Diifimiles veris : quanto praeftantius eifet
Numen aquae, viridi fi margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum?
Hic tune Umbricius: Quando artibus, inquit, honeftis
Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor eil, here quam fuit, ac eademeras
Deteret exiguis aliquid; proponimus illuc
Ire fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
Dum nova canities, dum prima, et re&a feneélus,
Dum fupereil Lachefi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram fubeunte bacillo.
Cedamus patria: vivant Arturius iftic
Et Catulus: maneant qui nigra in candida vertunt,
Queis facile eil aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad bulla cadaver,
Et praebere caput domina venale fub haila.
Quondam hi cornicines, etmunicipalis arenae
Perpetui comites, notaeque per opida buccae,
Munera nunc edunt, et verfo pollice vulgi
Quem übet cccidunt, populariter: inde réverfi
Conducunt foricas: et cur non omnia, cum fint
Quales ex humili magna ad failigia rerum
Extollit
Extollit quoties voluit Fortuna jocari ?
Quid Romae faciam? mentiri nefcio: librum,
Si malus eft, nequeo laudare et pofeere: motus
Aftrorum ignoro: funus promittere patris
Nec volo, nec poifum: ranarum vifcera nunquam
Infpexi: ferre ad nuptam, quaemittit adulter,
Quae mandat, norint alii: me nemo miniftro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus, et extinélae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur, nifi confcius, et cui fervens
Aeftuat occult is animus, femperque tacendis?
Nil tibi fe debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te fecreti fecit honefti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult
Accufare poteft: tanti tibi non fit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut fomno careas, ponendaque praemia fumas
Triftis, et a magno femper timearis amico.
Quae nunc divitibus gens acceptiifima noftris,
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obftabit: Non poifum ferre, Quirites,
Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaeae?
D Jam