De nobis poft hæc triftis fententia fertur:
Dat veniam corvis, vexât cenfura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifefta canentem
Stoicidæ: quid enim fallì Laronia? fed quid
Non facient alii, cum tu multitia fumas,
Cretice, et hanc veftem populo mirante perores
In Proculas, et Pollineas? eli moecha Fabulla?
Damnetur fi vis, etiam Carfinia: talem
Non fumet damnata togam. Sed Julius ardet,
Aeftuo. Nudus agas: minus eft infania turpis.
En habitum, quo te leges, ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo viéior, et illud
Montanum pofitis au dire t vulgus aratris?
Quid? non proclames, in corpore judicis ilia
Si videas? quæro an deceant multitia teftem.
Acer, et indomitus, libertatifque magifter
Cretice pelluces. Dédit hanc contagio labem,
Et dabit in plures : ficut grex totus in agris
Unius fcâbie cadit, et porrigine porci,
Uvaque confpeéìa livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amiéiu:
Nemo repente fuit turpiffimus : accipient te
Paulatim,
Paulatim, qui longa domi redimicula fumunt
Frontibus, et toto pofuere monilia collo,
Atque Bonam tenerae placant abdomine porcze
Et magno cratere deam : fed more finiftro
Exagitata procul non intrat foemina limen:
Solis ara deae maribus patet. Ite profanae,
Clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia fecreta coluerunt orgia teda
Cecropiam foliti baptae lafiare Cotyto.
Ille fupercilium madida fuligine tinéìum
Obliqua producit acu, pingitque trementes
Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet
Coerulea indutus fcutulata, aut galbana rafa,
Et per Junonem domini jurante miniftro.
Ille tenet fpeculum pathici geftamen Othonis,
Aétoris Arunci fpolium, quo fe ille videbat
Armatum, cum jam tolli vexilla juberet;
Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Hiftoria, fpeculum civilis farcina belli.
Nimirum fummi ducis eli occidere Galbam,
Et curare cutem fummi conftantia civis ;
C 2 Bedriaci