
Strumofum, atque utero pariter, gibboque tumentem.
I nunc, et juvenis fpecie laetare tui, quem
Majora expedant difcrimina. Fiet adulter
Publicus, et poenas metuet quafcumque maritus
Exigit iratus : nec erit felicior aftro
Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem
Interdum ille dolor plus, quam lex ulla dolori
Conceflìt. Necat hie ferro, fecat ille cruentis
Verberibus, quofdam moechos et mugilis intrat.
Sed tuus Endymion diledae fiet adulter
Matronae. Mox cum dederit Servilia nummos,
Fiet et illius quam non amat: exuet omnem
Corporis ornatura. Quid enim ulla negaverit udis
Inguinibus, five eft haec Hippia, five Catulla?
Deterior totos habet illic foemina mores.
S Sed