quam necessarium videatur, vegetabilia isla adeo sibi invicem dissimilia in genera plura dissol-
vere, praeprimis, quum ipsorum numerus, brevi adhuc tempore ante sat exiguus, jam nunc
prope ducentos expleat. Etenim, anno 1753, in primä editione Specierum Plantarum divi
L innjEi specierum modo duarum mentio facta fuit, in secundä (1762) autem jam s e x ;
cl* Desrousseaux , in Encyclopedia botanica cl' L amarck , anno 1789, species viginti quinque
descripsit, W illdenow autem {Spec. Plant.} viginti s e x j cel. P ersoon, anno i 8o5 , in
Synopsi Plantarum jam quadraginta tres indicavit species, et ill. Sprengel, i 8a5 , in
Systemate Vegetabilium, Septuaginta quatuor; viri meritissimi denique Schultes, anno
1829, in Systemate Vegetabilium, species centum nonaginta sex protulerunt. Sin autem
inter hasce quaedam adhuc incerte sunt, copiam baud ita exiguam specierum nondum cogni-
tarum in herbariis delitescere dubium non est, ita ut summa Loranthorum certe ducentos
excedat.
Primus vero ill. De Martius (Regensb. Bot. Zeit. i 83o , n. 7) Loranthos in genera plura
discerpere tentavit, apprime, uti videtur, structurä antherarum nee non dispositione bractea-
rum vel ipsorum florum ductus. Veruntamen ad genera sex, a viro prseclarissimo constituta,
haud cuncte Loranthorum species referri possunt, utpote quarum multas nimis abhorrent,
quam ut cuidam generum istorum adnumerari queant. Nosmet quidem laborem non minus
gravem, quam gloriosum, Loranthos in genera dispertiendi, illis putamus committendum
botanicis, quibus species omnes vel maximam saltern partem in herbariis perscrutari atque
conferre licuerit. Quam ob rem genere Linnceano specierum nostrarum solummodo istas
excludimus, quas vel structurä partium quarundam ad fructificationem spectantium, vel
habitu, a ceteris insignem in modum differunt. Plantas vero Javanicas, quas in genere
Loranthos numeramus, descriptionibus iconibusque quam accuratissimis illustrare omnibus
connitemur nervis, ne monographis futuris, locum convenientem illis assignare, difficile sit.
Si quidem note e corolla, imprimis vero e staminum structurä, et ex bractearum confor-
matione ac dispositione petite ad Loranthos in genera dividendos sulfidentes existimarentur,
species in Systemate V egetabilium elorom S chultes enumerate genera circiter septemdecim
sisterent, quorum plura jam a cl0 Martius designata. Ast viri rei herhärte periti dijudicent,
quätenus note iste characteribus genericis idoneae sint; nam si aliud ipsis videretur, genera
nostra Lepostegeres, E lytranthe et Loxanthera aeque forent tollenda, ac Spirostylis Presl. ,
quse omnia, secus affinitatem suam, sequenti prolaturi sumus conspectu, ita ut totam primam
Loranthearum tribum complectatur. Fere supervacaneum est adnotare, in conspectu isto
unä eädemque sectione forsan plantas inter se va 1de dissimiles esse occursuras, quippe ad
ilium coucinnandum maximä ex parte nonnisi descriptionibus saspe brevissimis vel imperfec-
tissimis uti potuimus. Hinc etiam factum est, u tLoranthi sequentes nulloplane pacto collocari
potuerint: L . 'verticillatus Ruiz etPAvoN, L . rotundatus W illd., L . Montevidensis Spreng. ,
L . rotundifolius St.-Hil., L . Domingensis Desv., L. angustifolius, L. piperoides, L . toru-
losus, L . viscifolius et L . quadrangularis Humb. et Bonpl. , L .ßorulentus Rich., L . nutans
S preng.
Sect. i. LORANTHUS.
F lores hermaphroditi aut dioeci, singuli in fovea inserti margineque bracteolari semicincti.
Petala linearia, libera, demum reflexa. Filamenta-brevia, crassa, subulata, subsequalia.
Antherce globoso-didymae, basi vel supra basin dorso-fixse. Stylus crassiusculus. Stigma
subcapitatum, interdum obsoletem.
V eget : Spicoe axillares aut terminales, simplices. Rachis carnosa, foveolata. Flores soli-
tarii, parvi, albido-flavi aut purpurei.
Hue spectant: L . Europceus L inn., L . odoratus W all., L. Lambertianus Schult, L. spicaius
L . , L. ovalifolius Ruiz et Pavon , L . Lucarquensis Humb et Bonpl. , L. leptostachyus
H. et B., L.. alveolatus H. et B ., et fortàssis L . podopierus Guam, et Schlecht., cujüs flores
foveis racbeos per bracteas marginatis ternatim immersi. •
Observ. Hasce inter species septem sunt Americanoe duæque In d ic e , unicâ Europam
habitante. Fortassis autem sectione s. genere isto species Americane sunt ejiciendæ, et in
genus proprium jungendæ, quod staminibus alternatim brevioribus, antheris magis dorso-
fixis, quas connexivum exsuperat ,præcelleret.
Sect. 2. DENDROPEMON.
F lores hermaphroditi, singuli in bractea cyathiformi tridentata insidentes. Petala lineari-
lanceolata, discreta. Filamenta brevia, alterna longiora. A nthe re erecte, alternæ effete
nullæve, fertiles ovate aut subrotundæ. Stylus filiformis. Stigma obtusum.
Veget : Racemi simplices, rarius compositi aut corymbosi, pedicellis unifloris. Flores p arvi,
albidi aut purpurascentes.
Ad banc sectionem pertinent : L . parvifolius Sw., L. pedunculatus Jacqu. ,L . uniflorus
L ., L. occidentalis L ., L . laxiflorus Desv., L. emarginatus Sw. et verisimiliter L . anceps
Desv., qui omnes in India ôccidentali habitant.
Observ : Sectio hæc ab antécédente dignoscitur bracteis cyatbiformibus calycem totum
obtegentibus, et imprimis antheris alternatim difformibus, effetis vel deficientibus.
Sect. 3. LIPOTAGTES.
F lores hermaphroditi, singuli bracteâ cupulari suffulti. Petala lanceolata, discreta.
Anthe re sessiles, ovate. Stylus subulatus. Stigma obtusum.
V eget : Racemi s. potius spicæ tripartite. Flores parvi, purpurei, solitarii, subsessiles. •
Hûc unica est referenda species, L. pauciflorus S w ., indigena In d ie occidentalis.
Observ : Sectio hæc præcedenti quoad habitum quam maxime similis, differt antheris sessi-
libus.
Sect. 4. PHOENICANTHEMUM.
F lores hermaphroditi, singuli bracteâ cupulari obliquâ suffulti. Petala inferne latiuscula ,
discreta. Filamenta brevia, æqualia. Anthe re ovales vel oblongæ, basi-fixæ, filamentis
continuée. Stylus inferne crassus, subangulatus. Stigma subcapitatum.
V eget : Spicæ aut racemi axillares, elongati, simplices. Flores p arvi, phoenicei, sessiles aut
pedicellati.
Sub hâc sectione militant : L. pentapetalus Roxb. , L. coccineus Jack , L. TVallichianus
Schult. , cuncti incolæ In d ie orientalis.
Observ : Plante hujusce sectionis proxime accedunt ad illas sectionis primæ, a quibus
floribus rachi non immersis, bracteis distinctioribus, quarum unaquæque basin florum singu-
lorum ut cupula abbreviata obliqua cingit, prout et antherarum structurä discrepant.
Sect. 5. DENDROPHTHOE Mart.
F lores hermaphroditi, singuli bracteâ laterali aut abbreviate-cupulari suffulti. Petala