. 1 Perianthio item monophyllo, callis in-hujus fundo rudimenla velut coronse annularis,
quâ Rafflesia superbit, referentibus , column;! denique centrali, simplicis antherarum
ordinis gerulà, prout et pseudocarpii formâ ad Rqfflesiam accedit Brugmansia. Namque
quod columnæ pars superior, in hâc cavura efforinans, processibus careat, quibus in illâ
adspectum adeo singula rem præbet, momenti baud est tanti, potiusque casu fieri videtur.
Quum fasciculi cellulosi concentrici, in Rafflesioe disco patellæformi obvii, singuli processui
columnæ respondeant, processus ex ipsorum luxurie progenerari, jam prius credidi, partibus
iisdem postea in Brugmansid exploratis minime refutatus. Nullis enim in columnæ massâ
centrali repertis fasciculis, nullos etiam processus adesse non miraberis. Sin autem for-
tuito — et rarissime quidem in Brugmansid! — hinc inde fasciculus quis partem illam ad
superficiem concavam usqué pervagatur, similem, etsi minutum, efformari processum, pro-
tuberantia demonstrat, quæ in columnæ superficie concavâ fasciculo telæ cellulosæ {Tab. V ,
fig. 1 1 , c*), sibi opposito, respondet.
Plantæ igitur utræque, maxime quoad fabricam partium interiorum, inter sese conve-
niunt, tanto alioquin separatæ discrimine, ut in genera duo distincta ipsas discerpere sua-
deant ët cogant :
i°. Æstivalio laciniarum periantbii discrepans, in Rafflesid imbricata, in Brugmansid
valvata.
2°. Annuli basin columnæ cingentes, quibus Brugmansia destitüitur.
3°. Antheræ structurâ diversæ, in hâc biloculares, poris duobus debiscentes, in illâ
cellulosæ, poro unico debiscentes.
V eget : Brugmansice species unica, quæ ad hunc usque diem in-
notuit, ratione ferme eâdem, quk Rafflesia, inCiSSi tuberculatoe
Bl . radicibus progemmat. Etenim in dubium vocari nequit, para-
sitam hancce neutiquam monstruosam nothamve Cissi proge-
niem, sed stirpem esse peculiarem, qui certis sub conditionibus
ex indole suâ propriâ sese propagare valeat. Vegetabilium per-
fectiorum seminibus quoddammodo analogam indolem modo
dictam videmus, nisi quod in illis plantæ futuræ rudimentum
— embryo formatas jam subsit, in hâc adhuc lateat, germina-
tione demum evolvendum. Nam organorum symmetriâ ducti,
propagationi inservire in Rhizantheis putamus corpuscula,
quæ parietibus cavi centralis insident, cellulis tubulisque
confervaceis composita, atque membranâ vegetabili simplice
involuta. Attamen fabricâ suâ penitus a seminibus plantarum
cotyledonibus gaudentium discedunt, neque pro gemmis haberi
possunt-, quum membranâ obtegens, proinde ac in seminibus
vegetabilium ceterorum ovisque animalium, sacculum undique
clausum constituât. Rhizantheoe itaque respecta tam fructus,
quam structuræ suæ simplicis, ad corporum organicorum
simplicissima delapsæ, sporidia tantum, istis fungorum quam
maxime affinia, proferunt, suaque organa metamorphosi telæ
cellulosæ explicant. Uti ad seminum germinationem conditiones
quædam externæ, pro individuis diversissimæ, concurrant
necesse est, ita Rhizanthearum sporidia in radicibus tantum
Cissorum quorumdam evolvuntur, periphericis obvia ligni
stratis, quæ secundum Cissi nataram dicotyledoneam primordia
structuræ organicæ agunt, et quorum vasa tenella stirpis alieni
explicatione mutationem subeunt morbosam. Illinc baseos etiam
reticulatæ, quæ Rhizantheas caudici alieno connectit, origo in
promptu est, baud dissimilis abnormi vasorum fabricæ, quam
strata lignea arborum superiora, levi plagâ saucia, ofieruut,
vulnere ab aëris injuriis defenso. Pariter superficies stratorum
Cissi ligneorum superiorum, Rhizanthearum sporis tecta, cum
his côalescit et vice versâ, præprimis/quia individua duo, in evo-
lutionis principiis hærentia -Hhinc strata modo memorata, illinc
parasitica proles — inter se coëant. Quâtenus processum hunc
in Brugmansia speciminibus junioribus, magnitudine vix pisi
minoris, demonstrare licet, in stratis illis telam deprehendi
teneram, albidam, contexta celluloso circumsessam et superne
nucleo conterminam parvo, densiori corticeque Cissi obducto.
Hujus nuclei parenchyma cellulis constitit parvis, densissime
congestis, irregularibus, ad peripheriam versus sensim quidpiam
majoribus, ubi sur sum levissimum jam divisionis lamellaceæ
vestigium adparuit. T ela ista unâ cum parasitæ incrementis magis
magisque explicatin’ (Tab. V , fig. 1-2, e), dum vasa (Tab. V I,
fig. 1, a, 1, m) tenella, porosa, quibus componitur, pedetentim
incrassantur, quâquâ versus flectantar atque ramoso - divisa
(Tab. VI, fig. 2, c, c, o, c), hinc inde moniliformiter contra-
huntur, vel interrumpuntur, cellulis contra, in vasorum viciniâ
sitis, magis expansis. Nunc in parasitâ, etsi nondum nucis avel-
laneæ vix magnitudine (Tab. V , fig. 1, A), jamjam squamarum
strata imbricata, perianthium (Tab. V , fig. 1, A , b) et in centro
columna ipsa (Tab. V , fig. 1, A, c) distinguuntur, fibræque sive
fasciculi efformantur, organis simul interioribus, prius dense
conglobatis, magis magisque sese explicantibus (Tab. V , fig 1-2).