Pierio, thyrfumve poteft contingere fana
Paupertas, atque aeris inops, quo nofte, dieque
Corpus eget. Satur eft, cum dicit Horatius, Euhoe.
Quis locus ingenio : nifi cum fe carmine folo
Vexant, et dominis Cirrhae Nifaeque feruntur,
Peftora noftra duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus, nec de lodice paranda
Attonitae, currus et equos, faciefque Deorum
Afpicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam fi Virgilio puer et tolerabile defit
Hofpitium, caderent omnes a crinibus hydri:
Surda nihil gemeret grave buccina. Pofcimus, ut fit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et laenam pignerat Atreus?
Non habet infelix Numitor quod- mittat amico ;
Quintillae quod donet habet: nec defuit illi
Unde emeret multa pafcendum carne leonem
Jam domitum. Conftat leviori bellua fumptu
Nimirum; et capiunt plus inteftina Poetae.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis. At Serrano, tenuique Saleio
Gloria quantalibet, quid erit, fi gloria tantum eft?
Curri tur
Curritur ad vocem jucundam, et carmen amicae
Thebaidos, laetam fecit cum Statius urbem,
Promifitque diem: tanta dulcedine captos
Afficit ille animos, tantaque libidine vulgi
Auditur: fed cum fregit fubfellia verfu,
Efurit, inta<ftam Paridi nifi vendat Agaven.
Ille et militiae multis largitur honorem,
Semeftri vatum digitos circumligat auro.
Quod non dant proceresj dabit hiftrio. Tu Camerinos,
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Praefe<5los Pelopea facit, Philomela Tribunos.
Haud tarnen invideas vati, quem pulpita pafcunt.
Quis tibi Maecenas? Quis nunc erit aut Proculeius,
Aut Fabius? Quis Cotta iterum? Quis Lentulus alter?
Tunc par ingenio pretium. Nunc utile multis
Pallere, et vinum toto nefeire Decembri.
Vefter porro läbor foecundior, hiftoriarum
Scriptores: petit hic plus temporis, atque olei plus.
Namque oblita modi millefima pagina furgit
Omnibus, et crefcit multa damnofa papyro.
Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex.
Quae tarnen inde feges? Terrae quis fruclus apertae?