Bellua concipitur: fed furva gente petita,
Arboribus Rutulis, et Turni pafcitur agro
Caefaris armentum nulli fervire paratum
Privato: fiquidem Tyrio parere folebant
Hannibali, et noftris ducibus, regique Moloffo:
Horum majores, et dorfo ferre cohortes,
Partem aliquam belli, et euntem in proelia turrim.
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Iftrum
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras,
Et cadat ante Lares Gallitae viélima facra,
Tantis digna Deis, et captatoribus horum.
Alter enim, fi concedas maéìare, vovebit
De grege fervorum magna, et pulcherrima quasque
Corpora; vel pueris, et frontibus ancillarum
Imponet vittas : et fi qua eft nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etfi
Non fperat tragicae furtiva piacula cervae.
Laudo meum civem, nec comparo teftamento
Mille rates : nam fi Libitinam evaferit aeger,
Delebit tabulas inclufus carcere naflae,
Poll meritum fane mirandum ; atque omnia foli
Forfan Pacuvio breviter dabit. Ille fuperbus
Incedet
Incedei viéìis rivalibus. Ergo vides, quam
Grande operae pretium faciat jugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius quaefo, vel Neftora totum:
Poffideat quantum rapuit Nero: montibus aurum
Exaequet: nec amet quemquam, nec ametur ab ullo.
SATYRA