46 J UVE X A L I S S A T T R A IV.
Anxia praecipiti veniffet epiftola penna.
Atque utinam his potius nugis tota illa dediffet
Tempora fævitiæ, claras quibus abftulit urbi
Illuftrefque animas impune, et vindice nullo,
Sed periit, poftquam cerdonibus effe timendus
Coeperat ; hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.
S A T Y R A
S A T Y R A V.
Vile et abjeclum parafiticae vitae Jludium, turpemque
illius patientiam car pit.
Site propofiti nondum pudet, atque eadem eft mens,
Ut bona fumma putes, aliena vivere quadra;
Si potes ilia pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caefaris ad menfas, nec vilis Galba tuliffet,
Quamvis jurato metuam tibi credere tefti.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipfum
Defeciffe puta, quod inani fufficit alvo.
Nulla crepido vacat? Nufquam pons, et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine injuria coenae?
Tam jejuna fames; cum poffis honeftius illic
Et tremere, et fordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu difcumbere juffus
Mercedem folidam veterum capis officiorum.
Fru<ftus amicitiae magnae, cibus: imputat hunc rex,
Et quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos poft
Si libuit menfes negleilum adhibere clientem,
Tertia ne vacuo ceffaret culcitra lecfto,
Una