Magna parte fui: nam iìc labentibus obftat
Villicus, et veteris rimae contexit hiatum,
Securos pendente jubet dormire ruina.
Vivendum eft illic, ubi nulla incendia, nulli
Node metus: jam pofcit aquam, jam frivola tranfert
Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant.
Tu nefcis. Nam fi gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quern tegula fola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Leilus erat Codro Procula minor, urceoli fex,
Ornamentum abaci ; necnon et parvulus infra
Cantharus, et recubans fub eodem marmore Chiron ;
Jamque vetus Graecos fervabat cifta libellos,
Et divina Opici rodebant carmina mures.
Nil habuit Codrus: quis enim negat? Et tamen illud
Perdidit infelix totum nil: ultimus autem
Aerumnae cumulus, quod nudum, et frulla rogantem
Nemo cibo, nemo hofpitio, tetìoque juvabit
Si magna Afturii cecidit domus: horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia praetor:
Tunc geminus cafus urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam accurrit qui marmora donet,
Conferai
Gonferai impenfas. Hic nuda, et candida figna;
Hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycleti,
Phaecafianorum vetera ornamenta Deorum.
Hic libros dabit, et forulos, mediamque Minervam;
Hic modium argenti: meliora, ac plura reponit
Periicus orborum lautiflìmus, et merito jam
Sufpetìus, tanquam ipfe fuas incenderitaedes.
Si potes avelli Circenfibus, optima Sorae,
Aut Fabrateriae domus, aut Frufinone paratur;
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic, puteufque brevis, nec refte movendus,
In tenues plantas facili diffunditur hauftu.
Vive bidentis amans, et culti villicus horti,
Unde epulum poffis centum dare Pythagoraeis.
Eli aliquid quocunque loco, quocunque receflu,
Unius fefe dominum fecifle lacertae.
Plurimùs hic aeger moritur vigilando; fed illuni
Languorem peperit cibus imperfecftus, et haerens
Ardenti ftomacho. Nam quae meritoria fomnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in urbe.
Inde caput morbi: rhedarum tranfitus arcfto
Vicorum inflexu, et ftantis convicia mandrae
E Eripiunt