
A facie jaiftare manus, laudare paratus
Si bene nnftavit, fi reilum minxit amicus,
Si trulla inverfo crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea fanftum nihil eft, et ab inguine tutum :
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipfe
Sponfus laevis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum ft nihil eft, aulam refupinat amici.
Scire volunt fecreta domus, atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, tranii
Gymnaila, atque audi facinus majoris abollae.
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
Difcipulumque fenex, ripa nutritus in ilia,
Ad quam Gorgonei delapfa eft penna caballi.
Non eft Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimanthus:
Oui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet: nam, cum facilem ftillavit in aurem
Exiguum de naturae,, patriaeque veneno
Limine fummoveor: perierunt tempora longi
Servitii: nufquam minor eft jacftura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, ft curet notfte togatus
Currere,
Currere, cum praetor li&orem impellat, et ire
Praecipitem jubeat du dum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam, aut Modiam collega falutet?
Divitis hic fervi claudit latus ingenuorum
Filius : alter enim, quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinae, vel Catienae,
Ut femel, atque iterum fuper illam palpitet: at tu,
Cum tibi veftiti facies fcorti placet, haeres,
Et dubitas alta Chionem deducere fella.
Da teftem Romae tarn fantìum quam fuit hofpes,
Numinis Idaei : procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
Protinus ad cenfum, de moribus ultima fiet
Quaeftio: quot pafcit fervos, quot poflidet agri
Jugera, quam multa, magnaque paropfide ccenat?
Quantum quifque fua nummorum fervat in arca,
Tantum habet et fidei; jures licet et Samothracum,
Et noftrorum aras, contemnere fulmina pauper
Creditur, atque Deos, Diis ignofcentibus ipiis.
Quid, quod materiam praebet caufafque jocorum
Omnibus hic idem, fi foeda, et fcifla lacerna,
Si toga fordidula eft, et rupta calceus alter
Pelle