Si reddat veterem cuna tota aerugine follem,
Prodigiofa fides, et Tufcis digna libellis,
Quaeque coronata luftrari debeat agna.
Egregium fanélumque virum fi cerno, bimembri
Hoc monftrum puero, vel mirandis fub aratro
Pifcibus inventis, et foetae comparo mulae ;
Sollicitus tanquam lapides effuderit imber,
Examenque apium longa confederit uva
Culmine delubri, tanquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris, et laéìis vortice torrens.
Intercepta decena quereris feftertia fraude
Sacrilega. Quid fi bis centum perdidit alter
Hoc arcana modo : majorem tertius illa
Summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
Tarn facile et pronum eli Superos contemnere teftes,
Si mortalis idem nemo fciat. Afpice quanta
Voce neget; quae fit fièli conftantia vultus.
Per Solis radios, Tarpeiaque fulmina jurat,
Et Martis frameam, et Cirrhaei fpicula vatis;
Per calamos venatricis pharetramque puellae.
Perque tuum pater Aegei Neptune tridentem.
Addit et Hercúleos arcus, haftamque Minervse,
Quicquid
Quicquid habent telorum armamentaria eoeli.
Si vero et pater eli, comedam, inquit, flebile nati
Sinciput elixi, Pharioque madentis aceto.
Sunt qui in Fortume jam cafibus omnia ponant,
Et riullo credant mundum retìore moveri,
Natura volvente vices et lucis, et anni;
Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
Eft alius metuens ne crimen poena fequatur.
Hic putat effe Deos, et pejerat, atque ita fecum;
Decernat quodcumque volet de corpore noftro
Ifis, et irato feriat mea lumina filtro,
Dummodo vel caecus teneam, quos abnego, nummos.
Et phthifis, et vomicae putres, etdimidium crus
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, fi non eget Anticyra, nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantae
Praeilat, et efuriens Pifaeae ramus olivae?
Ut fit magna, tamen certe lenta ira Deorum eft.
Si curant igitur cuntìos punire nocentes,
Quando ad me venient? Sed et exorabile numen
Fortaffe experiar. Solet bis ignofcere. Multi
Committunt eadem diverfo crimina fato.
X 2 Ille