Eft aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum?
An paffim fequeris corvos, teftaque, lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
Helleborum fruftra, cum jam cutis aegra tumebit,
Pofcentes videas. Venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Difcite, o miferi, et caufas cognofcite rerum,
Quid fumus, et quidnam viduri gignimur : ordo
Quis datus ; aùt metae quam mollis flexus, et undae:
Quis modus argento: quid fas optare : quid afper
Utile nummus habet: patriae, charifque propinquis
Quantum elargiri deceat: quem te Deus effe
Juffit, et humana qua parte locatus es in re.
Difce, nec invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defenfis pinguibus Umbris :
Et piper et pernae, Marfi monumenta clientis :
Mzenaque quod prima nondum defecerit orca.
Hic aliquis de gente hircofa centurionum
Dicat: quod fapio, fatis eft mihi? non ego curo
Effe quod Arcefilas, aerumnofique Solones,
Obftipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cum fecum et rabiofa filentia rodunt,
Atque
Atque exporredo trutinantur verba labello,
Aegroti veteris meditantes fomnia: gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil poffe reverti.
Hoc eft quod palles ? Cur quis non prandeat, hoc eft ?
His populus ridet: multumque torofa juventus
Ingeminat tremulos nafo crifpante cachinnos.
Infpice, nefcio quid trepidat mihi pedus, et aegris.
Faucibus exfuperat gravis halitus : infpice fodes ;
Qui dicit medico, juffus requiefcere, poftquam
Tertia compofitas vidit nox currere venas,
De majore domo, modice fitiente lagena,
Lenia loturo fibi Surrentina rogavit.
Heus, bone, tu palles. Nihil eft. Videas tamen iftud,
Quicquid id eft : furgit tacite tibi lutea pellis.
At tu deterius palles : ne fis mihi tutor;
Jampridem hunc fepeli: tu reftas: perge, tacebo.
Turgidus hic epulis, atque albo ventre lavatur,
Gutture fulfureas lente exhalante Mephites.
Sed tremor inter vina fubit, calidumque triental
Excutit e manibus : dentes crepuere retedi:
Unda cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candelae: tandemque beatulus alto
Compofitus