munus esset, mercaturæ inservire, id sibi maximæ curæ esse duxit,
ut coloniarum thesauros in patriæ usum converteret, nulli tarnen
unquam datæ occasioni, historiæ naturali incrementa ccfriciliandi,
defuit. Profecto opera splendidissima, in quibus divulgandis bene-
ficentia et liberalitas Societatis mercatorioe Batavo-Indicoe yiros
immortales, Rheede atque Rümphiüm, pecuniis lautissime sustenta
vit, perenni vel ipsam gloriæ commeridabunt, præprimis, quurii
Hortus Amboinensis R umphii patriæ gazæque aromatum pre-
tiosissimorum consecratus sit, e quibus turn temporis opes omnium
maximæ affluebant.
Parker et eruditi exteri in Batavorum coloniis non modo libe-
ralissimo hospitio excipiebantur, sed et generosissimo Senatus
Bat AVI præsidio tegebantur. Ita Hispanus Noronha , inops in
Javam abreptus, ab egregio Rademacher, Societatis Doctorum
Bataviæ auctore, subsidiis quam plurimis munitus, Javce interioris
Floram pervestigavit. Ita et Americanus Horsfield, sumtibus a
summo Batavorum magistratu suppeditatis, cum pluribus picto-
ribus cunctas fere Javoe regiones per annos perscrutatus, ingentem
rerum naturalium copiam, eximium Musei Londinensis nunc
decus, collegit. Ad hos accedunt Suecus U leT H U N B E R G , Botanico-
rum nunc Nestor, et haud infelix gloriæ L innæanæ æmulator, ac
meritissimus Gallus L eschenault de la T our, uterque per aliquot
tempus in Java commoratus, qui justas liberalis, quo usi sunt,
hospitii laudes nunquam detrectabunt. Quäre, quam bene atavi,
patresque et æquales nostri de scientiis meriti fuerint, pluribus
evincere argumentis, supervacuum foret.
Ad discutiendas autem tenebras, quibus accuratiorem terrarum
istarum cognitionem adhuc premi innuimus, nihil sane prosperius
evenire potuit, quam imperium REGIS AUGUSTISSIMI, et
sapientia et literarum amore preestantissimi, quo sospite omnis
natio ovat. Quum enim ex eo tempore, quo regnum adeptus erat,
omnibus provinciis optime consulere studeret, spes affulsit inva-
luitque, fore, ut et physica coloniarum Batavarum, potissimum
Javas, indoles tam lsetis auspiciis brevi in lucem proferretur.
Quæ quodsi spes, historiæ naturali blandissima, nondum peni-
tus impleta est, causa nee inde repetenda est, quod adjumenta
necessarian summo magistratu denegata fuerint, nee quod viro-
rum, qui expeditioni susceptæ præfecti fuerant, industria ac
strenuitas desiderata sit. Quis enim doctorum est, cui firmius lar-
giusque præsidium, majorque fiducia tributa sit, quam ill0 Rein-
WARDT ab Excellentissimis Gubernatoribus Generalibus E lout et
van der Capellen , viris dignissimis, quos REGIA MAJESTAS
selegit, ut per ipsos civibus, in orbe extumo sitis, beneficia SUA
impertiret? Et sane ab ardorè tanti viri — cujus utrum insignem
ingenii aciem, an profundam doctrinam, omnes historiæ naturalis
partes complectentem, majore prosequaris admiratione, merito
hæsitas — fructus uberrimos pulcherrimosque exspectare fas fuit.
Yerum eheu! et sumtibus maximis a Senatu Batavo-Indico im-
pensis, et viribus studiisque cum ill* Reinwardt , tum virorum
indefessorum Kuhl et van Hasselt profusis, iter, ad explorandum
archipelagum Indicum susceptum, tristissimos habuit exitus.
Namque ut locupletissimum rerum naturalium thesaurum, jam
in India deperditum, omittam, non tantum quatuor collectiones,
lætissima museorum patriorum spes, invidis oceani fluctibus
obrutæ, periere, sedetiam -g* quod multo magis plangendum!_
sagacissimus Kuhl , laboribus coeloque dirissimo consumtus, morte
cecidit, quern mox amicissimus suus van H ASSELT ad inferos
seeutus est*. Ipse iU. Reinwardt, nullis impedimentis, nullis
periculis deterritus, quominus Javam et archipelagum Indicum
pervestigaret, sero in Europam redux, animam vix servavit.
Ita contigit, ut ego quidem, ad istas regiones remotas desiderio
delatus, cognoscendi coeli aërisquenaturam, tam Europoeis, quam
* Amicis, vitä letoque inter se conjunctissimis, generosissimus Gubernator Generalis, Baro
vas der Capellen , bumanitate jujta incljIns, alque ingeniosus Uterarum literatorumque
pa ionus , sepu crum magnificum in horto botanico Bogoriensi exstruxit. Id’em tumulum
Ilumpuh in msulä Tevnale, tempore, q u o « a w s u b Bkitannoruji ditionefeere, eversum,
sumtibus suis ita restauravit, nt monimentum, pristino ornatius, et merita immortalia’
(Jetuncti, et sempiternum conditoris honorem loquatur.