cuum est. Minime ideo minim, plantâ e superioribus ligni stratis emergente,
cobærentiam corticis incumbentis solito magis tolli, ita ut superficies propter
rimas obortas rugosa, et tanquam tessellata fiat. Globuli memorati {Tab. I,fig . i),
sive parasitæ juvenes compage solidissimâ, carnosâ, décoloré gaudent, atque
sub indumento corticali strata concentrica, lamellacea, ad centrum versus
massæ solidiori contermina exhibent. ,Ut gemmæ arborûm multarum ante,
quam explicantur, indumento peculiari inclusæ, hoc demum detruso, aëri lumi-
nique patentes, tandem colores accipiunt, ita tune demum coloratur Rafflesia,
ubi Cissi cortex, inçrementi vigore a vertice inde dilaceratus (Tab. I, fig. 2),
squamas retegit foliaceas, plantamque arete circumvallantes, ab initio quidem
carneas, posterius tamen j cortice dilatàto ubique versus basin Rafflesioe soluto
atque retracto, e fusco rufas, denique atro-purpureas. Quibus rebus, imprimis
aère humido fota, parasita nostra increment# rapidissimo evolvitur; namque
Patmam labore circiter trimestri, a primordiis suis inde, gradum absolutionis
adscendere summum, indigenæ testificantur. Perianthio, squamis latente purpu-
reis, nondum expanso, Rafflesia staturâ figurâque mediocrem brassicam æmu-
latur (Tab. I , fig. 3)., basi, ubi cum Cissi radice cohæret, corticis extensi annulo
orbiculari, prominulo, circumscripta (Tab, I , fig. 4)-
S quamæ annulo corticali, perianthio finitimo, superimpositæ, inter sèse sunt
imbricatæ ; exteriores, ad basin, internis minores ex parte fatiscunt ; interiores,
circa viginti, sérié quadruplice alternâ sibimet insident, sub-rotundæ, integer-
rimæ, extrinsecus sub-convexæ, pagina, perianthium spectante (pro portione)
plano-eoncavæ, basi latâ, ferme décoloré crassæ, carnosæ, sursum, in peri-
pheriâ, sensim tenuiores, sub-fohaceæ, hîc sub-siccæ et fragiles, atro-purpureæ,
lævigatæ, sub-opaeæ, nervis parumper emersis, ramosis nec anostomosantibus,
marginem versus evanidis, percursæ. Quemadmodum vero squamæ Rafflesias
tenellas adeo obvolvunt, ut reliquæ partes omnes penitus abscondantur, sic in
ætate provectioribus ad latera tantummodo sibimet -accumbunt. Quâ de causa
superior jam perianthii clausi pars in oculis est, quo expanso, squamæ partim
patenti ssimæ, partim deflexæ evadunt.
Perianthium (Tab. II, Tab. I l l, fig. 1, p) superum, médias intra squamas
sessile, monophyllum, ante anthésin depresSo-sphæroïdeum, crassum, carnosum,
extra laevigatum, carneum, ætate tamen nigro-fuscum. Tubus ventricosus,
abbreviâtus, utrinque hinc inde sulcis superficiariis, adscendentibus, exaratus,
cetèrum glaberrimus, extra prope decolor, intus rufus. F a u x corona annulari
integerrima, extrinsecus convexiusculâ, sat crassâ:, sub-carnosâ, utrinque ver-
rucis numerosis, parvis, irregularibus, plertimque sub-rotundis vel oblongis,
albidis, ramentorum filiformium expertibus, vestita. Limbus quinquepartitus.
Lacinioe sub-inæquales, sinu extrinsecus plicam prominulam formante, sub-
rotundæ, integerrimæ, ab initio patulæ, posterius revolutæ, sub-carnosæ, extra
venis vix conspicuis sparsæ et lævigatæ, intus, perinde ac corona faucis, verrucis
similibus, quarum interstitia itidem lævia et carnèa, obsitæ, ante anthésin tarn
arete inter sese connexæ, ut separari prope neqiieant, quippe majores externæ
margine utroque interiores inequitant.
Filamentorum et stigmaturn loco Columna centralis (Tab. II. — Tab. I ll,
fig. 1, 2), perianthii tubo inclusa, apertura faucis paulum minus ampla, carnosa,
lsete punicea, supra in discum patellaeformem passa, subtus sensim in collum
breve angustata. Collum sive basis columnce in perianthii fundo amiulis duobus
sibimet propinquis, quidquam elevatis, circumdatur, quorum externus (Tab. I ll,
fig. 1, a, e.) latior, magis elevatus, sub-sinuosus, transverse striatus, interstitiis
laevigatis; internus (Tab. I l l, fig. 1, ay i) seu column« vicinior angustior, corpus-
culis innumeris (Tab. I ll, fig. 5), nigris, sub-globosis clavatisve, ssepius quidquam
impressis, magnitudine inaequalibus, vestitus. Supra annulum internum,
modo descriptum, circa column as collum sulci (excavationes, Tab. I ll, fig. 1,
2, 3, 4) c) circiter 3o-38 adscendunt, antheris oppositi, sat lati, basi apieeque
attenuati, centro longitudinaliter cristati, punctis nigro-fuscis, piliferis conspersi;
aequaliter distantes, parte inferiore (Tab. I ll, fig. 3, c) minus profundi, quam
superiore (Tab. I ll, fig. 4 > c), cui antherse inseruntur. Pars columnce superior
(Tab. I l l, fig. 1 ) supra collum in discum planum, laevigatum extensa, margine
superiore (Tab. I l l, fig. 1, m) elevata, in medioprocessibus concentricis, in ordines
plures digestis, sub-oblique extrorsum directis, inferne latioribus, sub-conicis,
obtusis, compressiusculis, glabris, apice retuso tantum pihferis, magnitudine
sub - aequalibus, numero variis, columnae concoloribus, eademque substantia
exstructis. Margo disci, superne praesertim, elevatus, sub angulo obtuso patens,
crenulatus, processibus brevior, laevigatus, inferne minus prominulus, superne
crassior, punctisque solitariis pihferis ornatus.
Antheiue (Tab. I ll, fig. 1, a; fig. 4 > a ; %• 6) serie simplice marginem disci
infernum cingunt, angulo sulcorum, in collo columnae decurrentium, superiori
angustato, atque profundius excavato, receptae, circiter 3o-38, sessiles, semi-
immersae, sub-globosae, magnitudine pisi majoris, carnosae, lacteae, laeves, intus
cellulosae (Tab. I ll, fig. 7, 8), apice deorsum spectante depressionem centralem,
peripheria sub-sulcatam, centro celluhs polliniferis perforatam, gereutes. Cellulce
numerosae, sub-concentricae, longitudinales, diametro inaequales, exteriores ad
antherae depressionem versus sub-conniventes, centrales rectiusculae, passim
confluentes, aut e transverso interruptae, polhne turgidae. Pollen (Tab. I l l ,
fig. 8*) globosum, viscidum, pellucidum. — Polline evacuato, antherae multum
imminutae sensim fatiscunt, ita ut vix vestigium ipsarum relinquatur.
P seudocarpium (Tab. I l l, fig. 1, 0, o) inferum, sub columna antheriferA,
uniloculare, placentis numerosis, longitudinalibus, varie fiexis, parietinis,
laminarum instar, crassitie nec non latitudine inaequahum, inter se constipatis,
ad centrum cavitatis pericarpii usque pertingentibus, ita tamen, ut organum
hocce multiloculare videatur. Parietes carnosi, structura eadem, qua columna,
cellulosa, sporis innumeris, parvis, uncinato - clavatis, dense vestiti. Sporce
(Tab. I l l, fig. 9, 10, 11) sub-horizontales, basi angustata parietibus adhaerentes,
supra medium sub-recurvae atque constrictae, in apicem crassiorem, oblongum,
obtusum excurrentes, externe menxbrana tenerrima convestitae, intus rare
cellulosae, tubulis percursae capillaribus sub-furcatis, in quibus microscopium
acerrimum globulos minutissimos, modo sohtarios, modo plures in catenas
congestos, monstrat (Tab. I l l, fig. 12, i 3).