Cognitio eft igitur de milite nec mihi deerit
Ultio, ft juftae defertur caufa querelae.
Tota cohors tamen eft inimica, omnefque manipli
Confenfu magno officiunt. Curabitis, ut fit
Vindicfta gravior quam injuria: dignum erit ergo
Declamatoris Mutinenfis corde Vagelli,
Cum duo crura habeas, offendere tot caligatos,
Millia clavorum. Quis tam procul abfit ab urbe ;
Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? Lacrymae ficcentur protinus, et fe
Excufaturos non follicitemus amicos.
Da teftem, judex cum dixerit: audeat ille
Nefcio quis, pugnos vidit qui, dicere, Vidi;
Et credam dignum barba, dignumque capillis
Majorum. Citius falfum producere teftem
Contra paganum poflìs, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia, atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus, aut campum mihi fi vicinus ademit,
Aut facrum effodit medio de limite faxum,
Ouod mea cum vetulo coluit puls annua libo,
Debitor
Debitor aut fumptos pergit non reddere nummos,
Vana fupervacui dicens chirographa ligni :
Expeéìandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: fed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ; toties fubfellia tantum
Sternuntur; jam facundo ponente lacernas
Cæditio, et Fufco jam miéìuriente, parati
Digredimur, lentaque fori pugnamus arena.
Aft illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum eft, illis præftatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo fufflamine litis.
Solis præterëa teftandi militibus jus
Vivo pâtre datur. Nam quæ funt parta labore
Militiæ, placuit non effe in corpore cenfus,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coranum
Signorum comitem, caftrorumque aera merentem,
Quamvisjam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus
Provehit, et pulchro reddit fua dona labori.
Ipfius certe ducis hoc referre videtur,
Ut qui fortis erit, fit feliciffimus idem;
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.