Planipedes audit Fabios, ridere poteft qui
Mamercorum alapas. Quanti fua funera vendant,
Quid refert? Vendunt nullo cogente Nerone,
Nec dubitant celli Praetoris vendere ludis.
Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone.
Quid fatius? Mortem fìc quifquam exhorruit, ut fit
Zelotypus Thymeles, ftupidi collega Corinthi?
Res haud mira tamen: citharcedo principe, mimus
Nobilis: haec ultra, quid erit nifi ludus? Et illic
Dedecus urbis habes. Nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem, aut falce fupina,
(Damnat enim tales habitus, et damnat et odit,)
Nec galea frontem abfcondit: movet ecce tridentem,
Poftquam librata pendentia retia dextra
Nequicquam effudit, nudum ad fpe&acula vultum
Erigit, et tota fugit agnofcendus arena.
Credamus tunicae, de faucibus aurea cum fe
Porrigat, et longo jatìetur fpira galero.
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere, cum Graccho julfus pugnare fecutor.
Libera fi dentur populo fuffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni;
Cujus
Cujus fupplicio non debuit una parari
Simia, nec ferpens unus, nec culeus unus?
Par Agamemnonidae crimen ; fed caufa facit rem
Dilfimilem: quippe ille Deis au&oribus ultor
Patris erat caefi media inter pocula: fed nec
Ele&rae jugulo fe polluit, aut Spartani
Sanguine conjugii: nullis aconita propinquis
Mifcuit: in fcena nunquam cantavit Oreftes :
Troica non fcripfit. Quid enim Virginius armis
Debuit ulcifci magis, aut cum Vindice Galba?
Quid Nero tam faeva, crudaque tyrannide fecit?
Haec opera, atque hae funt generofi principis artes,
Gaudentis foedo peregrina ad pulpita faltu
Proftitui, Graiaeque apium meruilfe coronae.
Majorum effigies habeant infignia vocis,
Ante pedes Domiti longum tu pone Thyefbe
Syrma, vel Antigones, feu perfonam Menalippes,
Et de marmoreo citharam fufpende coloifo.
Quis, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
Inveniet quicquam fublimius? Arma tarnen vos
Nocfiurna, et flammas domibus templifque paraitis,
Ut Braccatorum pueri, Senonumque minores,