Pendentefque genas, et tales afpice rugas,
Quales umbriferos ubi pandit Tabraca faltus,
In vetula fcalpit jam mater iimia bucca.
Plurima funt juvenum difcrimina, pulcrior ille
Hoc, atque ille alio: multum hie robuftior ilio.
Una fenum facies, cum voce tremenda membra,
Et jam laeve caput, madidique infantia nafi.
Frangendus mifero gingiva panis inermi.
Ufque adeo gravis uxori, natifque, fibique,
Ut captatori moveat faftidia Coifo.
Non eadem vini, atque cibi, torpente palato,
Gaudia. Nam coitus jam longa oblivio: vel fi
Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus,
Et quamvis tota palpetur nocfte, jacebit.
Anne aliquid fperare potei! haec inguinis aegri
Canities? Quid, quod merito fufpetìa libido eft,
Quae Venerem affeéìat fine viribus. Afpice partis
Nunc damnum alterius. Nam quae cantante voluptas,
Sit licet eximius citharoedus, fitve Seleucus,
Et quibus aurata mos eft fulgere lacerna?
Quid refert magni fedeat qua parte theatri,
Qpi
Qui vix cornicines exaudiet, atque tubarum
Concentus? Clamore opus eft, ut fentiat auris,
Quern dicat venifle puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido jam corpore fanguis
Febre calet fola: circumfilit agmine failo
Morborum omne genus, quorum fi nomina quaeras,
Prompdus expediam, quot amaverit Hippia moechos ;
Quot Themifon aegros autumno occiderit uno;
Quot Bafilus focios, quot circumfcripferit Hirrus
Pupillos: quot longa viros exforbeat uno
Maura die, quot difcipulos inclinet Hamillus.
Percurram citius, quot villas poflideat nunc,
Quo tondente gravis juveni mihi barba fonabat.
Ille humero, hie lumbis, hie coxa debilis:; amhos,
Perdidit ille oculos, et lufcis invidet. Hujus
Pallida labra cibum capiunt digitis alienis.
Ipfe ad confpeilum eoenae diducere ricftum
Suetus, hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quern
Ore volat pleno mater jejuna. Sed omni
Membrorum damno major dementia, quae nec
Nomina fervorum, nec vultum agnofcit amici,
Cum quo praeterita coenavit no<f!e, nec illos,
Quos