Depofitum. Stupet hæc, qui jam poft terga reliquit
Sexasrinta annos Fonteio O .- Confule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis ufu?
Magna quidem, facris quæ datpræcepta libellis,
Vidrix fortunæ fapientia. Dicimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jadare jugum vita didicere magiftra.
Quæ tam fefta dies, ut ceffet prodere furem,
Perfidiarti, fraudes, atque omni ex crimine lucrum
Quæfitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numero vix funt totidem, quot
Thebarum portæ, vel divitis oftia Nili.
Nona ætas agitur, pejoraque fæcula ferri
Temporibus; quorum fceleri non invenit ipfa
Nomen, et a nullo pofuit natura metallo.
Nos hominum Divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Feffidium laudat vocalis agentem
Sportula. Die fenior bulla digniffime, nefeis
Ouem tua fimplicitas rifum vulgo moveat, cum
Exigis a quoquam ne pejeret, et putet ullis
Effe aliquod Numen templis, aræque rubenti?
Quondam hoc Indigenæ vivebant more, prius quam
Sumeret agreftem polito diademate falcem
Saturnus fugiens: tunc cum virguncula Juno,
Et privatus adhuc Idaeis Jupiter antris.
Nulla fuper nubes convivia Coelicolarum,
Nec puer Iliacus, formofa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam ficcato nedare tergens
Brachia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
Prandebat fibi quifque Deus, nec turba Deorum
Talis, ut eli hodie; contentaque fiderà paucis
Numinibus miferum urgebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis fortitus trifte profundi
Imperium, aut Sicula torvus cum conjuge Pluton.
Nec rota, nec Furias, nec faxum, aut vulturis atri
Poena; fed infernis hilares fine regibus umbrae.
Improbitas ilio fuit admirabilis aevo.
Credebant hoc grande nefas, et morte piandum,
Si juvenis vetulo non affurrexerat; et fi
Barbato cuicumque puer; licet ipfe videret
Plura domi fraga, et majores glandis acervos.
Tam venerabile erat praecedere quatuor annis,
Primaque par adeo facrae lanugo fenedae.
Nunc fi depofitum non inficietur amicus,
X Si