Quos genuit, quos eduxit. Nam codice faevo
Haeredes vetat effe fuos : bona tota feruntur
Ad Phialen. Tantum artificis valet halitus oris,
Quod fteterat multis in carcere fornicis annis.
Ut vigeant fenfus animi, ducenda tarnen funt
Funera natorum, rogus afpiciendus amatae
Conjugis, et fratris, pienaeque fóroribus urnae.
Haec data poena diu viventibus, ut renovata
Semper clade domus multis in luélibus, inque
Perpetuo moerore, et nigra vefte fenefcant.
Rex Pylius (magno fi quicquam credis Homero)
Exemplum vitae fuit a cornice fecundae.
Felix nimirum, qui tot per faecula mortem
Diftulit, atque fuos jam dextra computat annos,
Quique novum toties muftum bibit: oro, parumper
Attendas, quantum de legibus ipfe queratur
Fatorum, et nimio de ftamine, cumvidet acris
Antilochi barbam ardentem : nam quaerit ab omni
Quifquis adeft focio, cur haec in tempora duret;
Quod facinus dignum tarn longo admiferit aevo.
Haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi
Incolumi Troja Priamus veniffet ad umbras
Affaraci magnis folemnibus, Hetìore funus
Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter
Uiadum lacrymas, ut primos edere plantìus
Caffandra inciperet, fciffaque Polyxena palla:
Si foret extinéìus diverfo tempore, quo jam
Coeperat audaces Paris aedificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? Omnia vidit
Everfa, et flammis Afiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus polita tulit arma tiara,
Et ruit ante aram fummi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miferabile collum
Praebet, ab ingrato jam faftiditus aratro.
Exitus ille utcumque hominis : fed torva canino
Latravit riélu, quae poll hunc vixerat uxor.
Feftino ad noftros, et regem tranfeo Ponti,
Et Crcefum, quern vox jufti facunda Solonis
Refpicere ad longae juffit fpatia ultima vitae.
Exilium, et career Minturnarumque paludes,
Et mendicatus vi&a Carthagine panis,
Hinc caufas habuere. Quid ilio cive tuliffet
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,