Caulibus, aut pomis, et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad Superos Aftraea receffit,
Hac comite, atque duae pariter fugere forores.
Antiquum et vetus eft alienum, Pofthume, leéìum
Concutere, atque facri Genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas :
Viderunt primos argentea faecula moechos.
Conventum tarnen, et paéìum, et fponfalia, noftra
Tempeilate paras ; jamque a tonfore magiftro
Pe<fteris, et digito pignus fortalfe dedifti.
Certe fanus eras. Uxorem, Pofthume, ducis?
Die qua Tiiìphone ? quibus exagitare colubris ?
Ferre potes dominam falvis tot reftibus ullam?
Cum pateant altae caligantefque feneftrae ?
Cum tibi vicinum fe praebeat Aemilius pons ?
Aut fi de multis nullus placet exitus ; illud
Nonne putas melius, quod tecum pufio dormit?
Pufio qui nodu non litigat : exigit a te
Nulla jacens illic munufcula, nec queritur quod
Et lateri parcas, nec quantum juflìt anheles.
Sed placet Urfidio lex Julia: tollere dulcem
Cogitat haeredem, cariturus turture magno,
Mullo-
Mullorumque jubis, et captatore macello.
Quid fieri non polfe putes, fi jungitur ulla
Urfidio? fi moechorum turpiflìmus oliin
Stulta maritali jam porrigit ora capiftro,
Quem toties texit perituri cifta Latini ?
Quid, quod et antiquis uxor de moribus illi
Quaeritur? O medici mediam pertundite venam.
Delicias hominis! Tarpeium limen adora
Pronus, et auratam Junoni caede juvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Pauca: adeo Cereris vittas contingere dignae;
Quarum non timeat pater ofcula. Netìe coronam
Poftibus, et denfos per limina tende corymbos.
Unus Iberinae vir fufficit? Ocyus illud
Extorquebis, ut haec oculo contenta fit uno.
Magna tarnen fama eft cujufdam rure paterno
Viventis: vivat Gabiis, ut vixit in agro ;
Vivat Fidenis, et agello cedo paterno.
Ouis tarnen affirmat, nil aflum in montibus, aut in
Speluncis? Adeo fenuerunt Jupiter, et Mars?
Porticibufne tibi monftratur foemina voto
Digna tuo? Cuneis an habent fpeéìacula totis
H 2 Qpod