familià proesentia integumenti floralis duplicis, i. e. tam calycis quam corollæ, levions sit
momenti (calyx enim in floribus masculis Viscorum, corolla autem in floribüs generis Tupeitt
omnino deest), tnagna liquet affinilas, quæ Lorantheis cura quibusdam familiis dicotyledoneis
apetalis, e. g. cura Santaleis et Pi'oteaceis intercedit, quarura periantbium etæstivatione et
staminuminsertione corollæ Loranthorum prorsus analogumest. Ast quoad fructusstructurara
Loranthece ab hisce familiis satis superque distinguuntur ; etenim fructus monospermus San-
talearum est drupaceus, et embryo in albumine axilis, Protaceoe vero aut nucibus, samaris
drupisve dispermis, aut folliculis di- vel pleospermis et embryone exalbuminoso et erecto
gaudent.
Quo modo denique Loranthece a Chlorantheis différant, jamjam exposuimus in com-
mentariolo, quo hanccè collustravimus familiam, lectoresque ad istud relegamus. Utraque
quidem familia, quod attinet ad habitum, caulibus plerumque in internodia divisis foliisque
oppositis (nec aliemis, ut, ex calami errore, in commentariolo supra dicto scripseramus)
inter semet congruunt, ast Chlorantheæ yaginis stipularibus petiolorum foliisque sæpius
serratis semper habitu quoque excellunt.
Natura parasitica, notatu adeo digna, cum paucis hujusce familiæ plantis
Europoeis, tum plurimis tropicis propria, haud ita parum yidetur contribuisse ad
admirationem, quâ inde ab antiquissimis temporibus non solum imperitorum
multitudo, sed et scrutatorum sacra cobors yegetabilia ista prosequebantur. Ita
.jam Plinius (Lib. X V I , cap. 44) cultus mentionem fecit, a Gallis plantæ cuidam
parasiticæ tributi, quæ procul dubio ad Loranthearum familiam referenda est,
licet admodum incertum et inexplicabile sit, num V iscum album L inn. fuerit.
Indigenæ quoque Javoe, Lorantheis sat copiosæ, quâdam circa istas tënentur
superstitione ; in bonam enim accipiunt partem, arbores quasdam sibi carissi-
mas, e. g. Ficum religiosam et F . nitidam, quæ prope templa, prope tumulos
abaque loca sacra reperiri soient, plantis parasiticis, maxime Loranthis, babi-
tari. Gredunt yero, ejusmodi yegetabilibus plurimum delectari patrum umbras,
fana istâ circumy olitantes.
Sin autem yeteribus paucissimæ Loranthearum species, et ipsi divo L innæo
solummodo decem notæ fuerunt, numerus earundem, exploratis imprimis regio-
nibus tropicis, nostrâ ætate adeo increyit, ut amplius ducenta quincjuaginta
expleat, id quod ante omnes viris celeberrimis Sonnerat, Gommerson, Swartz,
F orster, Jacqtjin, T hunberg, Ruiz et Pavon, Roxburgh, Heyne, Jack, Humboldt et
Bonpland, Chamisso, W allich, Martius, etc., debemus. Sicuti yero cl. L inné pau-
cas, quas noyit, Loranthearum species in genera modo duo, Loranthus etyViscum,
apte disponere potuit, ita nobismet ex numero earum adeo adaucto nécessitas
obyenit, ipsas in genera plura sibimet, quantum potest, bomogenea segregandi.
Quis enim est, qui inficias iyerit, Loranthorum Auct. species numerosissimas
(quæ certe partes quatuor quintas'totius famîbæ exæquant) inter sese quoad
habitum insignius differre, quam in generibus rite circumscriptis observarisoleat,
utut et characteres Loranthi generici diyersissimi, a diversis auctoribus constituti,
maximo probant argumento, plantas generi uni eidemque adnumeratas florum
structura quam maxime ab se invicem discrepare? Ita, ut unicum afïeramus
exemplum, notæ genericæ Loranthi, a cl0 K unth (Syn. PI. I I I , p. 77) expositæ,
in majorera quidem numerum specierum Americanarum yidentur quadrare, sed,
quod attinet ad momenta plura, structuræ florum in Loranthis Indice*orientais
aperte repugnant. In bisce enim petala plerumque reperiuntur in tubum coali ta,
stamina inter semet longitudine æqualia et antberæ rarissime dorso-afflxæ, quæ
longe aliter sese babent in Àmericanis.
Diyersam quidem staminum structuram, quam flores Loranthorum offerunt,
ad dissolyendum bocce genus jam fuisse circumspectam a yiris meritissimis
Sciilechtendahl et Chamisso (Lmncea, 1828, p. 204), manifestissimum est ex ipso-
rum yerbis : « Genus in posterum forsan dividendum ratione antherarum incum-
» bentium, basi fixarum et adnatarum. » A. Richard, e contra, jam aliquot annis
ante (Diet, class, d’kist. not. IX , p. 5o i) L orantho cucullari L am. (L . bracteato
Rich.) a reliquis diseernendo structuram bractearum atque ealyeem in ista specie
oyario omnino adhærentem adhibuit.
Quâre forsitan superfluum non est, hîc generalia quædam circa fabricam par-
tium fructificantium ampli istius generis exponere, nec non de dignitate disserere,
quæ, ex nostra quidem opinione, notis ex organis illis deductis^ in diyisione
generis Linnæani Loranthus sit tribuenda.
Ad ealyeem quod attinet, nullos characteres genericos momenti majoris præ-
bere yidetur; est enim constanter monopbyllus, plus minus abbreyiato-tubulosus,
neque e foliorum plurium coadunatione yerticiUata obortus haberi potest; forma
autem portionis inferioris præcipue pendet ex ilia oyarii, quod calyx conyestit et
quocum cobæret. Quocirca limbus solus quasdam exbibet differentias, quæ exten-
sionis majore minoreye eontinentur g radu, ita ut sæpe in speciem acetabuli liberi,
urceoh abbreyiati tubiye, etc., supra oyarium extendatur, oreque integerrimus,
répandus, denticulatus, fissus aut lacer sit, sæpe yero ad marginem extremum
usque oyario ita adhæreat, ut bujus yerticem annuli instar parum eleyati cingat.
Corolla yero notas genericas nonnisi secundarias subministrat, quæ præprimis
eo consistunt, quod petala nunc libera, nunc quâcunque ratione in corollam
monopetalam coadunata sint. Nam fatemur, id apprime e petalorum magnitudine
pendere, ita u t petala breyia exiguamque concretioni offerentia superficiem libera
sint, ut e. g. in L orantho Europoeo multisque speciebus Americanis micrantbis,
petalis e contra, quæ plus semipoflicem longa, utut fere in omnibus Indicts pluri-
busqué Americanis, saltern inferne tubuloso-cohærentibus connatisye. Attamen
etiam figura petalorum ad eflleiendam concretionem nonnibil confert; qua de
causa petala, in medio yel sursum rbomboideo-distenta et alabastrum sub apice
angulatum formantia, ob yim elasticam majorem, qua alabastrum aperitur, inferne
multo minus in tubum cohærent, quam ilia, quæ forma magis lineari aut lineari-
spatulatâ gaudènt. Nec minus denique petalorum numerus ad Loranthorum diyi-
sionem baud prorsus nobis yidetur negligendus, utpote qui in paucis solummodo
inconstans est; plerique enim, qui habitu rebquisque notis potioribus inter sese
congruunt, etiam quoad petalorum numerum haud discordant. Ceteroquin
petala in omnibus ratione una eâdemque sunt disposita, scilicet uniserialia ,
* Hâc quidem lége L. emarginatus Swartz (Scuult. Syst. Feg. V II, p . i 5a. 156) videtur exci-
piendus. Petalorum enim sex lanceolatorum tria dicuntur quasi interiora, hreviora, decidua.